Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Non solum in terra potestas data est eis signa et prodigia faciendi, sed etiam in die
nouissimo cum Christo simul iudicandi. Iudices eorum erunt, a quibus persecutiones passi
fuere: Cęsarum, regum, principum terrę. Iudices erunt Iudeorum Christo non credentium et
gentilium deos deasque colentium et hereticorum uanis sophismatum argutiis ueritatem deprauare
nitentium. In Mattheo Saluator noster ad phariseos, qui eum in Belzebub eiicere demonia
dicebant, respondit: Si ego in Belzebub eiicio demonia, filii uestri in quod eiiciunt?
Ideo ipsi iudices uestri erunt; hoc est, discipuli mei, qui filii uestri sunt, iudicio
suo uos ob perfidiam uestram condemnabunt. Deinde iam postremę proximus passioni ad discipulos
dixit: Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono
uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in
regno meo et sedeatis super thronos duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel.
Pręter hęc Paulus, in quo Christus locutus est, ad Corinthios scribens ait: An nescitis,
quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et paulopost: Nescitis — inquit —
quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia?
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|