Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
delectaberis super Dominum — inquit (sentiendo intra se Spiritus Sancti
consolationem) — et sustollam te super altitudines terrę, et cibabo te hereditate Iacob,
patris tui. Os enim Domini locutum est. His uerbis pręmium felicitatis ęternę
promittitur sabbatum, ita ut diximus, obseruanti. Et licet quotidie ista, quę dicta sunt,
obseruare debeamus, pręcipue tamen in diebus diuino cultui dedicatis. Tunc enim ab operibus
manuum ideo cessatur, ut operibus mentis Deum orando diuinaque contemplando magis uacemus.
Iudei uero, litterę, non spiritus obseruatores, Christo imputabant, quod sabbatis beneficia
sanitatum ęgrotantibus conferret, et pietatis opus peruersa opinione impietati ascribebant,*
quod magis laudi dare debuerunt. Ille enim uere sabatum Domini sanctificat, qui a uitiis
abstinet et capessendis uirtutibus operam impendit.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|