Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quod autem gentes ad ueri cognitionem per Christum inducendę fuerint, per easdem pene
similitudines in eodem propheta Deum Patrem Filio loquentem audimus: Dedi te —
inquit — in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos cęcorum et educeres de
conclusione uinctos, de domo carceris sedentes in tenebris et umbra mortis. Datus enim
fuit in foedus Iudeorum Patris promissionem exoluens, in lucem gentium ueritatem docens,
oculos mentis eisdem aperiens, ut fide Deum uideant et a demonum eis illudentium captiuitate
erruantur et sublatis errorum tenebris de morte reuocentur ad uitam, id est ad ipsum, qui ait:
Ego sum uia, et* ueritas, et uita. Cui tamen
inuidentes Iudei iniquo animo ferebant, quod sabbatis curaret quodque patrem suum diceret
Deum, se Deo faciens ęqualem. Hoc relatum in Euangelio legitur Ioannis, et impletur illud in
psalmis: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Discunt tamen
ab ipso, quem arguebant, licere etiam sabbatis bene agere. Quod autem esset ęqualis Deo Dei
filius, quomodo contradicere poterant, si ille, quod de se fatebatur, miraculis supra omnem
uim humanam factis uerum esse probabat? Credebat ergo turba et sequebatur eum. Principes autem
sacerdotum superbia elati ferre non poterant, ut aliquis plus ipsis honoraretur. Atque ideo
illum persecuti sunt et tam mirandis, quę faciebat, operibus semper detrahere conati.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|