Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
unigenito propter me, benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cęli et
uelut harenam, quę est in littore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et
benedicentur in semine tuo omnes gentes terrę, quia obedisti uoci meę. Iureiurando
firmatur promissio, ut diuini consilii immobilitatem designet. Multiplicatum est autem semen
Abrahę, ut dicimus, in multiplicatione in Christo credentium, in quo benedici debuerant non
solum Iudei, sed etiam omnes gentes, quibus prędicatum est Christi Euangelium, ut omnes in
Christo, qui secundum carnem semen Abrahę* fuit, benedicantur atque saluentur. Pręterea si
nosse uis, quomodo isti possederunt portas inimicorum suorum, uideas oportet, quod principes
terrę, qui persequebantur Christianos, qui delere nomen eorum nitebantur de terra, uicti
dederint manus et religionem ueri Dei, quam perdere uolebant, ipsi quoque susceperint.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|