Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Percurramus reliqua! Pręsentatur in templo iuxta Legem primogenitorum, a Symeone sacerdote
suscipitur, circumcisionem accipit. Non enim uenit soluere Legem, sed adimplere. Hoc
prędixisse Malachiam prophetam constat. Veniet — inquit — ad templum suum
Dominator, quem uos quęritis, et angelus testamenti, quem uos uultis. Hoc Zacharias
protestatur, cum ait: Lauda et lętare, filia Syon! Ecce ego uenio, et habitabo in medio
tui, ait Dominus. Idem astruit Sophonias dicens: Rex Israhel Dominus in medio
tui... ipse saluabit. Et Dauid: Suscepimus, Deus, misericordiam *add.
-- 520 -- tuam in medio templi tui . Et iterum in alio psalmo: Dominus
— inquit — in templo sancto suo, Dominus in cęlo sedes eius. In cęlo enim sedebat
ad dexteram Patris, excelsus et sublimis, et in terra erat in humanitate nostra submissus et
humilis. A Virgine Matre oblatus est in templo. Ne igitur purum hominem putares, qui
offerebatur, eodem tempore — inquit — et in templo erat et in cęlo. Hanc sane rem pręuidens in
spiritu Aggeus propheta dixit: Magna erit gloria domus istius nouissimę plus quam primę,
dicit Dominus exercituum. Cum autem templum illud per Salomonem ędificatum multo
quidem opulentius magnificentiusquę fuisse constet quam hoc post reditum a Babylonica
seruitute reparatum, nequaquam uerum dixisse propheta argueretur, nisi ipse Dominus, qui in
illo pręsentatus est, omnem mundi gloriam omnemque decorem superaret locumque ipsum sua
pręsentia longe magis quam Salomon suis opibus nobilitasset.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|