Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ex Virgine autem natum, uirilis copulę nescia, testatur angelus, Ioseph cognoscit, Maria
confitetur dicens: Fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius. Hęc
est igitur uirgo illa, de qua Esaias prophetauit dicens: Ecce uirgo concipiet et pariet
filium, et uocabitur nomen eius Emanuel, quod interpretatur: Nobiscum
Deus. Quid est Nobiscum Deus, nisi quia Dei Filius nostra suscepit et Deus
esse non desiit?
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|