Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Nunc in fine uoluminis huius consyderemus parumper in cruce pendentis cruciatum pro nobis
ultro assumptum. Contemplemur in tam tristi spectaculo circumstantium lachrymas atque dolorem.
Neque enim non dolere poterant illius necem, cuius docentis dulcedine capiebantur, cuius
uirtute sanitatem receperant, cuius pietate peccata sibi remissa iam audierant. Tantorum ergo
beneficiorum memores ipsum sibi erripi molestissime ferebant. Christum igitur toto corpore
flagris contusum uulneribusque confectum figurauit Iob, a planta pedis usque ad uerticem
capitis exhulceratus sanieque perfusus. Prophetauit Esaias dicens: Et nos reputauimus
eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Et alibi idem: A planta
pedis — inquit — usque ad uerticem non est in eo sanitas. Eius futurum
dolorem expressisse mihi uidetur Hieremias, cum inter lamenta Hierusalem in persona Christi
diceret: O uos omnes, qui transitis per uiam, attendite et uidete, si est dolor sicut
dolor meus. Qui enim omnium portabat iniquitatem, omnium etiam dolores ipse suo dolore
debuit superare.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|