Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Deinde latronum crura frangunt, ut citius animas exalent. Iesu autem (crura)* — ut Ioannes refert — eo quod iam mortuus esset, non fregerunt crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exiuit sanguis et aqua. Facta autem sunt heç — inquit — ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt, in quem transfixerunt. Primum Scripturę dictum in Exodo habetur, ubi de agno in Paschate immolando lex est, alterum in Zacharia legitur, dicente Domino: Aspicient in me, quem confixerunt. Ipsum autem lateris uulnus in Christi corpore futurum figurę Veteris Legis indicabant. Adam dormiente de costa lateris eius formatur mulier, ut sit uxor eius. De costa lateris Christi uulnerati exiuit Ecclesia, sponsa eius et omnium in Christo credentium mater. Noe aperuit fenestram arcę; emissus inde coruus non est reuersus, emissa uero columba rediit. Passus est enim Saluator pro iustis et iniustis, cum omnes indigerent misericordia Dei. Veruntamen, sicut coruus, nisi columba factus fuerit, ad Noe non redibit, ita peccator, nisi iustificatus per poenitentiam fuerit, ad Christum reuerti non poterit. Moyses uirga percussit petram, et fluxerunt aquę sitientibusque in deserto potum prębuerunt. Petra ista erat Christus, quo in cruce lancea percusso effluxit sanguis et aqua, et cum Apostolo dicere coepimus: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte eius baptizati sumus. Christi sanguis nos redemit, aqua Christi redemptos purificauit. Aqua ista mundari nequeunt, qui in Christum non credunt. Quandiu autem immundi sunt, beatitudinem consequi non poterunt.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.