Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Deinde latronum crura frangunt, ut citius animas exalent. Iesu autem (crura)* — ut Ioannes
refert — eo quod iam mortuus esset, non fregerunt crura, sed unus militum lancea latus eius
aperuit, et continuo exiuit sanguis et aqua. Facta autem sunt heç — inquit
— ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit:
Videbunt, in quem transfixerunt. Primum Scripturę dictum in Exodo habetur, ubi de agno
in Paschate immolando lex est, alterum in Zacharia legitur, dicente Domino: Aspicient in
me, quem confixerunt. Ipsum autem lateris uulnus in Christi corpore futurum figurę
Veteris Legis indicabant. Adam dormiente de costa lateris eius formatur mulier, ut sit uxor
eius. De costa lateris Christi uulnerati exiuit Ecclesia, sponsa eius et omnium in Christo
credentium mater. Noe aperuit fenestram arcę; emissus inde coruus non est reuersus, emissa
uero columba rediit. Passus est enim Saluator pro iustis et iniustis, cum omnes indigerent
misericordia Dei. Veruntamen, sicut coruus, nisi columba factus fuerit, ad Noe non redibit,
ita peccator, nisi iustificatus per poenitentiam fuerit, ad Christum reuerti non poterit.
Moyses uirga percussit petram, et fluxerunt aquę sitientibusque in deserto potum prębuerunt.
Petra ista erat Christus, quo in cruce lancea percusso effluxit sanguis et aqua, et cum
Apostolo dicere coepimus: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte eius
baptizati sumus. Christi sanguis nos redemit, aqua Christi redemptos purificauit. Aqua
ista mundari nequeunt, qui in Christum non credunt. Quandiu autem immundi sunt, beatitudinem
consequi non poterunt.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|