Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
De Ioanne autem Baptista, qui Domini [ERROR: no reftable :]
Ioannes Baptista
natiuitatem semestri spacio sua pręcessit natiuitate, dicitur in Euangelio: Et
tu, puer, -- 512 -- propheta Altissimi uocaberis; pręibis enim ante faciem Domini parare
uias eius . Hoc sane istud est, quod multo ante per Malachiam prędictum legimus quodque
Marcus etiam adduxit in testimonium: Ecce ego mitto angelum meum, et pręparabit uiam
ante faciem meam. Et statim ueniet ad templum suum Dominator, quem uos quęritis et angelus
Testamenti, quem uos uultis. Nonnulli uerba hęc ad Dei Filium referunt, quasi de se
loquente, sed cum dicat: Et statim ueniet ad templum suum Dominator, uidetur ad
alium uertere sermonem. Quare mihi quidem accomodatius uerique similius uidetur, ut Deus*
Pater de Filio proferat hęc et dicat se mittere angelum, hoc est nuncium Ioannem Baptistam,
ante faciem suam, id est ante Filium. Sicut enim Filius imago est Patris, ita et facies.
Et statim ueniet — inquit — ad templum suum Dominator, quem uos
quęritis. Hoc Christo puero in templum pręsentato est impletum.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|