Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Pilatus uero lauans manus, innocens sum — inquit — a sanguine huius iusti. Sanguis eius — respondent — super nos et filios nostros! De hoc psalmista prophetauit dicens: Saturati sunt filiis, dimiserunt reliquias suas paruulis suis. Hi quippe saturati sunt crudelitate, et sanguis, quem effuderunt, cecidit super filios eorum, cum post annos quadraginta euersa fuit Hierusalem et infidelitatis reliquię permanserunt in obstinatis. Deinde, si dimittis hunc — inquiunt — non es amicus Cęsaris. Pilatus igitur, ne apud Cęsarem populi aduersus se delatio aliqua fieret, Iesum flagellis cędi iubet ostenditque flagellatum. Id futurum indicabat Dauid in persona Christi dicens: Ego autem in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Alibi immanitatem flagellantium exprimit et irridentium

-- 596 --

procacitatem dicens: Dum confringuntur ossa mea, exprobrauerunt mihi inimici mei. Hyperbole est. Confracta enim ossa ideo dicuntur, ut grauissime uerberatus intelligatur, immo diutissime, cum alibi dicat: Et fui* flagellatus tota die, et castigatio mea in matutino. In Trenis quoque Hieremię: Tantum in** me uertit et conuertit manum suam tota die. Vetustam fecit pellem meam, contriuit ossa mea. Puto, quod in uerberando pręterierint Legis pręscriptum, quę flagellorum ictus quadragenarium numerum uetat excedere. Tantum in illo odio exarserant, qui uerberabant. Sed nequaquam his contenti principes instant clamoribus: Crucifige, crucifige eum? Istas igitur in Christum impiorum uociferationes predixisse uidetur psalmista, ubi ait: Captabunt*** in animam iusti, et sanguinem innocentem condemnabunt. Et in alio psalmo ipsius Domini querimonia**** apparet dicentis: Os eorum locutum est superbiam... Susceperunt me sicut leo paratus ad predam. Rugitus in illis leonis fuit, dum clamant et obstrepunt, feritas, dum perdere sine causa expetunt iustum. Facinoris huius fortasse typum prę se tulit Gedeon a ciuibus ad necem petitus, eo quod idoli Baal aram euertisset dictusque est Hierobaal, quod est fortis aduersum Baal. Ita et Iesus, Hierobaal noster, fortis contra diabolum fuit, dum se interimi patitur a Iudeis nostrę consulens saluti. Flagellatus ergo traditur illis, ut crucifigatur.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.