Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Deinde Iesus a Pilato mittitur ad Herodem, Galileę regem, qui* tunc Hierosolymis erat. Multa
ab illo interrogatus nihil respondit. Accusantibus autem eum principibus sacerdotum et
phariseis despexit ipsum Herodes et per ludibrium ueste alba indutum remisit Pilato, ut de
illo, quod uelit, cognoscat ac iudicet. Hoc est illud — ut ante diximus — quod in psalmis
dicitur: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrę,
et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius. Sed nemo
humilitatem Christi contemnat. Qui enim nunc hominum subiicitur iudicio, postea — sicut
scriptum est — constringent in die irę suę reges. Quod autem Herodi non dederit
responsum, olim hoc prędixit in psalmis: Qui quęrebant — inquit — mala
mihi, locuti sunt uanitates, et dolos tota die meditabantur. Ego autem tanquam surdus non
audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Factus sum sicut homo non audiens et non
habens in ore suo redargutiones. Id futurum Esaias quoque testatus est dicens:
Sicut ouis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non
aperiet os suum.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|