Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Porro, Saluator noster cum talia nocte illa fuisset passus, mane uinctum tradiderunt Pontio
Pilato pręsidi. Tunc Iudas de scelere suo dolens proiectis in templo argenteis, quos a
sacerdotibus acceperat, abiit et suspendio sibi mortem consciuit, maius putans peccatum, quod
commiserat, quam ut ueniam promereri posset. Non minus autem peccauit de misericordia Dei
desperando quam Dominum ac Magistrum suum pro pecunia prodendo. Alterum autem diffidentię,
alterum ingratitudinis atque auaritię fuit. Quid autem nequius quam ei uelle diffidere, qui
omnia potest, uel a quo plurima acceperis beneficia, eidem aduersari? Igitur de Iuda impio
omniumque scelestissimo dictum est in psalmis: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et
oratio eius fiat in peccatum. Quare hoc, nisi quia tanti parricidii conscius nullo
modo se ueniam consecuturum credidit? Et quoniam de ipsius flagitio superius abunde est
dictum, necis eius typus fuisse uidetur Achitophel ille, qui iniquo animo ferens, quod Absalon
aduersus patrem Dauid Chusi potius quam ipsius consilium esset secutus, laqueo se suspendit.
Sic autem Achitophel iste Absaloni fauens in regem insurrexerat, quemadmodum et Iudas in
Dominum. Nolebat Achitophel regnare Dauidem, nolebat Iudas Christum uiuere. Ille a rege
desciuerat eius secutus emulum, hic Dominum et Magistrum suum tradidit in manibus inimicorum.
Similes amborum mores similem sortiti sunt uitę exitum, fortasse et apud inferos poenam, cum
Apostoli sententia sit: Dominis fideliter ut Deo seruiendum.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|