Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Post talia tam impia ac nefanda Dominus noster falsis testibus circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur modisque omnibus deridetur. De testium accusatorumque iniquitate in Osee propheta, multo antequam hoc euenisset, conquestus est dicens: Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Aduersus quos ipse etiam propheta indignanter exclamans ait: Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii. Et iterum *corr. ex lachrymam tuam

-- 592 --

Dominus in psalmis: Insurrexerunt — inquit — in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Sibi enim, non aliis nocet, qui falsa loquitur, iuxta illud: Os, quod mentitur, occidit animam. Rursum ait: Exurgentes testes iniqui, quę ignorabam*, interrogabant me, et retribuebant mihi mala pro bonis; hoc est pro redemptionis beneficio odii iniuriam. Ad hęc sputa, colaphi, probra atque conuitia, prius multo quam accidissent, prophetarum uaticiniis prędicata sunt. Et sicut illi talia in Christo implenda prędixerunt, ita nos impleta confitemur, quando quidem nunquam ulli alii talia contigerunt, ut cuncta his, quę olim prędicta significataque sunt, responderent. Labia dolosa — inquit — in corde et corde locuti sunt. Accusabant enim eum de his, quorum exortem esse sciebant, aliud habentes in corde, aliud in ore, innocentem reum esse mortis dicendo. Deinde ueluti iam damnatum contumeliis, quibus poterant, afficiebant. Hoc futurum significare uolens Esaias ait: Super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Nunquid non uos filii scelesti, semen mendax? Ipsius etiam Domini in psalmis lamenta audimus: Confusio — inquit — faciei meę cooperuit me, a uoce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. Et iterum: Sustinui opprobrium — inquit — operuit confusio faciem meam. Et rursum: Tanquam prodigium factus sum multis. Et in alio loco: Viderunt me, et mouerunt capita sua. Et in Hieremia: Factus sum in derisum — inquit — tota die, omnes subsannant me. Huisce rei typus fuit Noe, quando inebriatus uineę, quam ipse plantauerat, uino a filio Cham irrisus est; Moyses quoque, cum illum insultassent filii Leui uolentes et ipsi fungi sacerdotio; Dauid etiam ante arcam Domini, dum illam in urbem reduceret, exultans ac tripudians et uxoris Michol improperio pulsatus, quod humilius, quam regi conueniret, se gessisset. Ad hęc propheta Heliseus Christi a Iudeis illudendi portauit figuram, quando in Bethel ascendens ludibrio fuit pueris, qui ab ursis laniati petulantię suę poenas dedere, nequis tutum existimet seruis Dei inferre iniuriam.

*corr. ex ignorabant

-- 593 --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.