Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Cęterum, antequam Petrus tertio negasset, Iesus a pontifice de sua doctrina interrogatus —
ut Ioannes tradit — quid me interrogas, respondit, cum palam docuerim et in occulto
locutus sum nihil. Tunc unus ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes
pontifici? Hoc prędictum legimus in Iob: Aperuerunt super me ora sua, et
exprobrantes percusserunt maxillam meam; satiati sunt poenis meis. Hoc idem in
Hieremia: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Christi ita
percussi typus fuit Micheas propheta, qui uera prędicens a Sedechia pseudopropheta colaphum
accepit dicente: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi?
Contraria enim uaticinabatur Iosaphat et Achab regibus adulatus. Ita et ipsi Christo ab
impio illo alapa est illata uolente assentari pontifici seque prę ceteris fidum studiosumque
ostendere.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|