Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Inter coenandum autem Dominus exurgens impleuit peluim aqua et lauare coepit pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat pręcinctus. Hanc lotionem pręuidit Propheta, qui ait: Lauabis me, et super niuem dealbabor. Ipse enim Dominus iis, qui credunt in eum, quasi ignis conflans — ut Malachias ait — et quasi herba fullonum; et sedebit conflans et emundans argentum; et purgabit filios Leui, hoc est apostolos, et collabit eos quasi aurum et quasi argentum. Et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. Qua in re instruimur, quam puros ac mundos esse oporteat Dei sacerdotes, quando ne pedes quidem, id est nec ipsos humanę imbecillitatis motus, in discipulis inquinatos relinqui passus est Dominus. Deinde de Iudę proditione prędicit, ut nihil sibi occultum, nihil ignotum ostendat. Amen dico uobis — inquit — unus uestrum me traditurus est. Et: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Pręterea iuxta Ioannis Euangelium propter Iudam dixit, quia mundi erant, sed non omnes. Item: Ego scio, quos elegerim, hoc est, non illum, qui non mea pręscientia, sed sua culpa periturus est. Et ut ante de illo prophetatum doceret, subiunxit: ut adimpleatur Scriptura: qui manducat mecum panem, leuabit contra me calcaneum suum. Hoc psalmi quadragesimi est, sed iuxta Septuaginta *corr. ex suscipit

-- 577 --

i nterpretum ęditionem. Aliter enim in Hieronymi interpretatione legitur, et tamen sub uerbis dissonis eadem continetur sententia. Non* aliud intelligitur, siue isto, siue illo, quo superius diximus, modo proferas. Ait enim Iudam, qui secum manducabat, qui suus discipulus erat, sibi fore aduersarium atque inimicum. Quod etiam in quinquagesimoquarto psalmo repetit dicens: Tu uero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulauimus cum consensu. Vt autem ob proditionem cum aliis sui similibus damnandum nunciet, subdit: Veniat mors super illos, et descendant in infernum uiuentes. Quod cum illo in Euangelio dicto conuenit: Vę homini illi, per quem Filius hominis tradetur.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.