Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hanc pręterea coenam Domini nostri figurabat Salomonis conuiuium. Cum enim dono Dei
sapientiam accepisset, uenit Hierusalem, stetit coram arca, obtulit holocausta et, sicut est
scriptum, fecit uictimas pacificas et grande conuiuium uniuersis famulis suis. Sapientia
igitur nobis opus est ad examinandam conscientiam, ad purganda peccata, ad pacem cum Deo et
proximis habendam, quoties ad sacrum altaris conuiuium sumus accessuri. Quicquid in male
purgatum stomachum ingeritur, ęgrotationis incrementum est, non remedium. Qui ergo indigne
manducat, iudicium sibi manducat. Offendit enim Deum* in uas immundum cibum mundissimum
reponendo. Hic cibus totus cęlestis est, totus sanctus, totus uitalis, totus uita. Hic illud
manna est, quo populus Israhel uixit in deserto, cum Aegypto relicta Terram promissionis
ingredi maturaret. Hic ille agnus est, quo uesci iubemur lumbis pręcinctis zona castitatis.
Hic est azimus panis cum lactucis edendus agrestibus, in quibus poenitentię amaritudo est. De
isto prophetauit Esaias, cum diceret: Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in
monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medullatorum,** uindemię defecatę.
Et iterum: Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam breuem, et non faciet auolare
a te ultra doctorem tuum, qui utique in Euangelio ait: Ero uobiscum usque ad
consummationem*** seculi. Prędixit de ipso et Hieremias, ubi ait: Confluent ad
bona Domini, super**** frumento, uino et oleo, et foetu pecorum et armentorum. Foetus
pecorum in Ecclesia conuentus simpliciorum est, armenta illi, qui eis pręsunt et ante alios
ambulant, ne uia***** aberrent, qui sequuntur.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|