Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sequitur: Plurima autem turba strauerunt uestimenta sua in uia, alii autem cędebant
ramos de arboribus, et sternebant in uia. Turbę autem, quę pręcedebant, et quę sequebantur
clamabant: Osanna filio Dauid. Benedictus, qui uenit in nomine Domini. Osanna in
excelsis. Quasi regi honorem deferebant, quasi Deum, ut ipsos [ERROR: no reftable :]
Osanna*
saluaret, obsecrabantur. Osanna enim Hebraicum est. Latine dici potest: Salua
obsecro. Nam osi »salua« dicitur, anna autem apud Iudeos
interiectio obsecrantis est. Rursum hi dicunt: Osanna, quia repetitum uerbum
magis mouet. Quo autem locorum saluari cupiant, ostendunt addendo: in excelsis,
hoc est in cęlestibus, ubi uera salus credentium est et perennis gloria, non in terra, in qua
nihil stabile esse potest, nihil firmum. Dixerunt autem: Benedictus, qui uenit in nomine
Domini, quia ipse Iesus in nomine Patris fatebatur se uenisse. Has autem illorum
laudationes prędixerat psalmista ad Dominum dicens: Ex ore infantium et lactentium
perfecisti laudem. Hoc de se prophetatum ipse Iesus dixit, cum pueris in templo osanna
canentibus pharisei et scribę indignarentur et laudi eius, quem et ipsi laudare debebant,
inuiderent cumque sibi pręferri grauiter ferrent.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|