Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Vbi hęc significata siue prędicta inueniemus? Quantum ad unctionem spectat mulieris, reor
equidem figuratum fuisse in Dauid rege, quem in Iudea regnaturum unxit Samuel propheta in
Bethlem, iterum tribus Iuda in Hebron, tertio cunctę tribus simul, cum ad illum ibidem
conuenissent. Ita Dominus noster Iesus ter unctus in Euangeliis apparet: primo, quod Lucas
refert, a muliere peccatrice in domo pharisei, quę pedes eius lachrymis lauit, capillis
tersit, unguento unxit et ueniam meruit peccatorum; iterum, quod Ioannes narrat de Maria, in
domo Marthę, ubi erat Lazarus ex conuiuis, quem de monumento suscitauerat Dominus; tertio
quidem Matheus et Marcus testantur, in domo Symonis leprosi, quando mulier, ut supra diximus,
non pedes unxisse, sed super caput recumbentis Domini unguentum effudisse uisa fuit.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|