Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Multa pręterea in parabolis ad populum loquente Domino accedunt discipuli et:
Quare — inquiunt — in parabolis loqueris eis? Respondit: Quia
uobis datum est nosse mysterium regni cęlorum, illis autem non est datum. Et iterum:
Ideo — inquit — in parabolis loquor eis, quia uidentes non uident et
audientes non audiunt neque intelligunt. Et adimpletur in eis prophetia Esaię dicentis:
Auditu audietis, et non intelligetis; uidentes uidebitis, (et non uidebitis).*
Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt, et oculos suos
clauserunt, nequando uideant oculis et auribus audiant et corde intelligent, et conuertantur,
et sanem eos. Ante ergo propheta monstrauit, quid postea per se esset facturus. Quod
autem in parabolis doctrinam suam eis insinuare debuerit, Euangelista ostendit dicens:
Sine parabolis non loquebatur eis, ut impleretur, quod dictum est per prophetam
dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi.
Hieronymi interpretatio habet: Loquar propositiones ab initio. Dictorum tamen
eadem est sententia.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|