Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
De Christo hoc promitti clarum nobis facit Hieremias propheta dicens: Ecce dies
ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum. Et regnabit rex, et sapiens erit,
et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda, et Israhel
habitabit confidenter. Et hoc est nomen, quod uocabitur eum: Dominus iustus
noster. Non potest hoc referri ad Salomonem. Hieremias enim, ut Scriptura testatur,
prophetare coepit tertiodecimo anno Iosię, regis Iuda, qui a Salomone quintusdecimus fuit ex
iis, qui Hierosolymis regnarunt; non ad Zorobabel, quod Iudei conantur asserere Domini
Saluatoris glorię inuidentes. Nam licet Zorobabel de stirpe Dauid fuerit et dux populi de
Babylonica captiuitate reuertentis, non tamen potitus est regno. Hic autem dicitur: Et
regnabit rex. Pręter hęc, ubi nos habemus: Suscitabo Dauid germen iustum,
in Hebreo legitur: Suscitabo Dauid Messiam iustum. Deinde, cum hic dicatur:
Et Israhel habitabit confidenter, nequaquam tunc confidenter habitarunt. Dum
enim a Babylone reuersi templum instaurarent tectaque reficerent, a uicinis gentibus quotidie
infestabantur, ut Esdrę sacerdotis liber testatur, nec licebat conquiescere. Sub Christo autem
Domino eius fideles accepta ęternę quietis promissione etiam inter sęuientes persecutorum
gladios cum summa, quam in Christo habebant, fiducia habitarunt in terra, mori pro Christo
cupientes, ut cum Christo uiuere inciperent.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|