Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ad hanc ciuitatem conati sunt peruenire philosophi beatam uitam quęritando nec potuerunt. Defuit enim illis dux, qui primus ingressus est in eam, cum de terra in

-- 562 --

cęlum ascendisset. Sed neque heretici, qui Christi doctrinam non sequuntur suę confidentes scientię, unquam ad illam peruenient dicente Ecclesiaste: Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere, hoc est, in Ecclesiam Christi et collegium sanctorum. Huius urbis duodecim portę in Esaia et in Apocalypsi Ioannis numerantur, quę sunt duodecim apostoli. Per eorum quippe doctrinam nos intrare in Ecclesiam oportet, cum Spiritus Sanctus dicat: Diligit Dominus portas Syon super omnia tabernacula Iacob. In Lege enim simulachra ueritatis et umbrę, in Euangelio ipsa ueritas, quę ad paradisum, qui ueteribus clausus fuerat, perducit credentes. Iccirco Dominus magis diligere dicitur portas Syon, in quibus est ueritas Christi in carne apparentis, quam tabernacula Iacob, in quibus erant figurę et promissiones Christi uenturi. Hoc ipsa Ecclesia in Ecclesiastico confitetur dicens: Ego mater pulchrę dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctę spei. Hoc idem sanctus Dauid in psalmis testatur et ait: Elegit Dominus Syon, elegit eam in habitationem sibi. Hęc requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Hic habitabo, inquit, iuxta illud Domini in Euangelio dictum: Et ego uobiscum usque ad consummationem* seculi. Hanc ob rem ad gratiarum actionem exhortatur eam Propheta dicens: Lauda, Hierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Syon, quoniam confortauit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Et Esaias: Exulta — inquit — et lauda, habitatio Syon, quia magnus in medio tui Sanctus Israhel. Quod autem et firma permaneat Ecclesia Christi nec ab aduersariis destrui possit, idem propheta affirmat dicens: Respice Syon, ciuitatem solennitatis nostrę! Oculi tui uidebunt Hierusalem, habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit. Nec auferentur claui eius in sempiternum. Ecclesia Dei primum est Syon, id est specula, quia sperando bona futura contemplatur. Deinde Hierusalem dicitur, id est, pacis uisio, cum bonis ipsis, quę sperauerat, Deum uidendo fruitur, pro laboribus quietem, pro *corr. ex consumationem

-- 563 --

p ersecutione perpetuam adepta pacem. Vt autem ad hoc facilius perueniat, precatur pro ea Dauid dicens: Benigne fac, Domine, in bona uoluntate tua Syon, ut ędificentur muri Hierusalem; hoc est, ut multiplicentur sancti tui in regno tuo, ut perficiatur ędificatio et angelorum ruina hominum exaltatione reparetur.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.