Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
De iis sunt illi uineę pessimi cultores, qui seruos domini ad fructum colligendum missos
alium ceciderunt,* alium occiderunt, alium uero lapidauerunt. Miserat enim Deus Iudeis
prophetas, qui eos monendo a uitiis coercerent et ad uirtutem hortarentur. Sed tantum abfuit,
ut sese corrigerent, ut etiam peiores euaserint. Micheam prophetam in maxillam** percusserunt
miseruntque in carcerem, Vriam interfecerunt, Hieremiam lapidibus obruerunt, Esaiam serra
medium secuerunt, et quoniam neminem ferre poterant contrarium moribus suis censorem, postremo
Filium Dei ad se de cęlo missum crucifixerunt. Hic est heres — inquiunt —
uenite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius. At quia male agendo bonum
sperare dementis est, fefellit eos hęc deliberatio. Occiderunt enim, sed hereditatem, quę non
nisi credentibus datur, non acceperunt. Quin immo, ut tanti commissi sceleris poenas darent, a
Romanis redacti fuere in seruitutem. Dominus igitur uineę malos male perdidit et uineam
locauit aliis agricolis, qui ab idolis ad Christum conuersi reddere coeperunt fructum Domino
suo iustitię et pietatis.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|