Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Videamus primum, quid hoc sit, quod Ioannes ait: Egressus est trans torrentem Cedron
et intrauit in hortum. Cedron moerorem sonat. Transit ergo Christus torrentem
moeroris, ut ad regnum ascendat gaudii sempiterni. Oportuit enim pati Christum et sic intrare
in gloriam suam. Falluntur itaque luxurię dediti diuites, qui inter mundi huius uoluptates
diffluendo beatitudinem consequi sperant. Non possumus cum Christo ascendere in cęlum, nisi
prius eum secuti fuerimus trans Cedron euntem. Per dura et aspera peruenitur ad quietem, per
peccatorum moerorem, per carnis afflictionem, per aduersitatum patientiam ad summi boni
possessionem.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|