Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Iesus ergo iam non in* palam ambulabat apud Iudeos, sed abiit — inquit — in
regionem iuxta desertum, in ciuitatem, quę dicitur Effren, et ibi morabatur cum discipulis
suis. Et hoc quidem non timore insidiantium sibi Iudeorum. Poterat enim et inter illos
uersari illęsus, si uellet, sed ut suo exemplo nos doceret fas esse nobis fugere persecutores,
pręsertim si ex fuga nostra nullum imminet credentibus fidei periculum; sicuti modo, cum solum
Iesum quęsierunt et in eum credentes nondum infestarent. Alioquin contemnenda est uita, dum
defenditur ueritas, quoties proximus tuus Christum, qui ueritas est, negare compellitur.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|