Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sed quoniam non est nunc locus de fide dubios arguere, ad uos conuertor, qui creditis, qui
cum Ecclesia sentitis, et tamen eum, in quem creditis, offendere non timetis. Ecce uelum
templi Christo patiente scissum est, et uos eodem iam regnante non scinditis ad poenitentiam
corda uestra. Terra mota est, et nostri non mouentur affectus de uitio ad uirtutem, de
terrenorum cura ad cęlestium contemplationem. Petrę scissę sunt, et uos obstinati animi nondum
frangitis duritiam, ut ad se conuersus mollescat, qui prauitatibus occalluit. Monumenta aperta
sunt, et uos clausis oculis ueluti cęci, quę mox futura sunt, pertransitis, pręsentia tantum
curantes. Corpora mortuorum surrexerunt, et uos de morte peccati surgere negligitis. Et
quoniam in scelerum sepulchro iacere uos iuuat, in sanctam ciuitatem, cęlestem Hierusalem, non
intrabitis, sicut isti introierunt. De hoc satis. Nunc Ioannis narrationem subiungamus!
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|