Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Talia quęque** cernens centurio et qui cum illo aderant, conuertuntur. Sic enim in Mattheo legimus: Centurio, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, uiso terrę*** motu et his, quę fiebant, timuerunt ualde dicentes: Vere Filius Dei erat iste. Marcus centurionem ex eo magis commotum asserit, quod Iesus in cruce clamans expirasset. Centurio ergo gentilis atque adhuc extra Ecclesiam positus Christum Dei Filium confitetur, et nonnulli ex Christianis *corr. ex tremuit **corr. ex quoque ***corr. ex terre d ubitant suspensoque animo, quę de illo ab Euangelistis conscripta sunt, admittere solent. Nec solus id quidem centurio, sed alii etiam, qui aderant simul, fatebantur et (ut Lucas ait) percutientes pectora sua reuertebantur. Pectoris nempe percussione poenitentiam prę se ferebant eorum, quę aduersus illum uel dixerant uel fecerant. Non potest autem ea de re ulla esse dubitatio, quam accusatus non refellit et accusatores affirmant.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.