Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Et hęc — inquit — dicens expirauit. Corpus mortuum mansit in cruce, ad Patrem anima abiit, diuinitas uero neque a corpore discessit neque ab anima. Dei enim uerbum, quod semel assumpsit, nunquam dimisit, et in sepulchro fuit cum corpore a solutione illud defendens, et cum anima in paradiso ad dextram sedens Dei Patris. Alioquin et corpus in triduo illo corrumperetur et anima ad ipsum uiuificandum tam cito non redisset. Cęterum, licet in morte anima et corpus hominis inter se separentur, non tamen separantur a humanitate. Ita Christi humanitas ne per mortem quidem seiungi potuit ab eius diuinitate. Christus ergo tunc etiam, cum corpus eius fuit mortuum, Deus et homo erat, quanquam non homo perfectus propter separationem animę et corporis, homo tamen propter humanitatem, quę inseparabilis est et tam animę quam corpori

-- 496 --

communis. Homo ergo et Deus fuit propter Verbi cum assumpta humanitate unionem. Homo autem perfectus fuit et ante mortem quidem, sed passibilis atque mortalis, et post resurrectionem, sed neque iniurię obnoxius neque morti. Si tales effici cupimis , ipsum, qui talis fuit, sequamur, ipsum audiamus, ipsi obtemperemus et hac ipsa in re nec impiorum minę nec mortis timor nec ulla nos ab illo separent mundi huius aduersa. Nihil enim nobis nocere poterit, quandiu in seruanda Christo fide fortes fuerimus atque constantes et non eos, qui corpus occidunt, timuerimus, sed illum potius, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Quo uidelicet iudicante et impii cruciatibus afficiuntur ęternis et iusti ad gaudia sublimantur nunquam finienda.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.