Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quoniam autem in die sexta homo est factus, et in ętate mundi sexta, hora diei sexta
Christus pro homine stetit in cruce. Vsque in tertiam horam tenebrę — usque in diem tertium
Christi corpus in sepulchro. Christo in cruce deficere incipiente sol in cęlo eclypsim
patitur, et id quidem plena luna contra naturam, ut ipsi Christo obsequium pręstasse uideatur,
qui erat Dominus naturę et cęlestium, sicut et terrestrium, Opifex atque Moderator.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|