Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Tale igitur hora siue tertia siue quasi sexta Pilatus Christo in medium producto ait ad Iudeos: Ecce rex uester. Quasi diceret: Quomodo iste regem se facit, qui humilis, qui pauper, qui omnium magis egens est, quam ut in eo cadere possit regni affectati suspicio? Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum! Nolunt aliquo minus pudendo mortis genere eum consumi, ne non satis culpabilis fuisse appareat, sed omnium teterrimo, ut, quo ignominiosius perimitur, minus Dei Filius fuisse credatur. Tolle — inquiunt — crucifige eum! Sępe quidem illis inimicorum iugo oppressis Deus liberatorem misit, cuius ductu atque auspiciis in libertatem uindicabantur. In neminem autem eorum sic inuidię furiis exarserunt, ut illum crucifigi optarent; et Iesum, qui eos non ab hominibus, sed a diaboli seruitute liberare uenerat, crucifigi expetierunt. Non erat, cur in illis, qui pręcesserunt, plus spei ponerent, quando quidem nulla ab ipsis miracula fieri cernerent uel admodum pauca. Iesum autem uiderunt leprosos mundantem, cęcos illuminantem, mortuos suscitantem. Et tamen tantum abfuit, ut ab ipso se saluandos crederent, ut eundem iniuriis omnibus affectum turpissima crucis morte extinguere maturarent. Quid hac iniquitate nequius? Quid hoc iudicio peruersius? Nullius unquam tam mira opera neque uidisse neque audisse, et tamen* nulli unquam sic fuisse infestos atque infensos. Quid hoc fuit, nisi quia pontifices ipsi, scribę et pharisei (ut ante diximus) plus nimio ambitiosi erant? Primas amabant cathedras in foro, primos recubitus in coenis, et tanto dignitatis suę fastu intumuerant, ut pati omnino non possent alium ullum in populo ęque ac seipsos honorari. Quem ergo sibi publica plebis ueneratione uel pręferri uel ęquari uiderunt, licet innocentem, licet incredibilia solo uerbo facientem nossent, de medio tollere decernunt. Ex quo patet quidem istud concupiscendę inanis glorię uitium neque boni neque ęqui ullam habere rationem, et dum suo satisfacit affectui, aliorum famam premere, optimo cuique inuidere, quenque honorabiliorem perire cupere. Hoc tamen boni *corr. ex tam

-- 479 --

h abet inuidia, quod prius autorem uexat suum quam alteri mali aliquid inferat. Animum liuentis interior prius exurit cura, quam ad patrandum facinus, quod meditatur, prorumpat. Intus indignatio, intus irę rixęque sęuiunt, intus odia grassantur, nec ante se foras premunt, quam cor illud, in quo natę sunt, acriter exederint. Et quoniam non minus inuidentem solicitat quam inuisum offendit malignus liuor, nulla magis cauenda est animi pestis, nullum magis fugiendum uenenum. Hac superatus Cayn* fratrem interemit, Esau suum persecutus est, filii Iacob suum in seruitutem uendiderunt; Saul Dauidi, a quo plurima acceperat beneficia, insidiatus est, Absalon patrem regno pellere uoluit. Quid multa? Nullum est tam grande scelus, a quo abstinet inuidus, dum uoti sui compos fieri intemperanter affectat. Inuidentes igitur Iudei Saluatoris nostri laudi atque glorię, ad necem illum expetunt et in crucem agendum esse conclamant.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.