Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Si ex hoc mundo — inquit Iesus — esset regnum meum, ministri mei utique
decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.** Scriptura
ista ita quoque potest exponi, ut, sicut alibi dixit: Non ueni iudicare, sed
iudicari, ita et hic: Non ueni regnare in hoc mundo, sed pati pro mundo. Si regnare
uenissem in mundo, ministri mei, angelici spiritus, pugnarent, ne traderer Iudeis. Nunc
autem non est regnum meum hinc.*** Notanter et signate dixit nunc, hoc
est, passionis tempore, sed erit postea, cum omne iudicium Pater dabit Filio, cum ponet
inimicos scabellum pedum eius. Tunc et regnum eius erit in hoc mundo, ut iudicet uiuos et
mortuos, iustos et iniustos.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|