Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Aestuabat Pilatus, quid sibi agendum esset, incertus. Introiuit ergo (ut
Ioannes ait) iterum in prętorium, et uocauit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudeorum?
Iesus autem, qui prius tacuerat, tunc respondit dicens: A temetipso
hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? Quare, quem nihil latere potest, quasi rerum
ignarus interrogat? [ERROR: no reftable :]
Quęstio
Certe, non ut ipse discat, sed ut pręsentes et posteri sciant ipsius Pilati aduersum
Iudeos contestationem. Respondit enim Pilatus: Nunquid ego Iudeus sum? Vt
uidelicet ad te accusandum mouear sicut illi. Gens tua et ponitifices tui
tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respondit ergo Iesus ad ea, quę sibi de regno
affectato obiecta erant: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum
meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est
hinc.*
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|