Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Pilatus tamen adhuc in proposito liberandi eum perseuerans, conuocatis (ut Lucas ait) principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem quasi auertentem populum. Et ecce ego coram uobis interrogans nullam causam inuenio in homine isto ex his, in quibus eum accusatis. Sed neque Herodes. Nam remisi uos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Et Herodes igitur, inimicus Christi, testis est innocentię eius et iudex Pilatus. Neuter morte mulctandum censuit, ut minus excusabilis sit Iudeorum pertinacia, qui innocentis necem totis obnixi uiribus expetunt. Per diem autem solennem consueuerat pręses populo dimittere unum ex damnatis, quem postulassent. Quidam ex his magis insignis fuit Barrabas nomine, latrocinio infamis, seditione notus et homicidii conuictus. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem uultis dimittam uobis, Barrabam an Iesum, qui dicitur Christus. Sciebat enim, quod per inuidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali misit ad eum (ut Mattheus tradit) uxor eius dicens: Nihil tibi et iusto illi; multa enim passa sum hodie per uisum propter eum. Putauit Pilatus, quod saltem in comparatione nequissimi hominis et omnium iudicio damnandi Iesum potius dimittendum peterent. Ideo illis hanc proposuit optionem. Sed nihil omnino profecit. Barrabam enim dimitti postularunt,

-- 470 --

Iesum autem in crucem agendum atque necandum omnes pariter succlamabant. Et quo manifestior eorum foret iniquitas, etiam mulier Christi iustitiam attestatur. Nihil tibi et iusto illi, inquit. Hoc est: Caue, ne condemnes iustum et insontem neci tradas. Ecce somniantem me nocturnę terrent imagines et ueluti pro illo stantes minaci uultu occurrunt. Hic obseruandum reor: Quare in eum, quem Iudei capitali persequuntur odio, gentilis foemina pietate mouetur? Fortasse non aliam ob rem, nisi quia Christum, quem Iudei repudiarunt, gentilitas susceptura erat. Iudei ergo continuis clamoribus instabant, ut Barraba dimisso Christus crucifigeretur.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.