Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ita enim in Luca scriptum legimus: Coeperunt* autem illum accusare dicentes: Hunc
inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cęsari et dicentem se
Christum regem esse. En tibi, quam impudens maliuolorum audacia! Non erubescunt aperte
mentiri, dum ei nocere nituntur, quem odere. Nunquid subuertit gentem, qui eam in uiam
ueritatis dirigit? Aut Cęsari tributa dari prohibet, qui dixit: Date, quę sunt Cęsaris,
Cęsari! Aut se regem dicit,** qui, cum eum regem facere uellent, fugit in montem?
Dolosę autem horum accusationis ne Pilatus quidem ignarus, tantummodo ad regni suspicionem
animum adiecit et interrogat dicens: Tu es rex Iudeorum? Mox etiam hoc
contempsit, nihil ultra quęrens, cum consyderasset fieri quidem non posse, ut regnum ambiat
aut ad dominatum aspiret pauper, humilis nec arma habens, quibus aliena occuparet, nec
pecuniam, qua uulgi sibi (in)*** amorem conciliaret aut milites conduceret. Vnde etiam ipsi
non fuit opus, ut se suspicione ista purgaret. Iccirco nihil aliud respondit nisi: Tu
dicis. Quo uerbo ueluti superuacaneo neque obiectum diluit crimen neque confessus est.
Manifestum igitur fuit tam ex parte iudicis quam ex parte rei nihil ueritati consentaneum
dixisse accusatores, sed omnes eorum delationes ex inuidentię liuorisque malignitate
proficisci.
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|