Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Nurnberg; Ingoldstadt]: Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica, 326 versus, verborum 2269, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - silva] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-her.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Etsi vir humanissime non satis propriae calamitates mihi deploratae sunt, tamen quum
videam Rempublicam Christianam immanissimorum Thurcarum rabie vehementer labefactatam /
maioremque in dies subituram esse iacturam / a lachrymis temperare non potui. Ferocissimus
quidem ac infensissimus hostis instat nostris ceruicibus: atque vt eodem tempore litora
omnesque oras infestet / ingentes et terrestres / et nauales exercitus vndique cogit.
Superioribus annis / quum adhuc esset infirmior / Venetis olim potentissimo terra marique
populo / tunc etiam Gallorum / Hispanorumque / ac aliis auxiliaribus copiis potentiori
munitissimas in Euboea / Grecia / Achaia / Istmo / Peloponneso / Epiro ciuitates vi
ademit: Dalmatiam aut deuastauit / aut occupauit / aut tributariam reddidit. Nunc
debellatis bellicosissimis nationibus / subacta Cilicia / Antiochia / Syria / Phoenicia /
Mesopotamia / Iudea Palestina / immissoque in Lybiam per Canopicum Nili Ostium imperio /
quibus Christianorum viribus prohibebitur / quominus populationibus et incendiis totam
Europam deformet: nisi forte Principum discordiam / ac nostra scelera nobis profutura
speremus. Idcirco Deum Optimum Maximum ut vires atque animos atrocissimae gentis infringat
/ hoc carmine deprecatus sum. Quod tibi religiosissimo / et communia semper mala miseranti
/ meique imprimis amantissimo dedicaui / vt sub tuo nomine nullam grauiorem censuram
expaueat.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Nurnberg; Ingoldstadt]: Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica, 326 versus, verborum 2269, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - silva] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-her.xml].
|