Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Leipzig]: Oratio de laudibus eloquentiae auctore Tranquillo Parthenio Andronico Dalmata in Gymnasio Lipsensi pronuntiata, versio electronica, Verborum 4822, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [andreis-f-eloq.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

[ERROR: no reftable :] Exordium. Equidem non dubito uiri ornatissimi, quin plaerique hoc meum susceptum negotium sint accusaturi: praesertim dum consyderant meam adhuc immaturam aetatem paucis ingenii ac eruditionis nostrae testimoniis extantibus, quae me peregrinum a multis suspitionibus apud exteros uindicarent. Neque ipse, profecto sum ignarus quam grauissimo oneri maximisque periculis me subiecerim, plus fortasse reprehensionis quam laudis assequuturus. Etenim si regionem, ciuitatem, gymnasium, atque hunc amplissimum consessum metiri uelim: omnia sane mihi non admiranda solum, sed etiam usque ad ruborem extimescenda esse comperiam. [ERROR: no reftable :] Laus gymnasii Lipsensis. Omitto nunc robur iuuentutis et militarem uirtutem: praetereo ciuilitatem modestiamque: tantus profecto literis honor in hac ciuitate habetur, tanto studio bonae artes expetuntur, [ERROR: no reftable :] A studiis. ut hic esse honoratissimum omnium optimarum disciplinarum domicilium quale Athenis [ERROR: no reftable :] Athenae. fertur olim fuisse, Italiam, [ERROR: no reftable :] Italia. Gallias, [ERROR: no reftable :] Galliae. Hispanias, [ERROR: no reftable :] Hispaniae. ac totam Europam, [ERROR: no reftable :] Europa. nedum ipsam Germaniam, [ERROR: no reftable :] Germania. clarissima fama peruagetur. Atque in tanta studiorum uarietate, partim prudentia Principis, partim moderatione doctorum, ad hoc bonis discentium ingeniis accedentibus, odio atque omnium controuersiarum contentionibus extirpatis, quae in multis Germaniae gymnasiis non absque maximo literatorum dedecore ac detrimento in dies concitatiores enascuntur alunturque, in summo consensu atque concordia [ERROR: no reftable :] A concordia. uiuitis. Quae res inprimis multos allexit, ut uel ex remotissimis regionibus hanc ciuitatem adierint, aut studio uidendi, aut uirtutis hauriendae gratia, aut quo suae monumenta eruditionis in loco celebratissimo relinquerent, existimantes ea dumtaxat esse ueram et solidam laudem paritura, quibus et eorum propria, et discentium ingenia excolerentur. At porro huiusmodi sunt artes et disciplinae liberales: nam ut ipsae habentur incorruptae ac aethernae, ita earum optimi ac suauissimi fructus [ERROR: no reftable :] Fructus artium liberalium. hanc nostram uitam ab interitu afferentes, foelicissime ad posteros nulla unquam interueniente obliuione deducunt, atque immortalitate donant. page Itaque tanta fama etiam ipse permotus (licet essent peragrandae mihi aliae ciuitates Germaniae) huc diuerti, cupidus ea uidendi quae aliquando auribus conceperam, qualia uix olim florentissima Italiae gymnasia, Patauinum, Bononiensem, Senensem, Perusinum, atque Romanum meis oculis subiecerit. Proinde, pulcherrimae famae clamoribus respondente ueritate, nihil non inueni, quod concupieram: [ERROR: no reftable :] A copia rerum. nihil possum cogitare, quod hic ad bene beateque uiuendum desyderetur. Et quum uigeant praestantissimae uirtutes, maxime uero humanitate [ERROR: no reftable :] Ab humanitate. inter uos certatur: ad quamdam neque praeteritorum temporum memoria reuocanda est, neque praesentibus utendum testibus, satis superque testatur hodiernus ad me audiendum concursus, ut plane nesciam, plusne mihi ornamenti, an uerecundiae hoc uestro amplissimo conspectu allatum sit. Quippe, non solum uestri ornatissimi mores, et exculta elaborataque in optimis facultatibus ingenia mihi ante oculos obuersantur: uerum etiam non parum me solicitat, quod hactenus consueuistis huc conuenire, doctissimos atque facundissimos uiros audituri: quorum magnam partem huc usque florentissimis studiis deditam quotidiae cernitis, nedum quod eorum memoria uestris impressa mentibus habeatur. Quid [ERROR: no reftable :] Extenuatio autem sit uobis de me sperandum, qui neque aetate, neque ingenio, neque doctrina, neque ulla in parte sum iis comparandus? An non sim et ipse conscius mearum uirium? Et non intelligam, nihil in tanta frequentia praestantissimorum uirorum debere afferri, nisi quod cumulatissime expolitum consumatumque iudicetur? Nemini hoc suggestum conscendendum esse, nisi forte illi, qui et omnes annos in bonis literis collocauerit, et ita firmauerit ingenium studio et exercitatione, ut nullam reprehensionis notam expaueat? Quae prorsus in me desyderari, non expectato aliorum iudicio, decet ut ipsemet confitear. Eo quoque [ERROR: no reftable :]Difficultas ab accidentibus. difficiliorem mihi hanc dicendi prouinciam fore non dubito, quod his superioribus temporibus uehementissimis et atrocissimis fluctibus iactatus fuerim, in quibus et temporum et rerum asperitatibus atque angustiis ita mihi animus concussus ac perturbatus est, ut ad eas artes, quibus a teneris (ut aiunt) unguiculis deditus fui, plena facultas otii non relinquatur. Magnam tamen page habeo fiduciam in uestra humanitate, sperans me facile ueniam a uobis impetraturum, etiam si huic amplissimo loco [ERROR: no reftable :]Propositio loco narrationis. uestrisque doctissimis auribus non satisfecero: praesertim quum elegerim munus laudandi eloquentiam: quae ueluti membra Penthei [ERROR: no reftable :] Pentheus. discerpta, et in unum corpus denuo redacta, huc tanquam ad tutissimum portum confugit, ac firmissimas aegit radices, et propagauit. Praeterea, quis tanto se fretum putet ingenio? Quis arbitretur tanta dicendi copia excellere, ut magnitudine [ERROR: no reftable :] Magnitudo eloquentiae. ac praestantia eloquentiae non obruatur? Quam rari omnibus saeculis ut inquit Cicero, [ERROR: no reftable :] Cicero integram uero (teste Seneca) [ERROR: no reftable :] Seneca nulli consecuti sunt. Maius enim affirmante Cicerone, [ERROR: no reftable :] Cicero quiddam est eloquentia, quam homines opinantur, et pluribus ex artibus studiisque collecta: [ERROR: no reftable :] Confirmatio. quis enim aliud in maxima discentium multitudine, summa magistratorum copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita causarum uarietate, amplissimis eloquentiae propositis praemiis esse causae putet, nisi rei quamdam incredibilem magnitudinem ac difficultatem? Nam, ut etiam sentit Fabius [ERROR: no reftable :] Fabius. optimus dicendi artifex, ars oratoria non aliqua leui aut compendiaria traditione potest adipisci: [ERROR: no reftable :] Difficultas oratoriae. siquidem multo labore, assiduo studio, uaria exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia, praestantissimo consilio constat. Est autem auctore Cicerone, [ERROR: no reftable :] Cicero et scientia [ERROR: no reftable :] Quae necessaria ad oratoriam. comprehendenda rerum plurimarum, sine qua uolubilitas uerborum inanis atque irridenda est, et ipsa oratio conformanda non solum electione, sed etiam constructione uerborum, et omnes animorum motus quos hominum generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis uis, ratioque dicendi, in eorum qui audiunt, mentibus, aut sedandis, aut concitandis exprimenda est. Quo magis imperitae multitudinis error culpandus est, modo negantis esse utilem eloquentiam, modo eam aequiparantis praestigiatoriis artibus. [ERROR: no reftable :] Diuisio. Quibus nos tam ineptis ac detestandis opinionibus occurrentes, aperiemus, nihil in rebus humanis utilius atque excellentius eloquentia reperiri. Etenim si ex artibus etiam rerum uilissimarum soleant multa commoda redundare, magnoque usui mortalibus esse: [ERROR: no reftable :] Confutatio. excellentissimas quidem disciplinas, quid utilitatis non esse allaturas credendum est? Num negabitur eloquentiam esse artem? [ERROR: no reftable :] Eloquentia ars. Atqui ridiculum est hoc etiam cogitare: siquidem page teste Cicerone, nulla uel rerum minimarum sine arte sit. Profecto nec in dandis praeceptis tantum summi viri laborauissent, nisi putarent nos ad optatum finem perducere: nec ut ea nos consequeremur, magnam partem aetatis consumeremus, nisi nobis constaret, tantorum laborum iucundissimos exitus fore. Proinde nemo sciret nisi edoctus, exordio [ERROR: no reftable :] Partes orationis. allicere auditorum animos, et blandiendo in suam partem trahere, postea pro commodo narrare, deinceps argumentis instando sua confirmare et confutare contraria, postremo concludere et deprecari, quod in Epilogis, praecipue quando mouendi sunt affectus, oratores facere consueuerunt. Itaque non sunt audiendi Antonius [ERROR: no reftable :] Antonius. qui eloquentiam apellauit obseruationem, Critolaus [ERROR: no reftable :] Critolaus usum, Menedemus [ERROR: no reftable :] Menedemus uero et Lysias [ERROR: no reftable :] Lysias ab his secludentes putauerunt eam dumtaxat natura consistere. Quorum opinio si uera esset, caeterae disciplinae liberales hoc nomine priuarentur. Quippe omnium artium et scientiarum, antequam ab hominibus excultae ad summum culmen peruenerint, quaedam leuia principia [ERROR: no reftable :] Principia artium et disciplinarum. extiterunt: quae intellecta, et saepius memoria repetita, longo experimento ac obseruatione, cuiusque rei artem ex consentientibus preceptis, et ad unum uitae finem utilem ordinatis effecerunt. Ante Atlantem [ERROR: no reftable :] Atlas primus astrologus. (si Plinio [ERROR: no reftable :] Plinius. credimus) nemo nouerat syderum cursus et naturam: is primus omnium ex diuturnis in altissimo monte obseruationibus praecepta dedit Astrologiae, quae postmodum ab aliis aucta in certas regulas digesta est. Eodem modo caeterae artes et scientiae sumpserunt originem et incrementa. Sed aliquis ad huc contendet, eloquentiam nulla arte contineri, quod plaerosque uideamus, qui nunquam alicui disciplinae addicti fuerunt, et sententiam dicere in senatu, et legationibus fungi: in quibus modo pax deprecanda est, nonunquam bellum indicendum: interdum res repetuntur: refelluntur obiecta, et multa alia quae solo usu et natura duce tractari conuenit. Equidem non nego multos hodie imperitos, [ERROR: no reftable :] Multi hodie imperiti legationibus funguntur. apud sui similes disserere, atque ad alias nationes ad res tractandas destinari, non tamen absque sui ludibrio, et risu audientium. Priscis quoque temporibus, nondum cognitis huius artis principiis, et respublicae fuerant, et componendorum bellorum, et conflandarum amicitiarum, et demum rerum omnium agendarum page aliquam rationem extitisse, nemo est qui nesciat. Sed postquam a Tisia, [ERROR: no reftable :] Tisias Corace, [ERROR: no reftable :] Corax et Gorgia [ERROR: no reftable :] Gorgias Siculis illis primis (ut dicitur) huius artis inuentoribus coepit eloquentia doceri, omnes homines in sui admirationem conuertit: tantusque honor huic disciplinae habebatur, ut illi foelicissimi, singulari fatorum benignitate, iudicarentur, qui in ea proficere possent. Cuius rei locupletissimum testimonium facit tum una oratio ab Isocrate [ERROR: no reftable :] Isocrates uiginti talentis uendita, tum etiam quod Gorgias [ERROR: no reftable :] Gorgias. orator primus auream statuam in templo Apollinis Delphici posuerit. Idcirco nobiles certatim tradebant suos liberos eloquentiae sacris iniciandos. Nec postea quidam ex Caesaribus Romanis erubuerunt in utraque lingua declamare, [ERROR: no reftable :] Quidam ex Caesaribus in utraque lingua declamauerunt. ac publica frequentare declamantium auditoria. Gnaeus Pompeius [ERROR: no reftable :] Gnaeus Pompeius. iam spoliis trium partium orbis onustus, adepto quoque cognomine magni exercuit se declamando, responsurus Curioni [ERROR: no reftable :] Curio qui Caesaris [ERROR: no reftable :] Caesar. partes defendebat. Philosophiae uero nihil conuenientius, nihil magis necessarium maiores nostri existimauerunt: in qua re quamquam multorum testimonio possumus uti: tamen abunde satis est duorum eminentissimorum Platonis [ERROR: no reftable :] Plato. et Aristotelis: [ERROR: no reftable :] Aristoteles. quorum alter uires et commoda eloquentiae in duobus dialogis, qui Gorgias [ERROR: no reftable :] Gorgias. et Phaedrus [ERROR: no reftable :] Phaedrus. inscribuntur, copiose declarauit: alter bis diuina quaedam praecepta de eloquentia conscripsit, eamque publice professus est, ad aemulationem praeclarissimi Oratoris Isocratis. [ERROR: no reftable :] Isocrates Tunc etiam ad obeundas legationes Philosoph, [ERROR: no reftable :] Philosophi oratores. quod imbuerentur Oratoria disciplina, deligebantur. Plato [ERROR: no reftable :] Plato. enimuero cum Gorgia, [ERROR: no reftable :] Gorgias. qui Athenas orator a Siculis aduenerat, per aliquot dies spectante populo disputauit: quos Athenienses quasi festos celebrauerunt. Carneades [ERROR: no reftable :] Carneades. quoque Academicus, Diogenes [ERROR: no reftable :] Diogenes. Stoicus, et Critolaus [ERROR: no reftable :] Critolaus. Peripateticus, Atheniensium legati maxima cum admiratione a Senatu Romano auditi sunt. Quanta temporum ingeniorumque facta est commutatio? Iam alii mores successerunt: utinam non perditi ac detestabiles. Esset sane tolerabilius, si a multis bonae artes non attingerentur, quo inertia et luxu marcescerent, quam quod insectantur eloquentiae studiosos, quibus summus honor habendus esset, page nisi ratio pessundaretur. Atque ii potissimum lacerant eloquentiam, quibus deberet esse propria. Quorsum autem illud bonum [ERROR: no reftable :] bonum debet in multos diffundi. quaeritur, quod intra suos fines compressum, nulla ipsius facta propagatione uelut aura euanescit? Quid prodest multos annos Philosophiae impendisse insomnes terendo noctes, si eius fructum quam plurimi non sentiant? At qui nam id fieri posset? Nempe suadendo et dissuadendo: quorum alterum est uirtutibus amplectendis accommodatum, alterum uitiis fugiendis: quod a nemine fieri commode posse absque oratoriae adminiculis, cuilibet compertum esse arbitror, etiam si a natura ingenita quaedam semina sibi esse ad eloquentiam uideantur: quae quidem nisi temperabuntur ratione, iam non eloquentiae sed loquacitatis nomen uendicabunt. [ERROR: no reftable :] Eloquentia sine arte loquacitas appelanda est. Porro, licet natura [ERROR: no reftable :] Natura et ars eloquentiam perficiunt. ipsa suggerat copiam et illecebras quasdam, et leporem in dicendo, faciatque orationem instar torrentis fluere, unde multae laudis oratori praestabitur occasio: tum si illi impetus animi naturales, illa inquam uis et ubertas arte dirigentur excolerenturque, tunc uideretur uere robusta et magnifica dicendi facultas, tunc apparerent illa fulgura et tonitrua orationis, tunc demum ueri ac eloquentissimi oratoris nomen consummaretur. Vt enim gladiatores nec apte uulnera inferre, nec ictus excipere aut repellere, nec se protegere nouerunt, nisi prius edocti fuerint: quamquam firmissimas uires et robur corporis a natura acceperunt: ita profecto omnis illa copia, nisi adiuuetur arte, saepius est nocitura dicenti, quam profutura. Interdum enim et genera commiscenda sunt, et status uariandi, praeparandi auditorum animi pro causarum qualitate, [ERROR: no reftable :] Diuersae causae diuersam etiam exigunt dispositionem. Nonnunquam aduersariorum dicta neganda, modo infirmanda, aliquando etiam eludenda: et alio tempore fateri crimen expedit, alio transferre, alio deprecari, et multa, quae prorsus maximam artem expostulant. Ex quo manifeste apparet quosdam pueriliter errasse, qui nullam certam materiam eloquentiae subiectam esse putauerunt. [ERROR: no reftable :] Error negantium materiam eloquentiae subiectam esse. Quin immo si quis diligenter consyderet, eam ex omnibus artibus constare fatebitur. Quippe officium eloquentiae [ERROR: no reftable :] Officium eloquentiae. non est dumtaxat ad unam rem determinatum, quum ad eruendam ueritatem utatur omnibus disciplinis tamquam ancillis. Non solum enim oratori dicendum est page in laudem uel uituperium alicuius, non solum in forensibus disceptandum causis, ac suadendum et dissuadendum de commodis et incommodis, ubi habetur amplissima materia: sed occurrunt aliquando quaestiones de agrorum dimensionibus, tractantur tempestatuum qualitates, atque impressiones in aere, uocum etiam, rerumque aliarum proportiones incidunt. Saepe numero de moribus et grauissimis in Philosophia locis disserere conuenit. [ERROR: no reftable :] Materia eloquentiae sunt omnes res de quibus tractat. Quae omnia etiam artes Mechanicas cum aliis quibusque rebus interuenientibus eloquentia cum de his tractat, propria sibi et peculiaria facit. Quaeso, quid est tam reconditum in Philosophia, quid tam acute ab aliis tractatum artibus, in quo non possit Orator suo quodam iure uersari, atque illud maiori copia et ornatu, ueluti quibusdam illecebris delinire? Recte quidem Gorgias [ERROR: no reftable :] Gorgias. apud Platonem [ERROR: no reftable :] Plato. de omnibus Rhetori putauit esse dicendum, ut se, teste Fabio, [ERROR: no reftable :] Fabius. in auditoriis interrogari pateretur, qua quisque de re uellet. Iseum [ERROR: no reftable :] Iseus. quoque testatur Plinius [ERROR: no reftable :] Plinius. in omnibus controversiis ex tempore respondisse. Nonne diuinus ille Plato [ERROR: no reftable :] Plato. uarias atque altissimas scientias tum in Timaeo [ERROR: no reftable :] Timeus. et Phaedone, [ERROR: no reftable :] Phaedon. tum in aliis dialogis nitore ac foelicissima quadam ubertate illustrauit? Atque a Cicerone [ERROR: no reftable :] Cicero. maximae res et difficiles pulcherrime explicantur in Officiis, Paradoxis, Tusculanis disputationibus, Topicis, Academicis, Finibus, Fato, Uniuersitate, Diuinatione, Natura deorum. In similibus studiis excelluere Lactantius, [ERROR: no reftable :] Lactantius. Tertulianus, [ERROR: no reftable :] Tertulianus. Ambroxius, [ERROR: no reftable :] Ambroxius. Hieronymus, [ERROR: no reftable :] Hieronymus. Boetius, [ERROR: no reftable :] Boetius. et quam plurimi praestantissimi auctores: quos anteponendos esse his recentioribus, [ERROR: no reftable :] Recentiores scriptores ineloquentes. siccis, ieiunis, aridis, et exanguibus, quacunque de re scripserint, nemo est tam imbecillis iudicii qui non uidet. Nam si quidam scriptores ex aliqua simplici scientia sunt consecuti laudem, ut Occham [ERROR: no reftable :] Occham. quaedam inanes argutiae notum fecerunt, Acursium [ERROR: no reftable :] Acursius. interpretatio legum, quum tamen uterque bonarum literarum ignarus extiterit. Eos profecto, qui in uariis ac optimis disciplinis excelluere, nulla non dignos laude censebimus: oratores autem a quibus diligens opera in comparanda eloquentia nauata est, res quasque optimas complexi sunt. [ERROR: no reftable :] Eloquentia ex optimis. Bonarum enim rationum (ut Fabius [ERROR: no reftable :] Fabius. arbitratur) plena sit eloquentia oportet, soliusque oratoris propria, ut quum scientiae probitas accesserit, tunc ueri oratoris partes impleturam esse Catonis sententia conprobatur. [ERROR: no reftable :] Orator ex sententia Catonis. Nam et Plato [ERROR: no reftable :] Plato. page euidentissimis in Phaedro [ERROR: no reftable :] Phaedrus. rationibus ostendit, hanc artem consumari citra iusticiae scientiam non posse: ubi Lysiam [ERROR: no reftable :] Lysias. oratorem exagitat, quod neglecta ueritate ipsiusque iusticiae partibus, uulgi tum auram captando sectaretur lenocinia quaedam et blandimenta uoluptatum: Periclem [ERROR: no reftable :] Pericles. uero atque Isocratem [ERROR: no reftable :] Isocrates. caeteris omnibus anteponit, quod eloquentiam cum Philosophia et sapientia coniunxerunt: siquidem praeter morum leges, uires uerborum, et naturas ingeniorum, ac rationem quandam componendorum uerborum, quae ingeniis audientium communis boni persuadendi gratia accomodanda sunt, asserit Oratorem oportere causas rerum cognoscere. [ERROR: no reftable :] Necessaria oratori ad cognoscendum. Nam et Fabius [ERROR: no reftable :] Fabius. ait: aut in suadendo quid faciet Orator, nisi utilitate perspecta? Aut in iudiciis, si iusticiae sit ignarus? Quid? Non fortitudinem postulat res eadem, quum saepe contra turbulentas populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa, nonnunquam (ut Cicero [ERROR: no reftable :] Cicero. iudicio Miloniano) inter circumfusa militum arma dicendum sit? Historiarum quoque cognitionem, [ERROR: no reftable :] Historiae cognoscendae oratori. non immerito necessariam oratori putamus, siue prudentiae splendorem intueri uelis, qua res humanae gubernantur, siue consyderentur uires exemplorum, quae neruos orationis recte appellaueris: hisque maior fides adhibetur, plus assentiuntur homines, quam inductionibus, Enthymematis, Epichrematis, atque ipsis Mathematicis demonstrationibus. Nec poetice segreganda est ab oratore: [ERROR: no reftable :] Poetice utilis oratori. nam unde melius et maiestas uerborum, et grauitas sententiarum, et ille demum magnificus et sublimis spiritus mutuandus est? Atque ut ad leuiora descendamus, nonne cuiusque clausulae fere certa compositio similis est dimensionibus poeticis? Praeterea non nisi praestantissimi existimatur ingenii, tantum ab aliquo temperamentum seruari posse, ut iucunda fluere, aspera ferri, grauia incedere uideantur. Alia leni uoce efferenda, alia concitata, alia circumflexa, quaedam etiam miserabili, ut subiectae materiae et compositio, et actio correspondeant. Quis igitur tantum a rationis semita deuiauit? Quis tanta erroris caligine demersus est? Quis tam inops consilii et iuditii habetur, ut putet eloquentiam nomine uirtutis priuandam esse? Cuius si initia cum incrementis perpendantur, facile apparebit, eam non page solum esse artem: sed, ut Cicero testatur, ex quinque maximarum artium concursu [ERROR: no reftable :]Eloquentia quinque maximas artes complexa. unam effici praestantissimam, non alicui certae materiae astrictam, sed quae rerum omnium habeat imperium, domineturque disciplinis omnibus, atque ex amplissimis uirtutibus (ueluti Stoicorum [ERROR: no reftable :] Stoici. copulatione) una uirtus [ERROR: no reftable :] Eloquentia uirtus. accumulata sit. Idque non tam Fabio, [ERROR: no reftable :] Fabius. Crasso, [ERROR: no reftable :] Crassus. Ciceronique, [ERROR: no reftable :] Cicero. quorum auctoritas multum ualet, credatur, quam rationi et ueritati: quae, teste Platone, [ERROR: no reftable :] Plato. dux omnium bonorum esse debet. Quippe praeter ea quae pulcherrima et magnificentissima ab unoquoque iudicantur, ut defendere amicos, regere consiliis senatum et populum, sententiam inter Principes dicere, bella componere, foedus ferire, amicitias iungere, et omnia non nisi maxima tractare: quid tam aptum aut egregium ad excolendum ingenium humanum excogitabimus? Aut cui potissimum rei tam inuigilandum statuemus, quam ut rationem ac sermonem eius interpretem, [ERROR: no reftable :] Sermo rationis interpres. quibus a belluis distinguimur, exornantes, caeteris hominibus prudentiae et eloquentiae lumine longe lateque antecellamus: praesertim quod sermo ipse, [ERROR: no reftable :] Sermo cur homini soli est datus. ut scribit Aristoteles, [ERROR: no reftable :] Aristoteles. idcirco datus est homini soli ex omnibus animantibus, quoniam ciuilitatis mutuaeque inter se consuetudinis cupido quadam sibi a natura ingenita est. Hinc Ciceronem [ERROR: no reftable :] Cicero. adductum fuisse arbitror, ut initium orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dederit, qui coegerunt primo ex syluis agrestem populum, orationeque ad cohabitandum simul, et iisdem moribus et legibus utendum constrinxerunt. Quorum primum [ERROR: no reftable :] Qui primi oratores. fuisse Orpheus [ERROR: no reftable :] Orpheus. opinantur, qui non cithara et cantu saxa duxerit (ut fabulae ferunt) sed ingenia hominum duriora et asperiora marmore, quo uoluit, oratione deflexerit. [ERROR: no reftable :] Epilogi primae partis per amplificationem. Magna profecto est uis eloquentiae, nihilque ad degendam uitam mortalibus accommodatius, si uel conciliandi sunt auersi animi, uel seditiones compescendae, uel acuenda et concitanda ira, atque omnia facienda, quae ad rei publicae priuatamque utilitatem spectare uidentur. Quid aliud seditionem in graecorum exercitu compressit, quam robusta Vlyssis [ERROR: no reftable :] Vlysses. facundia? Quid aliud plebem Romanam, quando in sacrum montem secesserat, patribus conciliauit, quam efficax Menenii Agrippae [ERROR: no reftable :] Menenius Agrippa. oratio? Neque turpissimae perniciosissimaeque seruituti populus Romanus page renunciauisset, nisi ad expellendos ab urbe Tarquinios, [ERROR: no reftable :] Tarquinii. oratione Bruti [ERROR: no reftable :] Brutus. concitatus fuisset. Neque secundi belli punici finis haberetur, nisi Scipio [ERROR: no reftable :] Scipio. senatui persuasisset oratione, exercitum esse traiiciendum in Aphricam. Num negabitur Hegesiam [ERROR: no reftable :] Hegesias. ui eloquentiae effecisse, quod plaerique mortalium ultro sibi manus inferrent, ac uiolentam necem consciscerent? An non eloquentia M. quoque Antonium [ERROR: no reftable :] M. Antonius. proscriptum, ab ipsis mortis faucibus mollita Sicariorum rabie, qui iam districtos enses iugulo suo admouerant, eripuit? An non diuina M. Tullii [ERROR: no reftable :] M. Tullius. eloquentia et contra leges agrarias, quum eo dicente alimenta sua tribus abdicarent, popularis fuit? Et Catilinae [ERROR: no reftable :] Catilina. urbis incendium ruina se extincturum minitantis, fregit audaciam? Quid Iulius Caesar? [ERROR: no reftable :] Iulius Caesar. Nonne traiecto Rubicone fluuio, [ERROR: no reftable :] Rubicon fluuius. quum tot a se rebus egregie gestis, nulla suae uirtutis Romae consyderatio haberetur, confirmauit oratione dubios militum animos in perniciem aduersariorum, et rei publicae detrimenta? [ERROR: no reftable :] Secunda pars orationis. Caeterum seposita omni hac utilitate uel hoc ipsum pulchrum est, auctore Fabio, [ERROR: no reftable :] Fabius. ex communi intellectu, uerbisque quibus utuntur omnes, tantum assequi laudis et gloriae, ut non loqui et orare, sed ut Pericli [ERROR: no reftable :] Pericles. contigit, fulgurare et tonare uidearis. Cuius quidem gloriae semper est auidus excelsus animus: [ERROR: no reftable :] Magnus animus gloriae cupidus. atque spretis rerum terrenarum cupiditatibus per omnes casus et pericula sine ulla intermissione arduum eius ac sudatum uerticem attingere anhelat. Huius cupido Iouem, [ERROR: no reftable :] Iupiter. liberum Patrem, [ERROR: no reftable :] Liber pater. Mercurium, [ERROR: no reftable :] Mercurius. Apollinem, [ERROR: no reftable :] Apollo. Cererem, [ERROR: no reftable :] Ceres. Palladem [ERROR: no reftable :] Pallas. in coelum extulit. Nihil aliud Herculem filium Iouis [ERROR: no reftable :] Hercules filius Iouis. fecit, quam quod immensis aerumnis tot monstra sustulerit, quibus mortales infestabantur: quos quidem iuuando deum procul dubio imitamur, et hac certissima et compendiaria uia itur ad gloriam. [ERROR: no reftable :] Compendiarium iter ad gloriam. Satis esse poterat ad regiam dignitatem retinendam Alexandro Magno [ERROR: no reftable :] Alexander Magnus. Macedonia, cui pater Philippus [ERROR: no reftable :] Philippus. graeciam [ERROR: no reftable :] Graecia. quoque adiecerat: nihilo minus sola dulcedine gloriae stimulante, susceptis omnibus laboribus et periculis, neque pollicitationibus Darii regis [ERROR: no reftable :] Darius Rex. acquiescendo, neque succumbendo fortitudini bellicosissimi Pori Regis, [ERROR: no reftable :] Porus Rex. littora Indici ac orientalis Oceani immortalitate suam uirtutem subsequente, uictor peragrauit. page Non defuerant domi Iulio Caesari [ERROR: no reftable :] Iulius Caesar. summi honores et magistratus: at ipse quidem inuicto animo decennium in debellandis Galliis [ERROR: no reftable :] Galliae a Caesare domitae. consumpsit, ac tunc ignotam populo Romano Britanniam insulam [ERROR: no reftable :] Britannia insula. aduersus rabiem indignantis Oceani adortus est, ac pene unico praelio domuit. Ad haec ut Epaminundam, [ERROR: no reftable :] Epaminundas. Milciadem, [ERROR: no reftable :] Milciades. Themistoclem, [ERROR: no reftable :] Themistocles. aliosque antiquiores gloriae studiosissimos praetereamus, quid aliud et Pyrrhum regem [ERROR: no reftable :] Pirrhus Rex. in Italiam transfretare contra Romanos induxit, et Hannibali [ERROR: no reftable :] Hannibal. portentosum iter in Alpibus patefecit, quam ingens gloriae cupido? Eadem sane causa fuit Leonidae [ERROR: no reftable :] Leonidas. in Thermopylis [ERROR: no reftable :] Thermopylae. fortissime occumbendi. Iidem exoptandi stimuli inter moriendum solicitauerunt Othriadem, [ERROR: no reftable :] Othriades. ut suae memor uirtutis, proprio sanguine scriberet in scuto uici. Profecto, neque Cato, [ERROR: no reftable :] Cato. neque Scipio, [ERROR: no reftable :] Scipio. neque Brutus, [ERROR: no reftable :] Brutus. neque Petus, [ERROR: no reftable :] Petus. at ne foeminarum quidem strenui animi, Lucretia, [ERROR: no reftable :] Lucretia. Portia, [ERROR: no reftable :] Portia. Arria, [ERROR: no reftable :] Arria. et Hippo [ERROR: no reftable :] Hippo. graeca mulier, aliam ob rem sibi mortem inferre dubitauerunt. Heu dedecus nostri saeculi abominandum: qui hodie uiri tantum facinus aggredi auderent? At uero (si diis placet) nihil non appetunt, nihil non tentant facere, quod abiectum et uilem animum repraesentet. Videbis quosdam inerti ocio deditos, perpetuum uirtutibus bellum indixisse: alii alia sectantur uitia: maximae quidem parti hominum insatiabilis cupiditatis sitis inhaesit. Hinc scaturiunt illa scelera inter mortales, [ERROR: no reftable :] Origo scelerum. periuria, mendacia, praeuaricatio, doli, perfidia, insidiae, caedes, et quicquid turpitudinis excogitari potest: etenim recte Apostolus [ERROR: no reftable :] Apostolus. ait, cupiditatem esse radicem omnium malorum. [ERROR: no reftable :] Cupiditas radix omnium malorum. Quae si euelleretur ab humanis pectoribus, si prorsus e medio tolleretur, non solum esset uita iucundissima: uerum etiam, neque tot millia hominum bella consumerent, neque undae absorberent, nec a latronibus interciperentur. Caeterum cupiditate ruimus in omne nephas, in nostram inquam perniciem sine lege ruimus, ac si uiueremus Cornicis aetatem, [ERROR: no reftable :] Cornicis aetas. aut Sibyllinos attingeremus annos. [ERROR: no reftable :] Sibyllae anni. Itaque meritas poenas luit M. Crassus, [ERROR: no reftable :] M. Crassus. quum esurisset totum Parthorum [ERROR: no reftable :] Parthi. aurum. Et Polycratem [ERROR: no reftable :] Policrates. Samiorum tyrannum eo traxit auaritia, ut ab Oronte [ERROR: no reftable :] Orontes. Persarum Praefecto cruci affigeretur. Verum enimuero page si uel ipsa initia uelimus intueri, nihil est homine imbecillius, [ERROR: no reftable :] Nihil homine imbecillius. ut eam uitae breuitatem quotidie multa intercidant. Superuacuum esset recensere innumera morborum genera, pestilentes locos ex uario signorum ortu et occasu in nostro Hemisperio, frigus etiam, aestum, famem, ac mortiferos uenenosarum bestiarum ictus. Nonne extinctae lucernae odore potuimus abortus fieri? Quam multi occumbunt in primis annis: multi extinguuntur in pubertate: aliis non datur attingere iuuentam; plaerique pereunt immatura aetate: pauci transgrediuntur Climacteras, [ERROR: no reftable :] Climacterae ut raros ultima senectus resoluat. Non satis erat tot malis urgeri, nisi et ipsi quoque peiora nobis excogitaremus, dum nescimus imponere modum cupiditati. Nulla externarum gentium distrinxit ensem in miseram Italiam [ERROR: no reftable :] Italia. pro uendicanda libertate, aut quo maiestatem imperii tueretur. Sed certe multis sunt dulces alienae opes, [ERROR: no reftable :] Alienae opes a multis appetuntur. quae sine labore acquiruntur. Hae nuper solicitauere Graecos, [ERROR: no reftable :] Graeci. Illyrios, [ERROR: no reftable :] Illyrii. Lyburnos, [ERROR: no reftable :] Lyburni. Croatos, [ERROR: no reftable :] Croatae. Carnos, [ERROR: no reftable :] Carni. Noricos, [ERROR: no reftable :] Norici. Vindelicos, [ERROR: no reftable :] Vindelici. Rhetos, [ERROR: no reftable :] Rheti. Heluetios, [ERROR: no reftable :] Heluetii. Sicambros, [ERROR: no reftable :] Sicambri. Batauos, [ERROR: no reftable :] Bataui. Cantabros, [ERROR: no reftable :] Cantabri. ac pene totam Galliam et Hispaniam, ut magna pars eorum in Italia concideret. Parum erat solos Christianos inter se depugnasse, iam et barbaris [ERROR: no reftable :] Barbari in Italiam introducti. patefactum est iter in Italiam, quos Veneti deduxerant, ut melius Gallorum impetus sustinerent ac repellerent. Deus quemlibet populum intra suos fines pulcherrime concluserat: separauerat Hispanos a Gallis Pyreneis montibus: [ERROR: no reftable :] Pyrenaei montes. ab his uallata fuerat Alpibus [ERROR: no reftable :] Alpes. Italia: Germaniam Rhenus [ERROR: no reftable :] Rhenus. a Gallis, a Sarmatis Vistula, [ERROR: no reftable :] Vistula. Danubius [ERROR: no reftable :] Danubius. a Pannonibus terminauerat. Sed praeterimus leges naturae: nullis deterriti difficultatibus transcendimus montes, tranamus flumina, ac etiam, si Dedali pennis [ERROR: no reftable :] Dedali penne. uti liceret (ut est in fabulis) coelum nostra stultitia peteremus. Minimum est, quod imus in terrae uiscera: unde iam manes, si qui sunt cruerentur. Profecto nec Scythicae paludes, [ERROR: no reftable :] Scythicae paludes. nec Riphaei montes [ERROR: no reftable :] Riphaei montes. semper onusti niuibus, nec illa Gottorum asperrima sedes [ERROR: no reftable :] Gottorum sedes. obstat peruicacissimae mortalium cupiditati: ac nisi prohiberetur glaciali Oceano, [ERROR: no reftable :] Glacialis Oceanus. loca ultra sepositam arcton [ERROR: no reftable :] Arctos. in extremis mundi partibus (si quae sunt) ab homine penetrarentur. Quin etiam maiori discrimine scindimus maria: ubi non page tantum Orcae [ERROR: no reftable :] Orcae. et Balenae [ERROR: no reftable :] Balenae. immanes belluae, non modo rabies uentorum, fragor procellarum, uis turbinum, ac se attollentes in coelum fluctus extimescendi sunt, sed ignes quoque superandi. Quippe inhabitatam priscis temporibus plagam sub aequinoctiali circulo, continuo solis calore feruentem nostri homines iam esse habitabilem docuerunt: quum assuetis ad omnia mala corporibus alioquin intolerabiles aestus impune pertranseant. Inde circumeuntes monstriferam Aphricam [ERROR: no reftable :] Monstrifera Aphrica. nauigant ultra solsticium Capricorni [ERROR: no reftable :] Solstitium Capricorni. ad Taprobanam insulam, [ERROR: no reftable :] Taprobana insula. olim alterum orbem existimatam. Neque his terminis inexplebilis lucri cupido contenta, semper nouas exquirit regiones, iamque antrum Austri [ERROR: no reftable :] Antrum austri. occupauisset, nisi simili frigore ac gelu inde repelleretur. Hinc aduehuntur illae opes, quas uana opinio preciosas facit: at quidem multo sunt fruges utiliores, quibus uita hominum conseruatur: quis enim tempore famis non profunderet omnes diuitias? Nihilo minus eas laudamus, suspicimus, admiramur, earumque possessores beatissimos nuncupamus: tametsi plaerisque detrimenta ex his acciderunt. [ERROR: no reftable :] Diuitiae multis fuerunt damno. Diuitibus et subsessores in syluis, et Piratae in portubus obstruunt itinera: Diuitum domus, hostibus ciuitatem occupantibus, primae diripiuntur: hos ante omnia tyranni curant tollere, quibus alienae opes formidolosae sunt. Nam et Syllana [ERROR: no reftable :] Sylla. et Mariana [ERROR: no reftable :] Marius. proscriptione, et post Caesaris necem, a Triumuiris [ERROR: no reftable :] Triumuiri. optimos ac ditissimos trucidatos accepimus. Sic in potentiores grassati sunt Alexander Pheraeus, [ERROR: no reftable :] Alexander Pheraeus. Phalaris Agrigentinus, [ERROR: no reftable :] Phalaris Agrigentinus. Dionysius Siracusanus, [ERROR: no reftable :] Dionysius Siracusanus. ac triginta Tyranni Athenis, [ERROR: no reftable :] Triginta Tiranni. sic omnes demum, qui aut res publicas occupauerunt, aut ciuitates expugnauerunt. Dicet quispiam fortasse pulchrum est splendere in preciosis uestibus, et sumptuosa extruere palatia, quae diuturna sunt futura monumenta conditoris. Verumtamen maiori laudi ab unoquoque tribueretur, si quilibet suis potius uirtutibus ornatus inspiceretur, quam oneratus uestibus incederet: nemo sit alienis rebus laudabilis, [ERROR: no reftable :] Nemo alienis laudabilis. et iis praesertim, quae cuique contemptissimo possunt euenire. Quod uero testimonium redditura sunt edificia, siquidem diu sibi ipsis non constent? Frustra nimirum, nec sine indignatione naturae exciduntur syluae, page ut ingemant sub peregrinis marmoribus: alias effodiuntur montes Numidici, [ERROR: no reftable :] Numidia. alias Laconici, [ERROR: no reftable :] Laconia. alias Aegyptii: [ERROR: no reftable :] Aegyptus. nunc nauigamus Paron, [ERROR: no reftable :] Paros. nunc Pontum, [ERROR: no reftable :] Pontus. interdum etiam ulteriores petuntur regiones, ut maximis laboribus mortalium una aedicula paulo post ruitura extruatur. Vbi sunt columnae L. Crassi? [ERROR: no reftable :] L. Crassus. Ubi Luculli, [ERROR: no reftable :] Lucullus. Scauri, [ERROR: no reftable :] Scaurus. Mamurrae, [ERROR: no reftable :] Mamurra. aliorumque Romanorum potentissimae domus? Vbi tot arcus [ERROR: no reftable :] Arcus. triumphales, tot porticus [ERROR: no reftable :] Porticus. ad deambulationem, tot Theatra [ERROR: no reftable :] Theatra. dumtaxat ad ludos erecta? Vbi incrustati parietes, et tesselata pauimenta? Atque ut Corinthum, [ERROR: no reftable :] Corinthus. Athenas, [ERROR: no reftable :] Athenae. Cizicum, [ERROR: no reftable :] Cizicum. Rhodum, [ERROR: no reftable :] Rhodos. Ephesum, [ERROR: no reftable :] Ephesus. Aegyptias Thebas, [ERROR: no reftable :] Thebae aegyptiae. et Babylonem [ERROR: no reftable :] Babylon. Semiramidis opus, ac septem mundi miracula taceamus? Vbi est inquam illa Roma [ERROR: no reftable :] Roma. caput et lumen orbis? Vbi templum illud magnificentissimum Hierosolymis: [ERROR: no reftable :] Hierosolymae. quod aethernum debuit esse, siquidem sibi deus aedificari iusserat? Omnia certe, aut corruerunt funditus, aut sic immutata sunt, ut ne uestigia quidem prioris faciei appareant: nihil enim est tam solidum tamque forte, quod, quum sit factum manu artifici, non collabatur in cinerem. Quanto satius esset, si eos labores in conquirendis uirtutibus expenderemus: ut Plato [ERROR: no reftable :] Plato. qui nauigauerat in Aegyptum, Pythagoras [ERROR: no reftable :] Pythagoras. etiam ad Persas, et plaerique ad alias nationes, quorum diuturnius est nomen in terris, quam eorum patria fuerit. Et quamuis unaquaeque uirtus quemlibet sui amatorem clarum faciat: quemadmodum Achilles fortitudine, [ERROR: no reftable :] Achilles fortis. Aeneas pietate [ERROR: no reftable :] Aeneas pius. narrantur insignes. Constantia Socrati, [ERROR: no reftable :] Socrates constans. Aristidi iusticia [ERROR: no reftable :] Aristides iustus. nomen aethernum peperit, magna Caesari laus tribuitur propter clementiam, [ERROR: no reftable :] Caesar clemens. in aliis modestia, in quibusdam liberalitas, atque in multis diuersae uirtutes laudantur: tamen quicunque in penetralibus eloquentiae coaluere, fiunt omnium procul dubio clarissimi. Etenim quum sit omnes uirtutes complexa, ut uel unius defectu amittat nomen eloquentiae, necessum est, ut caeteris longe anteponatur. Et profecto, nullius est tantum flumen ingenii, nullius tanta uis et ubertas orationis, ut hanc praestantissimam uirtutem, hoc inquam excellentissimum dei et naturae munus, satis dignis laudibus possit extollere. Quis enim tuum sacratissimum numen non admiretur page eloquentia? [ERROR: no reftable :] Conclusio per enumerationem. Quem tuus splendor non obnubilet? Quis tua suauitate non obmutescat? Tu decus humani ingenii sermonem rationis interpretem excolis, ac ueluti in quadam laudis Orchestra collocatum, efficis omnium speciosissimum. Tu prima condendarum ciuitatum fundamenta iecisti. Per te dirae bellorum procellae dissipantur. Tibi et Barbari et hostes obtemperant. Te concordiae altricem omne genus hominum in summa ueneratione habet. Tu immensam laudem, ornamentum, existimationem, atque diuitias tuis praestas cultoribus. Tuo munere Pisistratus [ERROR: no reftable :] Pisistratus. Athenarum Principatum est assequutus, deferente populo, aduersus grauissimas Solonis [ERROR: no reftable :] Solon. conciones. Tu Demosthenem [ERROR: no reftable :] Demosthenes. humillimae sortis hominem ad tantos honores prouexisti, ut olim gubernandae Ciuitati praefuerit, atque coronam maximis uitibus Aeschine [ERROR: no reftable :] Aeschines. reclamante adeptus sit. Tu M. Catonem [ERROR: no reftable :] M. Cato. ignotum Thusculi uirum eo laudis extulisti, ut eius incrementa publicis uotis expetenda fuerint. Te duce M. Tullius [ERROR: no reftable :] M. Tullius. ex illo humili municipio Arpinate id consequutus est, quod nemini unquam mortalium contigit, ut in pace mereretur triumphum, et in toga dignus laurea censeretur omnibus triumphis praestantiore. Sed ne nimis prisca referendo parum fidei praestetur, his quidem temporibus, quibus negliguntur et pessundantur uirtutes, quae res alia Bilibaldum Pirchaimerum [ERROR: no reftable :] Bilibaldus Pirchaimerus. et in Aristocratia Norumbergensi [ERROR: no reftable :] Aristocratia Norumbergensis. primas habere partes effecit, et Consiliis Maximiliani Caesaris [ERROR: no reftable :] Maximilianus Caesar. adhibuit, quam tuae uires efficacissimae? Tu et Conrado Peuttinger [ERROR: no reftable :] Conradus Peuttinger. sic obsequuta es, ut Senatui Augustano [ERROR: no reftable :] Senatus Augustanus. presideret, et negocia Caesaris exequeretur. Tuam uim demum esse potentissimam docuit Cuspinianus [ERROR: no reftable :] Cuspinianus. obscuris quidem ortus parentibus: at paulatim, te aspirante sic emersit, ut nullum aptiorem Viennae [ERROR: no reftable :] Vienna Pannoniae. Caesar iudicet in obeundis maximarum rerum legationibus. Quod si nunc suus uirtutibus honor redderetur, si bonae artes in precio essent, iam tuis iterum auspiciis noui conspicerentur Camilli, [ERROR: no reftable :] Camilli. Decii, [ERROR: no reftable :] Decii. Fabricii, [ERROR: no reftable :] Fabricii. Marcelli, [ERROR: no reftable :] Marcelli. Scipiones: [ERROR: no reftable :] Scipiones. iterum extenderetur imperium Romanum in Pontum, [ERROR: no reftable :] Pontus. Persas, [ERROR: no reftable :] Persae. Arabas, [ERROR: no reftable :] Arabes. et Garamantas. [ERROR: no reftable :] Garamantes.

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Leipzig]: Oratio de laudibus eloquentiae auctore Tranquillo Parthenio Andronico Dalmata in Gymnasio Lipsensi pronuntiata, versio electronica, Verborum 4822, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [andreis-f-eloq.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.