Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].

Next SubSect

Liber primus
Termagnam Sobolem de Virgine coelitus ortam
Divino aequaevam Patri cano, sedibus altis
Quae demissa nefas priscum detersit, et aegris
Praeclusam reseravit amans mortalibus Aethram.
O hanc stellato qui cardine degitis Aulam,
Aspirate, precor, coeptis; Vos, perbene causas
Qui tantae novisse rei valuistis, ab ovo
Promite; si fas est, arcana edicite proni!
Nec minùs ipse tubas peto, Cantor Apollo, Lyrasque
Clio tuas, Pindi vel barbita, sistra vel artes;
E Coelo siquidem promanat origo Camoenis,
Quas mens casta beat, nitidósque perennia sensus
Lilia demulcent, quibus et reverentia sanctae
Arridet famae ; Superûm si cura, favorque
Virginis, ac Sponsi si vos honor inclytus angit,
Erranti monstrate viam, quò, nubibus atris
Undique depulsis, liceat meliore per orbem
Luce frui; mecum Triados penetralia tandem
Pandite; quid magnum posco, sed corde sub imo
Quod retinetis adhuc: Genesis tam mira latere
Haud poterit Divas Phoebi iuga sacra colentes;
Rupe in Bethlemica patulos vos quippe recessus
Cernere Praesepis licuit, peramoenaque circum
Festa, miscansque Polo super Antrum Sydus ab alto,
Prodigiosa notans monumenta, Magósque profectos
De Meroe, triplici natum quò munere Regem
Et salvere queant, Hominémque, Deumque fateri.
Tu quoque spes Mundi, Columen, Regináque Coeli,
Sancta Dei Genitrix, stipant quam plurima Divûm 1 San. 1,1 virginei partus magnoque aequaeva parenti 3 San. 1,3f. antiquam generis labem mortalibus aegris / abluit 16 San. 1,13 monstrate viam, qua nubila vincam 19 San. 1,15 magna, Aonides, sed debita posco 28 San. 1,19 Tuque adeo spes fida hominum 2 Ov. met. 6,72f. bis sex caelestes medio Iove sedibus altis / augusta gravitate sedent 3f. Verg. Aen. 2,268f. prima quies mortalibus aegris / incipit 6 Ov. met. 1,2f. di coeptis ... / aspirate meis 7 Hor. ars 147 bellum Troianum orditur ab ovo 9 Hor. ars 406f. ne forte pudori / sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo 12 Claud. carm. mai. 17,193 nitidis quisquis te sensibus hausit 16 Enn. scaen. fragm. 17,398 homo qui erranti comiter monstrat viam; Verg. Aen. 4,248f. cinctum adsidue cui nubibus atris / piniferum caput 18 Claud. carm. mai. 28,363f. vetitumque propinqua / luce frui 18f. Claud. rapt. Pros. 1,25 vos mihi sacrarum penetralia pandite rerum 19 Sil. Pun. 15,587 fremit amens corde sub imo 22 Sil. Pun. 12,439 erumpit scopulos inter patuloque recessu
Agmina, Virgineas coetu comitante catervas,
Castraque cui clypeis, Aciemque parare sarissis,
Et currus ornare vagos, lituísque, tubísque

-- 6 --


Plaudere, et omnigenis satagunt gestire choreis
Felix angelicis quotquot scatet Aether Ephoebis;
Si tua millenis Amplissima Templa coronis
Cingimus, et sacras tot in urbibus, aedibus, aulis,
Littoribúsque Aras attollimus; undique nomen
Si celebrare tuum, laudes, palmásque, decúsque
Centum sub titulis (toto, quà panditur, orbe)
Atque Sodalitiis gaudemus; sique triumphos,
et nova festa damus, quando Cunabula Nati
Commemorare tui contingit, Amabilis, oro,
Atque benigna rudem vena meliore poetam
Foecunda, pressúmque gravi modò pondere, dotes
Qui narrare tuas, licet impar, nititur (ecquis
Has tamen appositè memoret?) rege, Diva, canentem!
Omnipotens Coeli Rector prospexit ab alto,
Jam dudum spoliis ditescere pinguibus orcum,
Cunctaque Tisiphonem mortalia protinus ima
In spelaea Stygis raptare, ferúmque Sorores
Ut facinus crudele patrent, animare furentem;
Nec quidquam prodesse Solo, quòd ab Aethere semen,
Principiumque trahant homines, animamque per aevum
Tam duraturam, quàm nullis more prophano
Deseruituram reprobis: Vah quanta veneni
Primae vis inerat culpae! Quum corde profundo
Tactus ab exitio viventûm Maximus orbis
Arbiter, et Coeli, querulo sic ore profatur:
Hicne creatarum sit rerum finis? et ante 32 San. 1,21f. totidem currus, tot signa tubaeque / tot litui comitantur 37 San. 1,24 mansuras tibi ponimus aras 38 San. 1,28 si laudes de more tuas 49 San. 1,35 Tisiphonemque imo conantem cuncta profundo 50 San. 1,36 immanes stipulantem ad dira sorores 52 San. 1,37 alto quod semina coelo 56 San. 1,39 contagia culpae 59 San. 1,41 ecquis erit finis? 30 Sil. Pun. 10,495 inter virgineas regi tramissa catervas 44 Ov. Fast. 3,330 terraque subsedit pondere pressa Iovis 47 Sen. Thy. 1077f. tu, summe caeli rector, aetheriae potens / dominator aulae 57f. Stat. silv. 4,3,83f. quod tu maximus arbiter meaeque / victor perpetuus legere ripae
Quae caeci admisêre Patres, ventura propago
Nunc malefacta luat? siccis num cernere possim
Luminibus, tetrici Phlegetontis acerba subire
Regna Patriarchas, Mystas, sanctosque Prophetas,
Heroesque, Deósque, nota meliore creatos?
Saevities sit tanta procul! revocentur in oras
Ilicet Aethereas! ita convenit hisce, suóque
Artifici Excelso; sedes implere vacantes
Eja parent igitur, tumidae sex unde phalangis
Exul ab Empireo, praecepsque ad tartara Regno
Deturbata fuit; quare si Foemina tanti

-- 7 --


Fons et origo mali dignoscitur, undique luctus,
Quae sparsit, Mulier questus jamque altera pellat;
Ut fieri par est, in vitam! Talia fatus,
Praestantem forma Paranymphum, veste decorum
Aurata, stellisque pari, levibúsque volantem
Luciferis pennis, sua qui mandata capessat,
Deserat et Dominae, qua non est purior ulla,
Seligit, imperitans isthaec in verba: Fidelis
Custos, militiae Dux, et pars optima nostrae,
Te nunc ire juvat, misero nova foedera sêclo
Ut pandas, firmésque simul; quaecunque jubemus
Pectore sub tacito, memori quoque mente repone!
Phoenicias urbes Jordanes proluit amnis;
Haud procul armipotens, et legibus inclyta Sacris
Judaeae assurgit Regio, gratissima nobis
Latriae ob cultum, meritisque verenda, fidéque:
Orta Prophetarum, Regúmque à sanguine Virgo
Incolit hasce plagas, et quanquam fida sit almo
Juncta Viro, primaeva tamen mihi lilia servat 61 San. 1,42 prisca luent poenis 62 San. 1,45 obscuraque regna subire 64 San. 1,43f. superisque crearam / pene pares 65 San. 1,46 revocentur ad oras 68 San. 1,49 actutum complere parent 70 San. 1,50 ruit exturbata 70 San. 1,51f. tantorumque una malorum / foemina 74 San. 1,55 stellata in veste 76 San. 1,56 divina ferat mandata 79 San. 1,59 militiae fortissima nostrae 80 San. 1,60 te decet ire novumque in saecula iungere foedus 82 San. 1,61 sub pectore serva 83 San. 1,62 urbes Phoenicum inter 83 San. 1,63 Iordanem 84 San. 1,64 armisque et lege potentem 85 San. 1,63 regio nostris sat cognita sacris 89 San. 1,67f. mihi casta pudorem / servat 60 Stat. silv. 4,4,81 credetne virum ventura propago 62 Lucan. 8,108 siccaque Thessalia confudit lumina Lesbos 64 Catull. 68,28 esse quod hic quisquis de meliore nota 74f. Ov. heroid. 13,32 nec libet aurata corpora veste tegi 75f. Ov. met. 2,581 bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis 77 Hor. serm. 1,9,49 domus hac nec purior ulla est 79 Hor. carm. 2,7,2 Bruto militiae duce 79 Ov. met. 7,662 lucis pars optima mensae 80 Sil. Pun. 16,182 nova foedera quaerens 81 Stat. Theb. 10,284 pandit iter firmatque animos 82 Ov. ars 1,110 et tacito pectore multa movent 82 Lucr. 2,582 memori mandatum mente tenere 87 Prop. 3,9,1 Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum 89 Ov. ars 1,682 iuncta puella viro
Intactae mentis, nullum violanda per aevum.
(O’ verè fortis dilectio!) tota pudicis
Devincit studiis provectum aetate maritum,
Et viles habitare domos, et rustica tecta
Haud renuit, sublimè Thronum conscendere digna
Aethereum; excedens superos potiore, Deósque
Sola ministerio: cunctis mihi praeplacet una
Haec Virgo, nostrae moderatrix provida mentis,
Quam sibi delegit Sapientia, ferret ut alvo
Virginea, parerétque novum sine semine foetum,
Non hominis pollens opera, Deitate sed ipsa
Hoc opus authorante; cito te proripe cursu
Hinc ergò in terras; et ubi perveneris illuc,
Quae percepisti castas illius ad aures
Defer; mox tremulam, gestúque, et voce rogantem
Sensibus egregiis anima, vigil instrue, firma!
Nos etenim mortale genus de faucibus Orci
Hac methodo ereptum, lacrymásque, gravesque labores

-- 8 --


Sic penitus domitos volumus; Pater ista profari
Desierat summus, Zephyro cùm flante, poloque
Lenè susurranti Gabriel, penetrante volatu
Auras, et densas nubes, delapsus ab alto
Condictas migrat in terras, non dispare cursu,
Quàm si fortè videns crystallina flumina Cygnus
Maeandri ad ripas, vel ad obvia stagna Caystri,
Sublimi è clivo fertur velocior Euro
Deorsum; rapidis nec agi prius autumat alis,
Ac exoptatas tandem libaverit undas.
Inter Idumaeas ubi penna praepete Palmas
Perstitit alta super quaesitae lumina Sedis, 92 San. 1,69 seniumque sui venerata mariti 93 San. 1,70 et paupere tecto 94 San. 1,71 digna polo regnare 98 San. 1,73f. unam / delegi 98 San. 1,75 ut foret intacta sanctum quae numen in alvo 99 San. 1,76 pios sine semine partus 103 San. 1,78 castas haec iussus ad aures 107 San. 1,81 saevosque arcere labores 109 San. 1,82 Zephyris per inane vocatis 113 San. 1,87 cycnus 114 San. 1,85 notis maeandria ripis 114 San. 1,86 stagna ampla Caystri 118 San. 1,91 ast ubi palmiferae tractu stetit altus Idumes 93 Catull. 34,19f. rustica agricolae bonis / tecta frugibus exples 99 Ov. met. 1,108 natos sine semine flores 102 Hor. epist. 1,13,11 simul ac perveneris illuc 106 Ov. met. 1,188 perdendum est mortale genus 106 Verg. Aen. 6,273 primis in faucibus Orci 111 Ov. met. 15,537 densas obiecit Cynthia nubes 111 Ov. trist. 3,4a,19 tecto delapsus ab alto 114 Verg. georg. 1,384 dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri 115 Claud. carm. mai. 1,100 rapido velocior Euro 116 Val. Fl. 1,577 rapidis nemus ingemit alis
Virginis in Divae faciem sua lumina flexit,
Scripta Sibyllarum pro more vetusta legentis,
Quaeque futurarum monumenta relinquere rerum
Praesagi Vates voluêre Nepotibus: Illam
Vidisses alacri praeludia mystica corde,
Atque Deo fisam complecti; perbene nôrat
De Coelo siquidem castissima viscera Matris
Pneuma repleturum Divina Prole; stupescat
Ordo puellarum tantos in Amazone sensus!
O quot singultus, quot agit suspiria! quanto
Affectu, ac oculis in terram versa modestis
Venturi Matrem Christi reverentur, eamque
Sic pia compellat: Te térque, quatérque beatam,
Cui sinus est Charitum sedes, et Circus amorum
Aethereo quibus igne faces, et casta nivali
Tela manu, sanctúmque sonant in vulnus ab arcu
Sydereo, signaeque Deo, qui labe carentem
Te voluit! Dixit; nec se putat esse vocatam
In sortem; missus cùm protinus Aliger, ore,
Incessu, ac chlamydis rutilanti syrmate, mundo,
Non Coelo extorrem se prodit; et undique fundit,
Res nova! fragrantem, quem confovet Aether, odorem
Mox ita fatur ovans: Divino plena favore,
Salve, Virgo Parens, quae digna, poténsque fuisti,
Cui sua dona Deus, sua cui sacraria, opésque,
Deliciásque daret! sibi te Pater altus amico

-- 9 --


Foedere conjunxit; qui terrae pondus, et orbes
Qui rotat aethereos, terfaustam in pectore sedens
Ille tuo fixit: Tu sola, Maria, pudicas
Inter Amazonidas suprema trophaea mereris, 121 San. 1,93 veteres de more Sibyllae 122f. San. 1,94f. siqua aevo reseranda nepotum / fatidici casto cecinerunt pectore vates 126 San. 1,99 compleret viscera matris 130 San. 1,101 oculos deiecta modestos 131 San. 1,102 matremque dei venientis adorat 143 San. 1,109 oculis salve lux debita nostris 144 San. 1,111 cui sese tot dona 147f. San. 1,118 mansuramque tuo fixit sub pectore sedem 120 Verg. Aen. 4,369 num lumina flexit 122 Catalept. 9,57 ipsa ferent rerum monumenta per orbem 123 Sil. Pun. 16,590 ad maiora iubent praesagi tendere vates 126 Ov. met. 2,274 in opacae viscera matris 130 Ov. am. 3,6,67 illa oculos in humum deiecta modestos 132 Verg. Aen. 1,94 o terque quaterque beati 134 Dirae 35 ignibus aethereis flagrabis 136 Ov. trist. 1,9b,7 vitae labe carentis 138f. Sil. Pun. 15,29f. stans vultus et ore / incessuque viro propior 141 Mart. spect. lib. 21,4 res nova, non ullis cognita temporibus 143 Verg. georg. 2,173 salve, magna parens frugum, Saturnia tellus 145 Stat. Theb. 7,84 vidit pater altus 146 Catull. 64,335 tali coniunxit foedere amantes
Quae grati recinent modulamine semper amoeno
Coelicolae; prô quanta Solum praeconia, quotque
Obsequiosa tibi referent elementa triumphos,
Dùm nutu, Regina, tuo sua vota beabis!
Spémque metúmque inter Pia Virgo lumina fixit
Plena stupore solo; tinxit dein ora modestus
Pallor; Non aliter pallétque, tremítque puella
Nuda pedes (hilari praebens nova gaudia Matri)
Dùm prope Seriphi scopulos, rupesque Myconi,
Ut conchas quaerat; protendens rastra, vel hamos
In decurrentes lymphas, citò turgida spectat
Carbasa fisa mari, progressurámque carinam
Littoribus, quid agat, nescit; demittere vestem,
Ac operire pedes, sociásque revisere, retrò
Vel remeare timet; silet, ac immobilis adstat;
Attamen illa mali nihil affert ominis, imò
Mercibus Arabicis, Pelusiacísque redundat
Cymba bonis, nec bella ciet, sed onusta coruscis
Illustrat ripas armis. Haec inter honorus
Coeli Legatus, cui dulci nectare lingua
Diffluit, ambrosióque melos sonat ore, procellis
Quô mare quassatum mitescere posse putares,
Suggerit ista Deae: Noli, generosa, timere,
Hocce Puerperium sancto de Pneumate natum
Ipse pavere Polus, tellus quoque tota vereri
Fas erit; exhilaret modò cuncta creata necesse est:
Ergò, Maria, manus da victas! Nuncius ipse
Numinis haec jubeor tibi promere; Coelica liqui
Atria, vaticiner quò tot tibi mystica (nunquam 151 San. 1,121f. Pro gaudia terris / quanta dabis 154 San. 1,122 hominum succurrere votis 158 San. 1,127 nuda pedem virgo 158 San. 1,127 laetae nova gloria matris 159 San. 1,126 seu Micone parva scopulis seu forte Seriphi 160 San. 1,125 conchis siquando intenta legendis 163 San. 1,128 ad litora 163 San. 1,129 nec iam subducere vestem 164 San. 1,130 nec tuto ad socias se reddere cursu 165 San. 1,131 sed trepidans silet obtutuque immobilis haeret 167 San. 1,132 illa Arabum merces 168 San. 1,133 nullis bellum mortalibus infert 171 San. 1,136f. fluunt e pectore rores / ambrosiae 172 San. 1,137f. mulcere procellas / possit 175 San. 1,139f. verendum / coelitibus numen 177 San. 1,142 siderea missus tibi nuntius arce 179 San. 1,144 vaticinor 155 Verg. Aen. 1,218 spemque metumque inter dubii 158 Verg. Aen. 10,325 infelix, nova gaudia, Cydon 164 Verg. Aen. 6,899 sociosque revisit 168 Verg. Aen. 1,541 bella cient 168 Tac. ann. 1,63,4 onustum sracinis armisque 170 Ov. met. 14,606 ambrosia cum dulci nectare mixta 175 Lucr. 5,1236 tellus cum tota vacillat
Suetus falsa loqui, nec enim sunt subdola nobis
Indita) conspicies Divam succrescere vasto
Progeniem mundo: Patres virtute vetustos
Mirùm transcendet; leges, et jura per orbem
Dictabit populis: aetas nova, regna, throníque

-- 10 --


Imperium florere novum, meliórque vigere
Religio, et cultus spectabitur, ipsaque circum
Limina templorum posthac non monstra, ferasque
Caeca superstitio libabit; at hostia veri
Immaculata Dei, non sparso sanguine, sacro
A mysta dabitur. Sic ille, Pudica Virago
Semoto mox inde metu, placidósque, brevésque
Hos dedit ore sonos: Tu nuncia pacis, apertè
Conceptum, Partúmque meum depromis, an ipse
Fortè putas hominem me nosse ? per omne juventae,
Principiique mei tempus fuit integra semper
Virginitas, votúmque mihi servare perennem,
Factori hanc Summo: Quae jam modo jura sacratas
Hasce sinent leges perfringere? Crede Tonanti,
Crede mihi (respondit ei Fecialis ab Aethra)
Quodque minus reris, certum est, quodque abdita claudunt
Confessus Trini Mysteria: Spiritus ille
Tersanctus mundam replens divinitus alvum
In te descendet; sed ubi tua claustra videbis
Innuba mirificè tumefacta, timore repleri
Primúm; mox animô, curísque, metúque fugatis
(Namque verecundus pudor integer usque manebit)
Multùm laetari incipies: ut et insuper ista
Sint tibi digna fide, perpende quod Optimus illi
Nuptae concessit sterili, Vetulaeque Creator, 183 San. 1,149 iura imperio 184 San. 1,149 populisque vocatis 186 San. 1,152f. pulcherrima surget / relligio 187 San. 1,153 piis sed numina templis 191 San. 1,156 placido breviter sic ore 193 San. 1,157 Conceptus ne mihi tandem partusque futuros 194 San. 1,159 posse putas 200 San. 1,163 quod tu minime iam rere 201f. San. 1,164 foecundam spiritus alvum 204 San. 1,167 mirata tumescere ventrem 206 San. 1,169 gaudia servati capies inopina pudoris 209 San. 1,171 serae dudum concessa senectae 180 Claud. carm. mai. 22, 33 numquam falsa loqui 183 Sil. 1,303 scita patrum et leges et iura fidemque deosque 184 Ov. fast. 1,151 tunc est nova temporis aetas 191 Prop. 4,9,10 qui dabat ore sonos 194 Cic. ep. Att. 13,29,1 nosse enim mihi hominem videor 206 Ov. ars 2,572 verecundi culpa pudoris 208 Iuv. 15,118 digna fide credas
Stirpe tibi junctae; foetum jam ventre senili
Mirabunda gerit, cui mensis sextus, eíque
Laetitia est ingens: quid enim non Aethra valebit?
Vix ea fatus erat, cùm sustulit illa beatam
In Coelum mentem, dextrasque, oculosque; benignum
Vocibus hisce Deum venerata: Triumphet in almo
Pectore sancta fides! Tuque officiosa voluntas
Obsequere, ut vincas, stimulis coelestibus; ecce
Numinis Ancillam! tua jussa capessere fas est:
Fallere non etenim, aut falli valet hospes Olympi,
Frons, oculi, vultus, species, et verba, chlamysque
Sunt bene nota mihi electi Coelestis Ephebi:

-- 11 --


Desierat vix ista loqui; splendore stupendo
Cùm radiare Domus circumundique coepit et ignes
Lumina dum vibrant insueta, Maria tremebat,
Et titubabat adhuc; verùm (res mira, supernis
Nota tamen, terrísque) carens illustris Amazon
Omni labe, virique influxu, Pneumate sancto
Plena reperta fuit, membris ut et illius altum
Divini Patris Verbum se se inderet, alvum
Omnipotente suam virtute, Políque favore
Sanctificante; Deus (Triados stipulante peramplo
Decreto) nitidos circumdans Virginis artus
Verbi Incarnati (tellus exultet, et Aether!)
Effecit matrem: Sacer occupat illicò terror
Pectora, Divini vi muneris, aegraque motus
Perpetitur natura graves, verso ordine rerum,
Fluctuat, et reticet, conatur et abdita Divae
Sensa voluntatis perquirere; crescit at horror
In pavidae corde Ancillae, dum terra moveri 210 San. 1,173 iuncta tibi mulier 211 San. 1,175 sexto sub mense laborat 214 San. 1,177 oculos ad sidera tollens 216 San. 1,180 iam iam vince, fides, vince, obsequiosa voluntas 218 San. 1,181 venerans tua iussa 219 San. 1,182 nec fallere vestrum est 220 San. 1,184 verbaque 227 San. 1,189 sine labe pudoris 229 San. 1,190 arcano intumuit verbo 210 Stat. Theb. 7,385 iunctae stirpe sorores 212 Ov. met. 7,167 quid enim non carmina possunt 213 Verg. Aen. 1,586 vix ea fatus erat, cum 216 Verg. Aen. 7,365 quid tua sancta fides 218 Verg. Aen. 1,77 mihi iussa capessere fas est 227 Ov. trist. 4,8,33 decem lustris omni sine labe peractis 229 Stat. Theb. 10,633f. virtus / seu pater omnipotens 232 Nemes. Cyn. 287 et nitidos artus distento robore formant 233 Sil. 5,387 tellus et pontus et aether 234 Sil. 15,679f. sacros / prae se terrores 235 Cic. harusp. 6 quasi divino munere donatus 239 Ov. her. 16,59 visa est mihi terra moveri
Et tranquilla Poli regio fausto omine coepit,
Aeterni jussu Patris, resonare sinistro
E latere, in signum venturi postmodò Nati,
Longinquae ut gentes, ac circumquaque jacentes,
Quas Amphitrite, Thetis, et complectitur Aequor,
Hunc audire queant: Tellus ubi concita Divo
Pondere tam miros motus dabat, aethraque voces
Pennarúmque levem strepitum, sonitúmque ciebat;
Perpulchris velox alis se sustulit auras
Angelus in tenues, Coeli sinuosa secando;
Virgo Parens humiles in eum conjecit ocellos
Nubila scindentem pellucida, parte sinistra,
Ac humeri dextra; nec non spatiosa Polorum
Intervalla suo separantem praepete cursu
A ventis; minio pennas, et murice tinctas
Jactantem, verbis hunc talibus orsa vereri:
O Paranymphe sacer, Coeli decor optime, calles
Qui subis aethereos, nubésque, Notosque volatu
Anteis aerio: seu te rutilantia poscunt
Sydera, seu superos cum Summo dirigis orbes

-- 12 --


Numine, seu Titan, vel luna, coruscáque regna,
Sive Deo propior sedes te praecupit, atque
Tollere te sursum velit, ac nutrire favillis
Te liquidis ardens Amor, ito piissime Testis,
Ac nostrum defende decus, tutare pudorem!
Vix ea protulerat, circum sua lumina torquet,
Pervadénsque animo montes, et mente volutans
Agnatam sterilem, conceptáque pignora versans,
Multa stupet, serúmque uteri miratur honorem.
Interea fauces praenuncia fama sub imas 244 San. 1,202 Oceanus Tethysque et raucisona Amphitrite 245 San. 1,198 succutitur tellus 248 San. 1,204 pulcherrimus alis 248 San. 1,208 per auras 252 San. 1,207 alternantem humeros videt 257 San. 1,212 qui penetras 258 San. 1,213 seu te felicia tractu 259 San. 1,214 suos volvuntur signa per orbes 261 San. 1,217 seu propiora vocant 264 San. 1,220 nostrum testis defende pudorem 266 San. 1,222 percurrit lumine montes 267 San. 1,223 agnatamque animo conceptaque pignora versat 268 San. 1,224 multa putans serumque uteri miratur honorem 269 San. 1,225 Interea Manes descendit Fama sub imos 240 Ov. met. 9,785 fausto tamen omine laeta 241 Auson. ephem. 3,80 apud aeternum placabilis adsere patrem 243 Curt. 4,9,2 omnia longinquarum gentium auxilia 247 Ov. met. 7,840 fronde levem rursus strepitum faciente 248 Verg. Aen. 5,861 tenuis se sustulit ales ad auras 251 Verg. Aen. 9,468 in parte sinistra 253 Stat. Theb. 6,298 ceu praepete cursu 254 Ov. ars 1,251 de tincta murice lana 262 Lucan. 4,174f. ardens / rupit amor leges 264 Hor. carm. 4,6,28 Dauniae defende decus Camenae 265 Verg. Aen. 7,448f. tum flammea torquens / lumina 266 Lucr. 3,240 quae denique mente volutat 269 Verg. Aen. 11,139 fama volans tanti praenuntia luctus
Frendentis penetrat Phlegetontis, et horrida Ditis
Antra replet vero rumore, quòd instet amoena,
Terque beata dies, qua tandem flebilis orco
Clausa cohors tetrico remeare valebit in arces
Coelicolûm faustas; Erebus sua pellere spectra,
Et vacuare Lacus, Manésque remittere sedes
Ad superas cogetur atrox: Ululantia claudet
Cerberus ora dehinc, qui Postibus assidet atris
Custos terrificus, querulas Acherontis in iras,
Immodicáque fame rabidus, lethóque, sitíque
Noctes, atque dies altùm latrat ore trifauci,
Lugubres umbras adversus, eásque tremore
Conficit extremo, tripatenti saevus hiatu.
Tunc hilares Animae, Chorus ac innocius, illi
Damnatus Specui Heroum, sustollere dextras,
Et pius ille Senex Cithara, Sceptróque decorus,
Sed mage laudandus Funda spaciatur opacas
Dum latebras inter, Caput ac diademate cingit,
Productosque legit flores ad littora Lethes,
Amnis ubi tacitus refluit, volitántque volucres
Per infoecundas nullo modulamine frondes,
Sempiterna inter, simul atra silentia, sacrum
In mentem revocans, Diósque furores,
Ut solet, in superos convertens lumina tractus,
Numine sic plenus, venturáque fata recensens,
Haec quoque vaticinans, edicere coepit: In istam
Ah demum prodi lucem, termaxima Proles!
Nascere! tu miseris mala tolles, vincula solves:

-- 13 --


Verùm, quòd duros tua membra subire labores
Fas sit, Divini Patris est immota voluntas; 272 San. 1,227 optatum adventare diem 276 San. 1,229 immanemque ululatum 280 San. 1,231 rictuque trifauci 283 San. 1,234 animaeque piorum 285 San. 1,236 citharaque decorus 285 San. 1,237 insignis sceptro senior 286 San. 1,236 insignis funda 286 San. 1,237 per opaca locorum 287 San. 1,238 dum graditur nectitque sacros diademate crines 288 San. 1,239 dum legit effoetos lethaeo in gramine flores 289 San. 1,240 mutaeque volucres 292 San. 1,242 concepit mente furores 294 San. 1,244 venientia fata recensent 298 San. 1,246 perferre labores 271 Ov. Pont. 4,4,19 laeto Rontum rumore replevit 273 Val. Fl. 1,703 clausa cohors 277 Ov. met. 4,450 tria Cerberus extulit ora 279 Plin. nat. 8,27 domantur autem rabidi fame 280 Stat. silv. 2,1,184 terno latrabit Cerberus ore 285 Ov. am. 3,1,63 altera me sceptro decoras altoque cothurno 287 Lucan. 5,60 cingere Pellaeo pressos diademate crinis 289 Lucan. 9,355 tacitus praelabitur amnis 294 Calp. 1,89 ipso numine plenum 294 Ov. met. 15,799 venturaque vincere fata 295 Verg. Aen. 10,685 ter maxima Iuno 297 Val. Fl. 3,435 ac vincula solvere monstrat 298 Verg. Aen. 6,437 duros perferre labores
O’ praestans suboles, cujus libata valori
Hostia lethiferae stygis est praedivitis ampla
Viventum praeda! Nobis ah nascere tandem!
Qui tua fatidico Cunabula pectore genti,
Flamine praemoniti supero, portendimus; orbi
Qui laudes, noménque tuum, mandatáque prompto
Pandimus obsequio; nunc ecce! Sacerrima vultu
Pax tibi propitio subridet; cerne propinquos
Jam tibi Tres Reges, proprias qui linquere terras,
Ac ductore Polo cupiunt te visere! Salve
Indorum pretiosa Trias! salvete beati,
Qui stellas Coeli sectando, huc munera ferre
E tam longinqua ditione paratis: opima
Suscipe dona Puer! tuque ò Sanctissima Mater,
Ne dedigneris ferventia vota! remotis
Nunc à littoribus, juga per sinuosa, Sabaeis,
Eoisque plagis, myrrha, auro, et Thure refertis,
Ut vos invisant, veniunt populíque, Ducésque ;
At verò splendente toga vigil ille sacerdos,
Canitieque senex cultus, quid signat, amabo?
Thuricremas humilis lunato poplite ad Aras
Dum tenet Infantem, supplex et adorat, in altum
Attollénsque oculos, facie laetissimus, inquit?
Mors mihi dulcis erit, datur híc dum munere Coeli
Hocce frui, tantis optato jugiter annis;
Cùm lux orta Solo fit jam verissima, possum
Denique perfecta gaudere salute, priusquam
Emoriar, tandémque potiri pace perenni;
Inde quid intueor? (facinus prô triste, ferúmque!)
Corpora strata viis sparso maculata cruore, 302 San. 1,245 nascere, magne puer 303 San. 1,250 pectore veridico 307 San. 1,254 en ridet pax alma tibi 308 San. 1,256 properant reges 310 San. 256 salvete, beati 311 San. 1,258 affertis munera regnis 313 San. 1,259 accipe dona, puer, tuque, o sanctissima mater 315 San. 1,261 litore ab extremo 317 San. 1,260 populique ducesque frequentant 318 San. 1,262 fulgens in veste sacerdos 319 San. 1,264 quid sibi vult 328 San. 1,271 Sed quid ego 302 Mart. 6,3,2 nascere, magne puer 311 Lucan. 10,186 stellarumque caeli 312f. Sil. 5,167f. quis opima volenti / dona Iovi portet 313 Cic. Verr. 2,5,186 teque sanctissima mater Idaea 315f. Gratt. Cyn. 132 ab Eois descendit virga Sabaeis 316 [Claud.] carm. min. app. 21,4 myrrham homo, rex aurum, suscipe tura deus 317 Lucan. 5,65 populique ducesque 321 Mart. spect. 20,1 supplex elephas te, Caesar, adorat 322 Ov. fast. 1,283 attollens oculos 323 Manil. 2,115 nisi caeli munere nosse 325 Val. Fl. 7,23 insomnem lux orta refecit amantem 329 Lucr. 6,1265 corpora silanos ad aquarum strata iacebant
Innocuúmque Gregem Cunis, et lacte fruentem
Lictorum gladiis nectum, qui sanguine passim
Exundante natat: circum stat turba gementum,
Vulsa comas, matrum, spectansque per omnia foedam
Lactentum cladem; prô scena maligna dolendi
Spectacli! morti dare membra tenella cruentae

-- 14 --


Infantum? tuque ò crudelis, inique Tyranne,
Quid tot in innocuos saevis? male perdere ferro
Quam quaeris, nunquam poteris. Vos praepete gressu
Accelerate fugam lugentum plurima matrum
Agmina, ferales muros citò linquite! presso
Stringite vos gremio dulcissima pignora, nudo
Namque hostis mucrone instat: tuque inclyta Virgo
Hinc festina gradu fuge; tecum tolle Puellum,
Duc et in Aegyptum! te praemonet hocce, Maria,
Rex Regum, mundi Rector: Tutissima semper
Ibis, ibíque moras simul acceptissima duces:
Ast ubi bis senas hyemes, totidémque quadrigas
Aestivi solis praecurrere videris, inter
Lugubres casus, et mille pericula rerum,
O quot inexhaustos effundes pectore questus,
Insolabilibus, qui vocibus ipsa lacessent
Astra, Deúmque simul votis; cùm dulcis Jesus
A te quaesitus dudum, frustráque vocatus
Undique per plateas ad sueta cibaria, nusquam
Hunc tamen invenies; illâ neque nocte videbis
Ad Patris amplexus, et ad oscula dulcia Matris
Moesta revertentem; quaeres tribus ipsa diebus
Noctibus et totidem, quas tristibus ambo trahetis
Fletibus insomnes, sed erit simul irritus iste 331 San. 1,272 currenteis sanguine rivos 337 San. 1,276 dabitur tibi perdere ferro 342 San. 1,279 nam ferus hostis adest; propera iam, regia virgo 347 San. 1,283 verum ubi bissenas hyemes 349 San. 1,284 superaveris anxia casus 350 San. 1,285 duces de pectore questus 353 San. 1,287 saepe vocatum 355 San. 1,290 nec sera redeuntem nocte videbis 358 San. 1,292 et totidem trepidas somni sine munere noctes 335 Lucan. 9,766f. cruentae / tantum mortis habet 337 Hor. carm. 3,11,31f. putuere duro / perdere ferro 348 Sen. Her. fur. 235 solis aestivi plagas 349 Iuv. 8,249 summa pericula rerum 350 Verg. Aen. 5,780 talisque effundit pectore questus 354 Verg. Aen. 1,687 atque oscula dulcia figet
Clamor, et indago, ferient quae corda profundo
Vulnere: Porrò die quarta, dum plena rosarum
Atria, purpureásque fores reserabit ab ortu
Scintillans Aurora suo, reperire licebit
Amissum; gemitus ò quantos, quótve querelas
Mixtáque laetitiis fundes suspiria! quótque
Basia, complexus, et mellea verba litabis
Inventae in Templo Soboli, dùm more suorum
Quaerens, atque docens, sacras residebit ad aras,
Corda beans hominum, nec non dulcedine complens;
Maturos adeò fructus aetatis acerbae,
Ceu grave portentum, mirabitur ille Senatus:
Pectoris haec etenim sunt argumenta senilis,
Mentis et heroae famâ super aethera notae;

-- 15 --


Tu verò, malesana cohors, legúmque, Deûmque
Effera contemptrix, quid bella, quid exeris arma?
Quid sibi tot gladii, quid lucida tela, quid hastae,
Nocte quid illuni galeae, clypeíque minaces,
Et cum tot facibus crepitans quid denotat ignis?
Vos unum contra caput haec tam dira vibratis
Spicula? quae rabies, odiúmque immane, furorque
Effraenes agitant animos? Jam turba latronum
Montis Oliveti juga sacra, nemúsque propinquum
Circumdat; quorsum me visio transtulit? eheu!
Jam ligat innocuo fera gens à tergore dextras,
Vique trahit, retrahítque Virum, qui mille beavit
Prodigiis terras, benefactis, legibus almis,
Naturaeque stylum superantibus omnia signis
Complevit; quem nosse Deum, verúmque fateri
Prae cunctis Regem, vitaeque, viaeque fidelem 360 San. 1,294 perculsi corda dolore 361 San. 1,295 quarto sed Lucifer ortu 362 San. 1,296 purpureos ... vultus 364 San. 1,298 o quas 368 San. 1,300 natum ante aras patris 371 San. 1,302 ipso admirante senatu 372f. San. 1,303f. sagacis / pectoris indicium nataeque ad grandia mentis 374f. San. 1,305 Tu vero quid in arma ruis 374 San. 1,316 regemque deumque 376 San. 1,308 radiantes ignibus hastas 377 San. 1,307f. sub nocte cohortes / obscura 377 San. 1,306 quid galeas 379 San. 1,309 tot ne unum telis petitur caput 380 San. 1,309 heu furor 381f. San. 1,311 Iamque oleas montemque sacrum 389 San. 1,317 ducem vitae 361f. Ov. met. 2,112-114 patefecit ab ortu / purpureas Aurora fores et plena rosarum / atria 367 Baeb. Ital. 1046 tristisque ex more suorum 372 Sen. Herc. Oet. 1857 agedum senile pectus 376 Lucr. 1,147 neque lucida tela diei 377 Sil. Ital. 15,616 illunem nacti per rura tacentia noctem 382 Sen. Ag. 721 sacra Parnasi iuga 384 Ov. trist. 3,10,5 Sauromatae cingunt, fera gens
Tempus in omne Ducem, fontemque salutis
Non renuit quondam, populus dum festa peregit,
Praecipuumque illi cultum tulit, atque triumphos;
Vah immite nefas! tot facta stupenda rependunt
Suppliciis, nece funesta, virgisque, flagrisque,
Quêis Tigridum ritu lacerant sacra membra furúntque
In caput, imposita spinas acuente coronâ,
Et quò poenarum sit acerbior, atque dolorum
Vis, et barbaries, genus hoc Diadematis Orcus
Fabricat haebraeis: En ut furialis atroces
Lictor arundinibus geminat quatientibus ictus,
Ore dein stygio, dirísque, probrisque lacessit;
Parte alia truncos video radicibus imis,
Inque renascenti nutantes vertice palmas
Funditus evelli: proh detestabile flendae
Mortis opus! vitam qui protulit hocne probroso
Occidat in Ligno? lux, splendor, et Anchora mundi?
Vah miserae nocuum genti, ac damnabile crimen,
Cùm Crucis infando pendens de stipite, plagis
Saucia protendet, dolor heu! sua brachia, Summo
Intentus Patri! frontem, faciemque verendam
Sanguine conspersas, et imagine mortis opacas,

-- 16 --


Et vulsos crines, et lumina bina reclini
Clausa superciliô, cùm cuspide pectus apertum
Vulnifica, totum tragico cùm funere corpus
Proferet extinctum? At Genitrix malefausta, nec istud
Matris nomen habens, imò lacrymantis, et orbae
Infelix specimen, simulacrum funebre! planctu
Uda sinu, inflexo vultu, sparsisque capillis,
Stat juxta truncum Crucis, heu quot amara profundis 390 San. 1,317 ducem vitae fontemque salutis 391 San. 1,318 populo circum plaudente 394 San. 1,319f. minantur / suppliciis 400 San. 1,323 viden alternos ut arundinis ictus 402 San. 1,325 Parte alia ingentes video de stirpibus imis 403 San. 1,326 everti palmas 405 San. 1,327 infelix opus 409f. San. 1,329f. patri aethereo moriens liventia pandet / brachia 416f. San. 1,333f. non iam mater sed flentis et orbae / infelix simulacrum 418 San. 1,335 effusa capillum 419 San. 1,336 stat lacrimans 401 Ov. met. 3,76 ore niger Stygio 402 Lucr. 1,352 ab radicibus imis 403 Claud. carm. mai. 10,66 nutant ad mutua palmae 411 Cic. Tusc. 1,38,92 habes somnum imaginem mortis 412 Lucr. 4,450 bina lucernarum florentia lumina flammis 413 Ov. ars 3,667 aperto pectore in hostem 418 Prop. 2,1,7 sparsos errare capillos
Ilia lamentis pulsans! et quatenus ipse,
Quae modo cerno, palam possim quoque promere, Natum
Dum videt exanimem, lacerum sine nomine corpus,
Impia saepè vocat, truculentáque viscera terrae,
Lethiferas stellas, rigidum quodcunque creatum,
Se quoque crudelem, quòd vulnera tanta, quòd illas
Stans spectare queat plagas; mox omnia complens
Vocibus horrisonis, mistos singultibus hosce
Edidit ore sonos, postquam calidissima fixit
Oscula mille Cruci: Quis jam mihi culmen honoris
Vertit in exitium? Fili dulcissime! Matrem
Me miseram! tantae quis me demersit in aequor
Tristitiae? num fortè Patris tam saeva voluntas?
Nate, meum columen, quae perfida, tetra procella
Te mihi subripuit? quae barbara dextra cruore
Sacrum foedavit vultum? cui tanta potestas
In Numen licuit? quis et arma cruenta movere
Haud pavet in Coelum? squallens, lugubris, inópsque,
Et maletuta, gravi post tot discrimina rerum
E cruce pendentem cogor te cernere: Quorsum
Jam labor elapsae tendunt, aerumnáque vitae?
Unica tu Matris spes, et solamen, amórque,
Deliciúmque tuae, solam me siccine vitas?
Sic nostro abriperis lateri? exanimémque relinquis?
Hei mihi! Te quondam functo pro Fratre Sorores
Lamentabilibus rogitârunt fletibus; ipsae
Te quoque pro molli jugulata prole Parentes
Sunt obtestatae; verùm, Rex magne, Deusque
Ac mea progenies, querulâ quem voce licebit
Exorare mihi? lacrymas quò vertere possum, 423 San. 1,341 saepe vocat 423 San. 1,339 crudeles terras 425 San. 1,340 crudelem se se, quod talia cernat 428f. San. 1,343 duro figit simul oscula ligno 429 San. 1,344 quis culmine tanto 433 San. 1,345 involvit, nate, procellis 434 San. 1,347 quis te mihi fluctus ademit? 435 San. 1,348 quae manus indignos foedavit sanguine vultus? 435f. San. 1,349 cui tantum in superos licuit? 436f. San. 1,349f. bella impia coelo / quis parat? 438 San. 1,350 ego te post tot mala tuta labores 440 San. 1,351 postque tot infelix elapsae incommoda vitae 441 San. 1,352 tu ne illa tuae lux unica matris 442f. San. 1,354 sic me solam exanimemque relinquis? 444 San. 1,355 extincto iam te pro fratre sorores 449 San. 1,358 quo tristia pectora vertam? 422 Ov. met. 6,562 lacerum repetisse libidine corpus 423 Ov. met. 1,138 sed itum est in viscera terrae 426 Lucr. 4,1017 magnis clamoribus omnia complent 428 Ov. am. 3,6,72 edidit indignos ore tremente sonos 435 [Sen.] epigr. 430,1 o sacros vultus 435 Verg. Aen. 9,97 cui tanta deo permissa potestas 436 Verg. Aen. 9,753 arma cruenta 438 Verg. Aen. 1,204 per tot discrimina rerum 447 Verg. Aen. 1,241 quem das finem, rex magne, laborum 448 Verg. Aen. 7,97 o mea progenies

-- 17 --


Et quò singultus, ut fervida vota secundent
Aures propitiae? Lictorum turma rebellis,
Me potiùs macta, me perde, tenerrima saltem
In te si residet pietas: Vos ense ferini
Carnifices stricto mihi configite, vestram
In me saevitiem, furiásque extinguite, et iras;
Et tu mi verax Fili, si vita, salúsque
Humani generis te tangit, tolle dolentem
Hinc Matrem, tecúmque stygis rape, quaeso, sub umbras.
Te comes usque sequar per concava lustra, per antra
Invia terrigenis, et inhospita gentibus: esset
Tunc mihi materies, â te diffracta videndi
Ferrea Lucifugae forti pede limina sedis,
Regnorúmque Erebi, caecumque colentis Avernum
Hostis Victori magno, sudore decoro
Perfusam frontem lino albescente, meísque
Tergendi manibus; sic clamitat illa, magisque.
Sol ubi tam dirae patrata piacula stragis
Cernet, hebes nigro se gurgite condet, equosque
Indignabundos retrò convertet, habenas
Denuo recturus minimè, tandémque cruentus
Aspectu, fatum summi Factoris acerbum
Commiserans, peplo se tetro conteget, omni
Moestis subducto terris splendore, superni
Utpote qui Domini jacturam fecit, eíque
Squalidus illacrymat; tremulo quoque luna nitore
Fratris ubi foedas eclipses viderit, aegra
Prae tanto exitio, pallentia cornua velo
Involvet tetrico, frustra plorando secutam
Perniciem; Tellus quoque tanto percita damno 452 San. 1,359 dirae me perdite dextrae 453 San. 1,360 siqua est pietas 455 San. 1,361 in me omnes effundite pectoris iras 457 San. 1,362 si tanti est hominum genus 458 San. 1,362 eripe matrem 458 San. 1,363 stygias tecum duc, nate, sub umbras 459 San. 1,364f. ipsa ego te ... / sequar 463 San. 1,367 eversorem Erebi 467 San. 1,369f. Quod scelus eois ut primum cernet ab undis / sol 469 San. 1,370 indignantes retro convertere currus 469 San. 1,371 suis luctatus habenis 473 San. 1,373 moestamque diu sine lumine frontem 476 San. 1,376 fratris ab ore timens 477 San. 1,376 tanto concita casu 479 San. 1,379 tellus concussa tremore 451 Sen. suas. 1,12 propitiis auribus 454 Verg. Aen. 12,175 stricto sic ense precatur 456 Lucr. 4,506 nixatur vita salusque 457 Ov. met. 1,246 est tamen humani generis iactura 458 Verg. Aen. 12,952 fugit indignata sub umbras 462 Lucan. 1,62 ferrea belligeri compescat limina Jani 468 Sil. 1,210 condunt fumanti gurgite currum 471 Verg. Aen. 11,587 fatis urgetur acerbis 475 German. frag. 4,105 tremuloque nitore
Corruet, et planget, vastósque subibit hiatus;
Eque cavernosis manes, et spectra sepulchris
Exciet. At quorsum innocuae jam tenditis umbrae?
Non est cuique datum, sed paucis lumine vitae
Rursum posse frui: veniet lacrymabile tempus,
Buccina quô reboans horrendùm vindice ab aethra
Tot Lachesi ereptos primas revocabit ad auras:
Sufficiat, pulsi quòd Regna miserrima Ditis,

-- 18 --


Tartareásque Domos, spelaeáque flammea Numen
Omnipotens referet; facies quòd et illius alma
Dissipet Eumenides, ultricia monstra, sorores,
Quae conversa retrò, viperis post terga retortis,
Mephiti infames sylvae Phlegetontis adustae
Excipient, fumóque graves, flammasque vomentes
In sibi congenitos, pede praecipitante, caminos
Denuo labentur, devexo pondere, pestes
Cocyti omnigenae, furibundáque spectra ferarum:
Contremet ingentum quoque turba supera Gigantum,
Gorgones, atque truci pecudes Ixione natae,
Et Scyllae, et Sphinges, gravidae flammísque Chimerae,
Perdomitaeque frement Harpyae, Cerberus, Hydrae;
Ipsemet umbrarum Rector, cui pondere cervix,
Et tremefacta cadent, succiso poplite, membra,
Pluto, catenarum fractus stridore, sub orcum
Probrosè vinctus rapietur: murmure rauco
Quem flebit Lethe, stygiique fluenta barathri,
Aggere disiecto; Nos verò tempora lauro
Cincti phoebaea, tollemus ad aethera palmas,
Vexilla, et voces in honori signa triumphi:
O praestans Heros, ò atrocis Victor Averni, 481 San. 1,380f. excita sepulcris / emittet simulacra 483 San. 1,382f. Non omnibus haec data rerum / conditio 483 San. 1,383 paucis remeare ad lumina vitae 484 San. 1,384 tempus erit 489f. San. 1,390 Eumenidum facies 491 San. 1,390 iactis in terga colubris 492 San. 1,391 in limo Phlegetontis adustum 495 San. 1,393 variae pestes 498 San. 1,395 Gorgones atrae 499 San. 1,396 Scyllaeque Sphingesque ardentisque ora Chimaerae 500 San. 1,397 atque Hydrae atque canes et terribiles Harpyiae 504 San. 1,399 tristi quem murmure circum 506 San. 1,401 At nos, virginea praecincti tempora lauru 507 San. 1,403 tollemus 509 San. 1,404 victor, io 480 Lucr. 5,375 vasto respectat hiatu 482 Sen. Herc. fur. 1145f. ite ad stygios, umbrae, portus / ite innocuae 483 Lucr. 3,1042 decurso lumine vitae 484 Ov. trist. 5,12,1 oblectem studio lacrimabile tempus 488 Ov. fast. 3,620 Tartareas ausus adire domos 493 Lucan. 9,920 fumoque gravem serpentibus urunt 495 Verg. georg. 3,524 fluit devexo pondere cervix 500 Sen. Oed. 869 rector umbrarum 501 Stat. silv. 4,4,98 vincetur pondere cervix 502 Verg. Aen. 9,762 succiso poplite Gygen 503 Verg. georg. 1,109 raucum per levia murmur 506f. Ov. trist. 4,2,51 tempora Phoebea lauro cingetur 507 Ov. fast. 4,315 tollit in aethera palmas 508 Stat. Ach. 1,778 signa triumphi
Qui pice torrentes, altáque voragine ripas,
Taenariosque domas Proceres, et luce carentes
Tisiphonum thalamos, ac mille nefanda malorum
Agmina spirituum, jam Coelum scande triumphans!
Auditor! altus equis, et curru vectus ovanti
Rex Magnus molli regit hos ad sydera freno;
Non sunt Quadriuges animali semine nati,
Armatíque suetis non unguibus horrent,
His neque dant herbas terrestria pascua; primus
Est Albens Taurus, pinguis dux fidus ovilis,
Sponte suo qui colla jugo submittit eburno;
Ejus inest fronti minio depicta, niténsque
Stella; levat gradiens auro fulgentia sursum
Cornua; cui flavis horrent palearia setis,
Et pedibus pictae radiant, nova sydera, gemmae:
Torva Bovis facies equidem terrere videtur,

-- 19 --


Bellua nulla tamen melior colit astra, nec altis
Cornibus ulla notat primordia dignior anni,
Blandior aut vocitat mugitu sydera claro.
Haud procul adstat honos nemorum, terrórque ferarum
Magnanimus Leo, cui vivâ stant lumina flammá,
Grande supercilium nares exasperat amplas,
Pectúsque, et fauces, et atrox juba pendet ab armis,
Non tamen ut mortem cervice, vel ore minetur,
Falcatos ungues pandit; sed ridet amoena
Tranquillo in vultu pietas, ac aethere dignos
Instinctus nutrit, sursum vestigia flectens;
Hosce dein sequitur Volucris Saturnia, pennis
Fulgida conspicuis, caput ac diademate cincta;
Tensis haec alis, super aethera fertur, et instar 514 San. 1,407 alto temone sedens 516 San. 1,409 non iam cornipedum ductos de semine equorum 518 San. 1,411 primus enim 519 San. 1,412 fert iuga formosi pecoris custodia taurus 520 San. 1,411 valido subnixus eburnea collo 521 San. 1,413 stellatus minio taurus, cui cornua fronti 523 San. 1,414 et auratis horrent palearia setis 524 San. 1,415 perque pedes bifidae radiant nova sidera gemmae 525 San. 1,416 torva bovi facies 527 San. 1,417 dignior imbriferum quae cornibus inchoet annum 528 San. 1,418 mugitibus astra lacessat 529 San. 1,419 Et iuxta nemorum terror rexque ipse ferarum 530 San. 1,420 magnanimus nitet ore leo 532 San. 1,420f. quem fusa per armos / convestit iuba, pectoribus generosa superbit 535 San. 1,424 tranquillo ridet clementia vultu 537 San. 1,426 Hos post insequitur 538 San. 1,428 caput diademate fulget 539 San. 1,429 fulminis instar 511 Verg. georg. 4,255 corpora luce carentum 513 Manil. 4,390 conaris scandere caelum 514 Prop. 3,9,53 currus utroque ab litore ovantis 515 Manil. 4,232 ad mollia ducere frena 520 Claud. carm. mai. 8,Caspia flectit eburnis / colla iugis 522 Ov. met. 6,567 ex umeris auro fulgentia lato 525 Verg. Aen. 7,415 Allecto torvam faciem 530 Ov. trist. 3,5,33 corpora magnanimo satis est prostrasse leoni 530 Ov. fast. 6,291 vivam intellige flammam 531 Iuv. 6,169 grande supercilium 532 Ov. met. 8,819 faucesque et pectus et ora 536 Ov. met. 1,372 flectunt vestigia 537 Ov. met. 1,722 volucrisque suae Saturnia pennis
Fulguris antevolat pennatam Regia gentem;
Transmeat excelsas urbes, montésque, cavásque,
Quas adversus habet, nubes resecatque, subitque;
Illius assiduos Juvenis, sub tergore pennas
Expandens, animat cursus: Aurata sinistrum
Cingit palla latus, quam conchea bacca, decúsque
Gemmarum miro circumdant ordine: centum
Mox illum Reges, et avito stemmate nati
Heroes, pugiles, ostróque decora propago
Reddunt percelebrem: Veros ibi cernite vultus,
Montes haud fictos, et flumina, certáque gentis
Moenia Chaldaeae; Bigâ Rex arduus ista
Vectus ad astriferos spoliis ditissimus axes,
Lactis vincit iter summum, quod ducit anhelas
Empyreos animas in Portus. Aurea tecta
Coelestis Solymae, milleno sydere strati
Calles, ac muri flammas imitante pyropo
Undique vallati, collésque, amnesque nitenti
Crystallo insignes, Paribúsque refecta Trichoris
Regna patent isthinc, Triados testantia Numen:
Non opus humanum: Divina Decempeda finxit.
Has gemmas conferre pudet, quibus aemula tellus,
Judice se, nimiùm plaudit sibi; Personat illinc
Laus, et honos, virtúsque Dei, qui jugiter omne

-- 20 --


Omnibus est, satiátque omnes, unóque tenore
Digerit aeternum vitae invariabilis aevum;
Quare ibi vel magni penetralia celsa Tonantis,
Aut alios habitare lares, sedésque minorum
Coelicolûm dabitur: Numerare licebit et astra
Occiduúmque Mari Phoebum, paritérque micantem 540 San. 1,426f. pennata per artus / alituum regina 541 San. 1,430 supra hominum tecta ac montes 542 San. 1,431 petit obvia nubes 543 San. 1,433 alatus tergo iuvenis 546f. San. 1,435 centum longo ordine reges 548 San. 1,437 ostro intertexti 549 San. 1,437 veros cognoscere vultus 550 San. 1,438 veros montes et flumina 553 San. 1,443 ad sedes ducit 557 San. 1,446 vitreosque altis cum montibus amnes 566 San. 1,447 seu magni celsum penetrale Tonantis 567f. San. 1,448 sive alios habitare lares ac tecta minorum / coelicolum dabitur, stellas numerare licebit 569 San. 1,450 pariterque cadentem 545 Culex 68 conchea baca maris pretio est 548 Sil. 17,645 decoratus et ostro 552 Val. Fl. 5,122 spoliis ditissimus amnis 554 Verg. Aen. 6,13 lucos atque aurea tecta 560 Tib. 3,4,26 humanum nec fuit illud opus 561 Phocas 29 aemula Vergilium tellus nisi Tusca dedisset
Sub pedibus spectare, et longos ducere soles,
Claráque venturis protendere nomina sêclis.
O’ Coelum! ò animae foelices! Ista Prophetes
Vix pius ediderat, cùm Patres ordine pulchro
Hunc circumstantes, in amicaque gaudia fusi,
Haud procul in ripae viridantia valla, supérque
Tollentes humeros in celsa cacumina tandem
Callibus orba gerunt. Tunc contremuêre profundi
Carceris horrisoni postes, ac porticus atri
Intima Plutonis; Mox torva Megaera profundit
Pectore concusso suspiria mixta querelis,
Ac oculos lacrymis udos jacit aegra sorores
In debacchantes: cauda sub ventre retorta
Cerberus ipse latrat, sociásque tremoribus umbras
Percellit: Totus squalet Cocytus, et antra
Ditis, subversis basibus, tremefacta labascunt.
Hic dum fluctus agit Phlegetontem, praegrave saxum
Nutanti dorso sursum trux Sisyphus urget. 570 San. 1,451 sub pedibus spectare et longos ducere soles 571 San. 1,452 longaque venturis protendere nomina saeclis 573 San. 1,453 patres plausu excepere 575 San. 1,454 sublatumque aggere ripae 576 San. 1,455 attollunt humeris 579 San. 1,457 suspirans imo de corde Megaera 581 San. 1,458 spectat sine mente sorores 582 San. 1,459 tum caudam exululans sub ventre recondidit atram 583 San. 1,460 Cerberus et sontes latratu terruit umbras 584 San. 1,461 Cocytus inhorruit 587 San. 1,462 et vaga sisyphiis haeserunt saxa lacertis 570 Pers. 5,41 longos memini consumere soles 571 Verg. ecl. 4,52 venturo laetentur ut omnia saeclo 572 Verg. Aen. 6,669 felices animae 573 Iuv. 1,127 pulchro distinguitur ordine rerum 576 Lucan. 5,616 celsa cacumina 579 Stat. Theb. 1,712 ultrix tibi torva Megaera 583 Lucan. 9,818 socias somno descendis ad umbras

Next SubSect


Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
Powered by PhiloLogic