Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
-- 5 -- De partu virginis
Liber primus
Termagnam Sobolem de Virgine coelitus ortam
Divino aequaevam Patri cano, sedibus altis
Quae demissa nefas priscum detersit, et aegris
Praeclusam reseravit amans mortalibus Aethram.
O hanc stellato qui cardine degitis Aulam,
Aspirate, precor, coeptis; Vos, perbene causas
Qui tantae novisse rei valuistis, ab ovo
Promite; si fas est, arcana edicite proni!
Nec minùs ipse tubas peto, Cantor Apollo, Lyrasque
Clio tuas, Pindi vel barbita, sistra vel artes;
E Coelo siquidem promanat origo Camoenis,
Quas mens casta beat, nitidósque perennia sensus
Lilia demulcent, quibus et reverentia sanctae
Arridet famae ; Superûm si cura, favorque
Virginis, ac Sponsi si vos honor inclytus angit,
Erranti monstrate viam, quò, nubibus atris
Undique depulsis, liceat meliore per orbem
Luce frui; mecum Triados penetralia tandem
Pandite; quid magnum posco, sed corde sub imo
Quod retinetis adhuc: Genesis tam mira latere
Haud poterit Divas Phoebi iuga sacra colentes;
Rupe in Bethlemica patulos vos quippe recessus
Cernere Praesepis licuit, peramoenaque circum
Festa, miscansque Polo super Antrum Sydus ab alto,
Prodigiosa notans monumenta, Magósque profectos
De Meroe, triplici natum quò munere Regem
Et salvere queant, Hominémque, Deumque fateri.
Tu quoque spes Mundi, Columen, Regináque Coeli,
Sancta Dei Genitrix, stipant quam plurima Divûm
1 San. 1,1 virginei partus magnoque aequaeva parenti 3 San. 1,3f. antiquam generis labem
mortalibus aegris / abluit 16
San. 1,13 monstrate viam, qua nubila vincam 19 San. 1,15 magna, Aonides, sed
debita posco
28 San. 1,19 Tuque adeo spes fida hominum
2 Ov. met. 6,72f. bis sex caelestes medio Iove sedibus altis / augusta gravitate sedent
3f. Verg. Aen. 2,268f. prima quies mortalibus
aegris / incipit 6 Ov. met. 1,2f. di coeptis ... / aspirate meis 7 Hor. ars 147 bellum Troianum orditur ab
ovo 9 Hor. ars 406f. ne forte pudori / sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo
12 Claud. carm. mai. 17,193 nitidis
quisquis te sensibus hausit 16 Enn.
scaen. fragm. 17,398 homo qui erranti comiter monstrat viam; Verg. Aen. 4,248f. cinctum adsidue cui
nubibus atris / piniferum caput 18
Claud. carm. mai. 28,363f. vetitumque propinqua / luce
frui
18f. Claud. rapt. Pros. 1,25 vos mihi sacrarum penetralia pandite rerum 19 Sil. Pun.
15,587 fremit amens corde sub imo
22 Sil. Pun. 12,439 erumpit scopulos inter patuloque recessu
Agmina, Virgineas coetu comitante catervas,
Castraque cui clypeis, Aciemque parare sarissis,
Et currus ornare vagos, lituísque, tubísque
-- 6 --
Plaudere, et omnigenis satagunt gestire choreis
Felix angelicis quotquot scatet Aether Ephoebis;
Si tua millenis Amplissima Templa coronis
Cingimus, et sacras tot in urbibus, aedibus, aulis,
Littoribúsque Aras attollimus; undique nomen
Si celebrare tuum, laudes, palmásque, decúsque
Centum sub titulis (toto, quà panditur, orbe)
Atque Sodalitiis gaudemus; sique triumphos,
et nova festa damus, quando Cunabula Nati
Commemorare tui contingit, Amabilis, oro,
Atque benigna rudem vena meliore poetam
Foecunda, pressúmque gravi modò pondere, dotes
Qui narrare tuas, licet impar, nititur (ecquis
Has tamen appositè memoret?) rege, Diva, canentem!
Omnipotens Coeli Rector prospexit ab alto,
Jam dudum spoliis ditescere pinguibus orcum,
Cunctaque Tisiphonem mortalia protinus ima
In spelaea Stygis raptare, ferúmque Sorores
Ut facinus crudele patrent, animare furentem;
Nec quidquam prodesse Solo, quòd ab Aethere semen,
Principiumque trahant homines, animamque per aevum
Tam duraturam, quàm nullis more prophano
Deseruituram reprobis: Vah quanta veneni
Primae vis inerat culpae! Quum corde profundo
Tactus ab exitio viventûm Maximus orbis
Arbiter, et Coeli, querulo sic ore profatur:
Hicne creatarum sit rerum finis? et ante
32 San. 1,21f. totidem currus, tot
signa tubaeque / tot litui
comitantur 37 San. 1,24 mansuras tibi ponimus aras
38 San. 1,28 si laudes de more tuas
49 San. 1,35 Tisiphonemque imo conantem cuncta profundo 50 San.
1,36 immanes stipulantem ad dira sorores
52 San. 1,37 alto quod semina coelo
56 San. 1,39 contagia culpae
59 San. 1,41 ecquis erit finis?
30 Sil. Pun. 10,495 inter virgineas
regi tramissa catervas
44 Ov. Fast. 3,330 terraque subsedit pondere pressa Iovis 47 Sen. Thy. 1077f. tu, summe
caeli rector, aetheriae potens / dominator aulae 57f. Stat. silv. 4,3,83f. quod tu maximus
arbiter meaeque / victor perpetuus legere ripae
Quae caeci admisêre Patres, ventura propago
Nunc malefacta luat? siccis num cernere possim
Luminibus, tetrici Phlegetontis acerba subire
Regna Patriarchas, Mystas, sanctosque Prophetas,
Heroesque, Deósque, nota meliore creatos?
Saevities sit tanta procul! revocentur in oras
Ilicet Aethereas! ita convenit hisce, suóque
Artifici Excelso; sedes implere vacantes
Eja parent igitur, tumidae sex unde phalangis
Exul ab Empireo, praecepsque ad tartara Regno
Deturbata fuit; quare si Foemina tanti
-- 7 --
Fons et origo mali dignoscitur, undique luctus,
Quae sparsit, Mulier questus jamque altera pellat;
Ut fieri par est, in vitam! Talia fatus,
Praestantem forma Paranymphum, veste decorum
Aurata, stellisque pari, levibúsque volantem
Luciferis pennis, sua qui mandata capessat,
Deserat et Dominae, qua non est purior ulla,
Seligit, imperitans isthaec in verba: Fidelis
Custos, militiae Dux, et pars optima nostrae,
Te nunc ire juvat, misero nova foedera sêclo
Ut pandas, firmésque simul; quaecunque jubemus
Pectore sub tacito, memori quoque mente repone!
Phoenicias urbes Jordanes proluit amnis;
Haud procul armipotens, et legibus inclyta Sacris
Judaeae assurgit Regio, gratissima nobis
Latriae ob cultum, meritisque verenda, fidéque:
Orta Prophetarum, Regúmque à sanguine Virgo
Incolit hasce plagas, et quanquam fida sit almo
Juncta Viro, primaeva tamen mihi lilia servat
61 San. 1,42 prisca luent poenis 62 San. 1,45 obscuraque regna subire
64 San. 1,43f. superisque crearam /
pene pares 65 San. 1,46 revocentur ad oras
68 San. 1,49 actutum complere parent
70 San. 1,50 ruit exturbata
70 San. 1,51f. tantorumque una malorum / foemina
74 San. 1,55 stellata in veste
76 San. 1,56 divina ferat mandata
79 San. 1,59 militiae fortissima nostrae
80 San. 1,60 te decet ire novumque in saecula iungere foedus
82 San. 1,61 sub pectore serva 83 San. 1,62 urbes Phoenicum inter
83 San. 1,63 Iordanem
84 San. 1,64 armisque et lege potentem
85 San. 1,63 regio nostris sat
cognita sacris 89 San. 1,67f. mihi casta pudorem / servat
60 Stat. silv. 4,4,81 credetne virum ventura propago
62 Lucan. 8,108 siccaque Thessalia
confudit lumina Lesbos 64 Catull.
68,28 esse quod hic quisquis de meliore nota
74f. Ov. heroid. 13,32 nec libet aurata corpora veste tegi 75f. Ov. met. 2,581 bracchia coeperunt levibus
nigrescere pennis
77 Hor. serm. 1,9,49 domus hac nec purior
ulla est 79 Hor. carm. 2,7,2 Bruto militiae duce
79 Ov. met. 7,662 lucis pars optima
mensae 80 Sil. Pun. 16,182 nova
foedera quaerens 81 Stat. Theb. 10,284 pandit iter firmatque animos 82 Ov. ars 1,110 et tacito pectore
multa movent 82 Lucr. 2,582 memori
mandatum mente tenere 87 Prop. 3,9,1
Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum 89 Ov. ars 1,682
iuncta puella viro
Intactae mentis, nullum violanda per aevum.
(O’ verè fortis dilectio!) tota pudicis
Devincit studiis provectum aetate maritum,
Et viles habitare domos, et rustica tecta
Haud renuit, sublimè Thronum conscendere digna
Aethereum; excedens superos potiore, Deósque
Sola ministerio: cunctis mihi praeplacet una
Haec Virgo, nostrae moderatrix provida mentis,
Quam sibi delegit Sapientia, ferret ut alvo
Virginea, parerétque novum sine semine foetum,
Non hominis pollens opera, Deitate sed ipsa
Hoc opus authorante; cito te proripe cursu
Hinc ergò in terras; et ubi perveneris illuc,
Quae percepisti castas illius ad aures
Defer; mox tremulam, gestúque, et voce rogantem
Sensibus egregiis anima, vigil instrue, firma!
Nos etenim mortale genus de faucibus Orci
Hac methodo ereptum, lacrymásque, gravesque labores
-- 8 --
Sic penitus domitos volumus; Pater ista profari
Desierat summus, Zephyro cùm flante, poloque
Lenè susurranti Gabriel, penetrante volatu
Auras, et densas nubes, delapsus ab alto
Condictas migrat in terras, non dispare cursu,
Quàm si fortè videns crystallina flumina Cygnus
Maeandri ad ripas, vel ad obvia stagna Caystri,
Sublimi è clivo fertur velocior Euro
Deorsum; rapidis nec agi prius autumat alis,
Ac exoptatas tandem libaverit undas.
Inter Idumaeas ubi penna praepete Palmas
Perstitit alta super quaesitae lumina Sedis,
92 San. 1,69 seniumque sui venerata mariti
93 San. 1,70 et paupere tecto
94 San. 1,71 digna polo regnare 98 San. 1,73f. unam / delegi
98 San. 1,75 ut foret intacta sanctum
quae numen in alvo
99 San. 1,76 pios sine semine partus
103 San. 1,78 castas haec iussus
ad aures
107 San. 1,81 saevosque arcere labores
109 San. 1,82 Zephyris per
inane vocatis 113 San. 1,87 cycnus
114 San. 1,85 notis maeandria ripis
114 San. 1,86 stagna ampla Caystri
118 San. 1,91 ast ubi palmiferae
tractu stetit altus Idumes
93 Catull. 34,19f. rustica agricolae
bonis / tecta frugibus exples 99 Ov.
met. 1,108 natos sine semine flores 102 Hor. epist. 1,13,11 simul ac perveneris
illuc
106 Ov. met. 1,188 perdendum est mortale
genus
106 Verg. Aen. 6,273 primis in faucibus
Orci
111 Ov. met. 15,537 densas obiecit
Cynthia nubes
111 Ov. trist. 3,4a,19 tecto delapsus ab
alto
114 Verg. georg. 1,384 dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri
115 Claud. carm. mai. 1,100 rapido velocior Euro
116 Val. Fl. 1,577 rapidis nemus
ingemit alis
Virginis in Divae faciem sua lumina flexit,
Scripta Sibyllarum pro more vetusta legentis,
Quaeque futurarum monumenta relinquere rerum
Praesagi Vates voluêre Nepotibus: Illam
Vidisses alacri praeludia mystica corde,
Atque Deo fisam complecti; perbene nôrat
De Coelo siquidem castissima viscera Matris
Pneuma repleturum Divina Prole; stupescat
Ordo puellarum tantos in Amazone sensus!
O quot singultus, quot agit suspiria! quanto
Affectu, ac oculis in terram versa modestis
Venturi Matrem Christi reverentur, eamque
Sic pia compellat: Te térque, quatérque beatam,
Cui sinus est Charitum sedes, et Circus amorum
Aethereo quibus igne faces, et casta nivali
Tela manu, sanctúmque sonant in vulnus ab arcu
Sydereo, signaeque Deo, qui labe carentem
Te voluit! Dixit; nec se putat esse vocatam
In sortem; missus cùm protinus Aliger, ore,
Incessu, ac chlamydis rutilanti syrmate, mundo,
Non Coelo extorrem se prodit; et undique fundit,
Res nova! fragrantem, quem confovet Aether, odorem
Mox ita fatur ovans: Divino plena favore,
Salve, Virgo Parens, quae digna, poténsque fuisti,
Cui sua dona Deus, sua cui sacraria, opésque,
Deliciásque daret! sibi te Pater altus amico
-- 9 --
Foedere conjunxit; qui terrae pondus, et orbes
Qui rotat aethereos, terfaustam in pectore sedens
Ille tuo fixit: Tu sola, Maria, pudicas
Inter Amazonidas suprema trophaea mereris,
121 San. 1,93 veteres de more Sibyllae 122f. San. 1,94f. siqua
aevo reseranda nepotum / fatidici casto cecinerunt pectore
vates
126 San. 1,99 compleret viscera
matris
130 San. 1,101 oculos deiecta modestos
131 San. 1,102 matremque dei venientis adorat 143 San. 1,109
oculis salve lux debita nostris 144
San. 1,111 cui sese tot dona
147f. San. 1,118 mansuramque tuo fixit sub pectore sedem
120 Verg. Aen. 4,369 num lumina flexit
122 Catalept. 9,57 ipsa ferent rerum
monumenta per orbem 123 Sil. Pun. 16,590 ad maiora
iubent praesagi tendere vates
126 Ov. met. 2,274 in opacae viscera
matris
130 Ov. am. 3,6,67 illa oculos in
humum deiecta modestos
132 Verg. Aen. 1,94 o terque quaterque
beati
134 Dirae 35 ignibus aethereis
flagrabis 136 Ov. trist. 1,9b,7 vitae labe
carentis
138f. Sil. Pun. 15,29f. stans vultus et ore / incessuque viro propior 141 Mart. spect. lib. 21,4 res nova, non ullis
cognita temporibus 143 Verg. georg. 2,173 salve, magna parens frugum, Saturnia tellus 145 Stat. Theb. 7,84 vidit pater
altus
146 Catull. 64,335 tali coniunxit
foedere amantes
Quae grati recinent modulamine semper amoeno
Coelicolae; prô quanta Solum praeconia, quotque
Obsequiosa tibi referent elementa triumphos,
Dùm nutu, Regina, tuo sua vota beabis!
Spémque metúmque inter Pia Virgo lumina fixit
Plena stupore solo; tinxit dein ora modestus
Pallor; Non aliter pallétque, tremítque puella
Nuda pedes (hilari praebens nova gaudia Matri)
Dùm prope Seriphi scopulos, rupesque Myconi,
Ut conchas quaerat; protendens rastra, vel hamos
In decurrentes lymphas, citò turgida spectat
Carbasa fisa mari, progressurámque carinam
Littoribus, quid agat, nescit; demittere vestem,
Ac operire pedes, sociásque revisere, retrò
Vel remeare timet; silet, ac immobilis adstat;
Attamen illa mali nihil affert ominis, imò
Mercibus Arabicis, Pelusiacísque redundat
Cymba bonis, nec bella ciet, sed onusta coruscis
Illustrat ripas armis. Haec inter honorus
Coeli Legatus, cui dulci nectare lingua
Diffluit, ambrosióque melos sonat ore, procellis
Quô mare quassatum mitescere posse putares,
Suggerit ista Deae: Noli, generosa, timere,
Hocce Puerperium sancto de Pneumate natum
Ipse pavere Polus, tellus quoque tota vereri
Fas erit; exhilaret modò cuncta creata necesse est:
Ergò, Maria, manus da victas! Nuncius ipse
Numinis haec jubeor tibi promere; Coelica liqui
Atria, vaticiner quò tot tibi mystica (nunquam
151 San. 1,121f. Pro gaudia terris /
quanta dabis 154 San. 1,122
hominum succurrere votis
158 San. 1,127 nuda pedem virgo 158 San. 1,127 laetae nova gloria matris
159 San. 1,126 seu Micone parva
scopulis seu forte Seriphi
160 San. 1,125 conchis siquando
intenta legendis 163 San. 1,128 ad litora
163 San. 1,129 nec iam subducere vestem
164 San. 1,130 nec tuto ad socias se
reddere cursu 165 San. 1,131 sed trepidans silet obtutuque immobilis haeret 167 San. 1,132 illa Arabum merces
168 San. 1,133 nullis bellum
mortalibus infert 171 San. 1,136f. fluunt e pectore rores / ambrosiae 172 San. 1,137f. mulcere procellas / possit
175 San. 1,139f. verendum /
coelitibus numen 177 San. 1,142 siderea missus tibi nuntius arce 179 San. 1,144 vaticinor
155 Verg. Aen. 1,218 spemque metumque
inter dubii 158 Verg. Aen. 10,325 infelix, nova gaudia, Cydon 164 Verg. Aen.
6,899 sociosque revisit
168 Verg. Aen. 1,541 bella cient
168 Tac. ann. 1,63,4 onustum sracinis
armisque 170 Ov. met. 14,606
ambrosia cum dulci nectare mixta 175
Lucr. 5,1236 tellus cum tota
vacillat
Suetus falsa loqui, nec enim sunt subdola nobis
Indita) conspicies Divam succrescere vasto
Progeniem mundo: Patres virtute vetustos
Mirùm transcendet; leges, et jura per orbem
Dictabit populis: aetas nova, regna, throníque
-- 10 --
Imperium florere novum, meliórque vigere
Religio, et cultus spectabitur, ipsaque circum
Limina templorum posthac non monstra, ferasque
Caeca superstitio libabit; at hostia veri
Immaculata Dei, non sparso sanguine, sacro
A mysta dabitur. Sic ille, Pudica Virago
Semoto mox inde metu, placidósque, brevésque
Hos dedit ore sonos: Tu nuncia pacis, apertè
Conceptum, Partúmque meum depromis, an ipse
Fortè putas hominem me nosse ? per omne juventae,
Principiique mei tempus fuit integra semper
Virginitas, votúmque mihi servare perennem,
Factori hanc Summo: Quae jam modo jura sacratas
Hasce sinent leges perfringere? Crede Tonanti,
Crede mihi (respondit ei Fecialis ab Aethra)
Quodque minus reris, certum est, quodque abdita claudunt
Confessus Trini Mysteria: Spiritus ille
Tersanctus mundam replens divinitus alvum
In te descendet; sed ubi tua claustra videbis
Innuba mirificè tumefacta, timore repleri
Primúm; mox animô, curísque, metúque fugatis
(Namque verecundus pudor integer usque manebit)
Multùm laetari incipies: ut et insuper ista
Sint tibi digna fide, perpende quod Optimus illi
Nuptae concessit sterili, Vetulaeque Creator,
183 San. 1,149 iura imperio 184 San. 1,149 populisque vocatis 186 San. 1,152f. pulcherrima surget / relligio
187 San. 1,153 piis sed numina templis
191 San. 1,156 placido breviter sic
ore 193 San. 1,157 Conceptus ne mihi
tandem partusque futuros 194 San.
1,159 posse putas
200 San. 1,163 quod tu minime iam rere
201f. San. 1,164 foecundam spiritus
alvum
204 San. 1,167 mirata tumescere ventrem 206 San. 1,169
gaudia servati capies inopina pudoris
209 San. 1,171 serae dudum concessa
senectae
180 Claud. carm. mai. 22, 33 numquam falsa
loqui
183 Sil. 1,303 scita patrum et leges et iura fidemque deosque 184
Ov. fast. 1,151 tunc est nova temporis aetas
191 Prop. 4,9,10 qui dabat ore sonos
194 Cic. ep. Att. 13,29,1 nosse enim
mihi hominem videor 206 Ov. ars 2,572
verecundi culpa pudoris
208 Iuv. 15,118 digna fide credas
Stirpe tibi junctae; foetum jam ventre senili
Mirabunda gerit, cui mensis sextus, eíque
Laetitia est ingens: quid enim non Aethra valebit?
Vix ea fatus erat, cùm sustulit illa beatam
In Coelum mentem, dextrasque, oculosque; benignum
Vocibus hisce Deum venerata: Triumphet in almo
Pectore sancta fides! Tuque officiosa voluntas
Obsequere, ut vincas, stimulis coelestibus; ecce
Numinis Ancillam! tua jussa capessere fas est:
Fallere non etenim, aut falli valet hospes Olympi,
Frons, oculi, vultus, species, et verba, chlamysque
Sunt bene nota mihi electi Coelestis Ephebi:
-- 11 --
Desierat vix ista loqui; splendore stupendo
Cùm radiare Domus circumundique coepit et ignes
Lumina dum vibrant insueta, Maria tremebat,
Et titubabat adhuc; verùm (res mira, supernis
Nota tamen, terrísque) carens illustris Amazon
Omni labe, virique influxu, Pneumate sancto
Plena reperta fuit, membris ut et illius altum
Divini Patris Verbum se se inderet, alvum
Omnipotente suam virtute, Políque favore
Sanctificante; Deus (Triados stipulante peramplo
Decreto) nitidos circumdans Virginis artus
Verbi Incarnati (tellus exultet, et Aether!)
Effecit matrem: Sacer occupat illicò terror
Pectora, Divini vi muneris, aegraque motus
Perpetitur natura graves, verso ordine rerum,
Fluctuat, et reticet, conatur et abdita Divae
Sensa voluntatis perquirere; crescit at horror
In pavidae corde Ancillae, dum terra moveri
210 San. 1,173 iuncta tibi mulier 211 San. 1,175 sexto sub mense laborat 214 San. 1,177
oculos ad sidera tollens 216 San.
1,180 iam iam vince, fides, vince, obsequiosa voluntas
218 San. 1,181 venerans tua iussa
219 San. 1,182 nec fallere vestrum
est 220 San. 1,184 verbaque 227 San. 1,189 sine labe pudoris 229 San. 1,190 arcano intumuit verbo
210 Stat. Theb. 7,385 iunctae stirpe
sorores 212 Ov. met. 7,167 quid enim
non carmina possunt 213 Verg. Aen. 1,586 vix ea fatus erat, cum
216 Verg. Aen. 7,365 quid tua sancta
fides
218 Verg. Aen. 1,77 mihi iussa capessere
fas est
227 Ov. trist. 4,8,33 decem lustris omni sine labe peractis 229
Stat. Theb. 10,633f. virtus / seu pater omnipotens
232 Nemes. Cyn. 287 et nitidos artus
distento robore formant 233 Sil. 5,387 tellus et pontus et aether
234 Sil. 15,679f. sacros / prae se
terrores
235 Cic. harusp. 6 quasi divino
munere donatus 239 Ov. her. 16,59 visa est mihi terra moveri
Et tranquilla Poli regio fausto omine coepit,
Aeterni jussu Patris, resonare sinistro
E latere, in signum venturi postmodò Nati,
Longinquae ut gentes, ac circumquaque jacentes,
Quas Amphitrite, Thetis, et complectitur Aequor,
Hunc audire queant: Tellus ubi concita Divo
Pondere tam miros motus dabat, aethraque voces
Pennarúmque levem strepitum, sonitúmque ciebat;
Perpulchris velox alis se sustulit auras
Angelus in tenues, Coeli sinuosa secando;
Virgo Parens humiles in eum conjecit ocellos
Nubila scindentem pellucida, parte sinistra,
Ac humeri dextra; nec non spatiosa Polorum
Intervalla suo separantem praepete cursu
A ventis; minio pennas, et murice tinctas
Jactantem, verbis hunc talibus orsa vereri:
O Paranymphe sacer, Coeli decor optime, calles
Qui subis aethereos, nubésque, Notosque volatu
Anteis aerio: seu te rutilantia poscunt
Sydera, seu superos cum Summo dirigis orbes
-- 12 --
Numine, seu Titan, vel luna, coruscáque regna,
Sive Deo propior sedes te praecupit, atque
Tollere te sursum velit, ac nutrire favillis
Te liquidis ardens Amor, ito piissime Testis,
Ac nostrum defende decus, tutare pudorem!
Vix ea protulerat, circum sua lumina torquet,
Pervadénsque animo montes, et mente volutans
Agnatam sterilem, conceptáque pignora versans,
Multa stupet, serúmque uteri miratur honorem.
Interea fauces praenuncia fama sub imas
244 San. 1,202 Oceanus Tethysque et
raucisona Amphitrite
245 San. 1,198 succutitur tellus
248 San. 1,204 pulcherrimus alis
248 San. 1,208 per auras
252 San. 1,207 alternantem humeros
videt 257 San. 1,212 qui penetras 258 San. 1,213 seu te felicia tractu
259 San. 1,214 suos volvuntur signa per orbes
261 San. 1,217 seu propiora vocant
264 San. 1,220 nostrum testis defende pudorem
266 San. 1,222 percurrit lumine montes
267 San. 1,223 agnatamque animo conceptaque pignora versat
268 San. 1,224 multa putans serumque uteri miratur honorem
269 San. 1,225 Interea Manes
descendit Fama sub imos
240 Ov. met. 9,785 fausto tamen omine laeta 241 Auson. ephem. 3,80
apud aeternum placabilis adsere patrem
243 Curt. 4,9,2 omnia longinquarum
gentium auxilia 247 Ov. met. 7,840 fronde levem rursus strepitum faciente
248 Verg. Aen. 5,861 tenuis se
sustulit ales ad auras
251 Verg. Aen. 9,468 in parte
sinistra
253 Stat. Theb. 6,298 ceu praepete
cursu
254 Ov. ars 1,251 de tincta murice
lana 262 Lucan. 4,174f. ardens /
rupit amor leges 264 Hor. carm.
4,6,28 Dauniae defende decus Camenae 265 Verg. Aen. 7,448f. tum flammea torquens /
lumina
266 Lucr. 3,240 quae denique mente
volutat
269 Verg. Aen. 11,139 fama volans
tanti praenuntia luctus
Frendentis penetrat Phlegetontis, et horrida Ditis
Antra replet vero rumore, quòd instet amoena,
Terque beata dies, qua tandem flebilis orco
Clausa cohors tetrico remeare valebit in arces
Coelicolûm faustas; Erebus sua pellere spectra,
Et vacuare Lacus, Manésque remittere sedes
Ad superas cogetur atrox: Ululantia claudet
Cerberus ora dehinc, qui Postibus assidet atris
Custos terrificus, querulas Acherontis in iras,
Immodicáque fame rabidus, lethóque, sitíque
Noctes, atque dies altùm latrat ore trifauci,
Lugubres umbras adversus, eásque tremore
Conficit extremo, tripatenti saevus hiatu.
Tunc hilares Animae, Chorus ac innocius, illi
Damnatus Specui Heroum, sustollere dextras,
Et pius ille Senex Cithara, Sceptróque decorus,
Sed mage laudandus Funda spaciatur opacas
Dum latebras inter, Caput ac diademate cingit,
Productosque legit flores ad littora Lethes,
Amnis ubi tacitus refluit, volitántque volucres
Per infoecundas nullo modulamine frondes,
Sempiterna inter, simul atra silentia, sacrum
In mentem revocans, Diósque furores,
Ut solet, in superos convertens lumina tractus,
Numine sic plenus, venturáque fata recensens,
Haec quoque vaticinans, edicere coepit: In istam
Ah demum prodi lucem, termaxima Proles!
Nascere! tu miseris mala tolles, vincula solves:
-- 13 --
Verùm, quòd duros tua membra subire labores
Fas sit, Divini Patris est immota voluntas;
272 San. 1,227 optatum adventare diem
276 San. 1,229 immanemque ululatum
280 San. 1,231 rictuque trifauci
283 San. 1,234 animaeque piorum 285 San. 1,236 citharaque decorus
285 San. 1,237 insignis sceptro
senior 286 San. 1,236 insignis funda
286 San. 1,237 per opaca locorum 287 San. 1,238 dum graditur nectitque
sacros diademate crines 288 San.
1,239 dum legit effoetos lethaeo
in gramine flores
289 San. 1,240 mutaeque volucres
292 San. 1,242 concepit mente furores
294 San. 1,244 venientia fata
recensent
298 San. 1,246 perferre labores
271 Ov. Pont. 4,4,19 laeto Rontum rumore
replevit
273 Val. Fl. 1,703 clausa cohors
277 Ov. met. 4,450 tria Cerberus
extulit ora
279 Plin. nat. 8,27 domantur autem rabidi
fame
280 Stat. silv. 2,1,184 terno latrabit Cerberus ore
285 Ov. am. 3,1,63 altera me sceptro
decoras altoque cothurno 287 Lucan. 5,60 cingere Pellaeo pressos diademate crinis 289
Lucan. 9,355 tacitus praelabitur amnis
294 Calp. 1,89 ipso numine plenum
294 Ov. met. 15,799 venturaque
vincere fata
295 Verg. Aen. 10,685 ter maxima Iuno
297 Val. Fl. 3,435 ac vincula
solvere monstrat 298 Verg. Aen. 6,437 duros perferre labores
O’ praestans suboles, cujus libata valori
Hostia lethiferae stygis est praedivitis ampla
Viventum praeda! Nobis ah nascere tandem!
Qui tua fatidico Cunabula pectore genti,
Flamine praemoniti supero, portendimus; orbi
Qui laudes, noménque tuum, mandatáque prompto
Pandimus obsequio; nunc ecce! Sacerrima vultu
Pax tibi propitio subridet; cerne propinquos
Jam tibi Tres Reges, proprias qui linquere terras,
Ac ductore Polo cupiunt te visere! Salve
Indorum pretiosa Trias! salvete beati,
Qui stellas Coeli sectando, huc munera ferre
E tam longinqua ditione paratis: opima
Suscipe dona Puer! tuque ò Sanctissima Mater,
Ne dedigneris ferventia vota! remotis
Nunc à littoribus, juga per sinuosa, Sabaeis,
Eoisque plagis, myrrha, auro, et Thure refertis,
Ut vos invisant, veniunt populíque, Ducésque ;
At verò splendente toga vigil ille sacerdos,
Canitieque senex cultus, quid signat, amabo?
Thuricremas humilis lunato poplite ad Aras
Dum tenet Infantem, supplex et adorat, in altum
Attollénsque oculos, facie laetissimus, inquit?
Mors mihi dulcis erit, datur híc dum munere Coeli
Hocce frui, tantis optato jugiter annis;
Cùm lux orta Solo fit jam verissima, possum
Denique perfecta gaudere salute, priusquam
Emoriar, tandémque potiri pace perenni;
Inde quid intueor? (facinus prô triste, ferúmque!)
Corpora strata viis sparso maculata cruore,
302 San. 1,245 nascere, magne puer 303 San. 1,250 pectore veridico 307 San. 1,254 en ridet pax alma tibi
308 San. 1,256 properant reges
310 San. 256 salvete, beati
311 San. 1,258 affertis munera regnis
313 San. 1,259 accipe dona, puer, tuque, o sanctissima mater
315 San. 1,261 litore ab extremo 317 San. 1,260 populique ducesque
frequentant 318 San. 1,262 fulgens in veste sacerdos
319 San. 1,264 quid sibi vult 328 San. 1,271 Sed quid ego
302 Mart. 6,3,2 nascere, magne puer
311 Lucan. 10,186 stellarumque
caeli
312f. Sil. 5,167f. quis opima volenti
/ dona Iovi portet 313 Cic. Verr.
2,5,186 teque sanctissima mater Idaea 315f. Gratt. Cyn. 132 ab Eois descendit virga
Sabaeis
316 [Claud.] carm. min. app. 21,4 myrrham homo, rex aurum, suscipe tura deus 317 Lucan. 5,65 populique ducesque
321 Mart. spect. 20,1 supplex elephas
te, Caesar, adorat
322 Ov. fast. 1,283 attollens oculos
323 Manil. 2,115 nisi caeli munere
nosse 325 Val. Fl. 7,23 insomnem lux
orta refecit amantem 329 Lucr. 6,1265 corpora silanos ad aquarum strata iacebant
Innocuúmque Gregem Cunis, et lacte fruentem
Lictorum gladiis nectum, qui sanguine passim
Exundante natat: circum stat turba gementum,
Vulsa comas, matrum, spectansque per omnia foedam
Lactentum cladem; prô scena maligna dolendi
Spectacli! morti dare membra tenella cruentae
-- 14 --
Infantum? tuque ò crudelis, inique Tyranne,
Quid tot in innocuos saevis? male perdere ferro
Quam quaeris, nunquam poteris. Vos praepete gressu
Accelerate fugam lugentum plurima matrum
Agmina, ferales muros citò linquite! presso
Stringite vos gremio dulcissima pignora, nudo
Namque hostis mucrone instat: tuque inclyta Virgo
Hinc festina gradu fuge; tecum tolle Puellum,
Duc et in Aegyptum! te praemonet hocce, Maria,
Rex Regum, mundi Rector: Tutissima semper
Ibis, ibíque moras simul acceptissima duces:
Ast ubi bis senas hyemes, totidémque quadrigas
Aestivi solis praecurrere videris, inter
Lugubres casus, et mille pericula rerum,
O quot inexhaustos effundes pectore questus,
Insolabilibus, qui vocibus ipsa lacessent
Astra, Deúmque simul votis; cùm dulcis Jesus
A te quaesitus dudum, frustráque vocatus
Undique per plateas ad sueta cibaria, nusquam
Hunc tamen invenies; illâ neque nocte videbis
Ad Patris amplexus, et ad oscula dulcia Matris
Moesta revertentem; quaeres tribus ipsa diebus
Noctibus et totidem, quas tristibus ambo trahetis
Fletibus insomnes, sed erit simul irritus iste
331 San. 1,272 currenteis sanguine
rivos 337 San. 1,276 dabitur tibi perdere
ferro
342 San. 1,279 nam ferus hostis adest; propera iam, regia virgo
347 San. 1,283 verum ubi bissenas
hyemes
349 San. 1,284 superaveris anxia casus
350 San. 1,285 duces de pectore
questus
353 San. 1,287 saepe vocatum
355 San. 1,290 nec sera redeuntem nocte
videbis
358 San. 1,292 et totidem trepidas
somni sine munere noctes
335 Lucan. 9,766f. cruentae / tantum
mortis habet 337 Hor. carm.
3,11,31f. putuere duro / perdere ferro
348 Sen. Her. fur. 235 solis aestivi
plagas 349 Iuv. 8,249 summa pericula
rerum
350 Verg. Aen. 5,780 talisque effundit
pectore questus 354 Verg. Aen. 1,687 atque oscula dulcia figet
Clamor, et indago, ferient quae corda profundo
Vulnere: Porrò die quarta, dum plena rosarum
Atria, purpureásque fores reserabit ab ortu
Scintillans Aurora suo, reperire licebit
Amissum; gemitus ò quantos, quótve querelas
Mixtáque laetitiis fundes suspiria! quótque
Basia, complexus, et mellea verba litabis
Inventae in Templo Soboli, dùm more suorum
Quaerens, atque docens, sacras residebit ad aras,
Corda beans hominum, nec non dulcedine complens;
Maturos adeò fructus aetatis acerbae,
Ceu grave portentum, mirabitur ille Senatus:
Pectoris haec etenim sunt argumenta senilis,
Mentis et heroae famâ super aethera notae;
-- 15 --
Tu verò, malesana cohors, legúmque, Deûmque
Effera contemptrix, quid bella, quid exeris arma?
Quid sibi tot gladii, quid lucida tela, quid hastae,
Nocte quid illuni galeae, clypeíque minaces,
Et cum tot facibus crepitans quid denotat ignis?
Vos unum contra caput haec tam dira vibratis
Spicula? quae rabies, odiúmque immane, furorque
Effraenes agitant animos? Jam turba latronum
Montis Oliveti juga sacra, nemúsque propinquum
Circumdat; quorsum me visio transtulit? eheu!
Jam ligat innocuo fera gens à tergore dextras,
Vique trahit, retrahítque Virum, qui mille beavit
Prodigiis terras, benefactis, legibus almis,
Naturaeque stylum superantibus omnia signis
Complevit; quem nosse Deum, verúmque fateri
Prae cunctis Regem, vitaeque, viaeque fidelem
360 San. 1,294 perculsi corda dolore
361 San. 1,295 quarto sed Lucifer
ortu
362 San. 1,296 purpureos ... vultus
364 San. 1,298 o quas 368 San. 1,300 natum ante aras patris
371 San. 1,302 ipso admirante
senatu
372f. San. 1,303f. sagacis / pectoris
indicium nataeque ad grandia mentis
374f. San. 1,305 Tu vero quid in arma ruis 374 San. 1,316 regemque deumque
376 San. 1,308 radiantes ignibus hastas
377 San. 1,307f. sub nocte cohortes /
obscura 377 San. 1,306 quid galeas
379 San. 1,309 tot ne unum telis
petitur caput
380 San. 1,309 heu furor
381f. San. 1,311 Iamque oleas montemque sacrum
389 San. 1,317 ducem vitae
361f. Ov. met. 2,112-114 patefecit ab
ortu / purpureas Aurora fores et plena rosarum / atria
367 Baeb. Ital. 1046 tristisque ex more
suorum
372 Sen. Herc. Oet. 1857 agedum senile
pectus
376 Lucr. 1,147 neque lucida tela
diei 377 Sil. Ital. 15,616 illunem
nacti per rura tacentia noctem
382 Sen. Ag. 721 sacra Parnasi iuga
384 Ov. trist. 3,10,5 Sauromatae cingunt, fera gens
Tempus in omne Ducem, fontemque salutis
Non renuit quondam, populus dum festa peregit,
Praecipuumque illi cultum tulit, atque triumphos;
Vah immite nefas! tot facta stupenda rependunt
Suppliciis, nece funesta, virgisque, flagrisque,
Quêis Tigridum ritu lacerant sacra membra furúntque
In caput, imposita spinas acuente coronâ,
Et quò poenarum sit acerbior, atque dolorum
Vis, et barbaries, genus hoc Diadematis Orcus
Fabricat haebraeis: En ut furialis atroces
Lictor arundinibus geminat quatientibus ictus,
Ore dein stygio, dirísque, probrisque lacessit;
Parte alia truncos video radicibus imis,
Inque renascenti nutantes vertice palmas
Funditus evelli: proh detestabile flendae
Mortis opus! vitam qui protulit hocne probroso
Occidat in Ligno? lux, splendor, et Anchora mundi?
Vah miserae nocuum genti, ac damnabile crimen,
Cùm Crucis infando pendens de stipite, plagis
Saucia protendet, dolor heu! sua brachia, Summo
Intentus Patri! frontem, faciemque verendam
Sanguine conspersas, et imagine mortis opacas,
-- 16 --
Et vulsos crines, et lumina bina reclini
Clausa superciliô, cùm cuspide pectus apertum
Vulnifica, totum tragico cùm funere corpus
Proferet extinctum? At Genitrix malefausta, nec istud
Matris nomen habens, imò lacrymantis, et orbae
Infelix specimen, simulacrum funebre! planctu
Uda sinu, inflexo vultu, sparsisque capillis,
Stat juxta truncum Crucis, heu quot amara profundis
390 San. 1,317 ducem vitae fontemque salutis
391 San. 1,318 populo circum
plaudente 394 San. 1,319f. minantur / suppliciis
400 San. 1,323 viden alternos ut arundinis
ictus
402 San. 1,325 Parte alia ingentes
video de stirpibus imis
403 San. 1,326 everti palmas
405 San. 1,327 infelix opus
409f. San. 1,329f. patri aethereo
moriens liventia pandet / brachia
416f. San. 1,333f. non iam mater sed
flentis et orbae / infelix simulacrum
418 San. 1,335 effusa capillum
419 San. 1,336 stat lacrimans
401 Ov. met. 3,76 ore niger Stygio
402 Lucr. 1,352 ab radicibus imis
403 Claud. carm. mai. 10,66 nutant ad
mutua palmae
411 Cic. Tusc. 1,38,92 habes somnum imaginem mortis
412 Lucr. 4,450 bina lucernarum
florentia lumina flammis 413 Ov. ars
3,667 aperto pectore in hostem 418
Prop. 2,1,7 sparsos errare capillos
Ilia lamentis pulsans! et quatenus ipse,
Quae modo cerno, palam possim quoque promere, Natum
Dum videt exanimem, lacerum sine nomine corpus,
Impia saepè vocat, truculentáque viscera terrae,
Lethiferas stellas, rigidum quodcunque creatum,
Se quoque crudelem, quòd vulnera tanta, quòd illas
Stans spectare queat plagas; mox omnia complens
Vocibus horrisonis, mistos singultibus hosce
Edidit ore sonos, postquam calidissima fixit
Oscula mille Cruci: Quis jam mihi culmen honoris
Vertit in exitium? Fili dulcissime! Matrem
Me miseram! tantae quis me demersit in aequor
Tristitiae? num fortè Patris tam saeva voluntas?
Nate, meum columen, quae perfida, tetra procella
Te mihi subripuit? quae barbara dextra cruore
Sacrum foedavit vultum? cui tanta potestas
In Numen licuit? quis et arma cruenta movere
Haud pavet in Coelum? squallens, lugubris, inópsque,
Et maletuta, gravi post tot discrimina rerum
E cruce pendentem cogor te cernere: Quorsum
Jam labor elapsae tendunt, aerumnáque vitae?
Unica tu Matris spes, et solamen, amórque,
Deliciúmque tuae, solam me siccine vitas?
Sic nostro abriperis lateri? exanimémque relinquis?
Hei mihi! Te quondam functo pro Fratre Sorores
Lamentabilibus rogitârunt fletibus; ipsae
Te quoque pro molli jugulata prole Parentes
Sunt obtestatae; verùm, Rex magne, Deusque
Ac mea progenies, querulâ quem voce licebit
Exorare mihi? lacrymas quò vertere possum,
423 San. 1,341 saepe vocat
423 San. 1,339 crudeles terras
425 San. 1,340 crudelem se se, quod talia cernat 428f.
San. 1,343 duro figit simul oscula ligno 429 San. 1,344 quis culmine tanto 433 San. 1,345
involvit, nate, procellis
434 San. 1,347 quis te mihi fluctus
ademit? 435 San. 1,348 quae manus indignos foedavit sanguine vultus? 435f. San. 1,349 cui tantum in superos licuit? 436f.
San. 1,349f. bella impia coelo / quis parat? 438 San. 1,350 ego te post tot mala tuta labores 440 San.
1,351 postque tot infelix elapsae incommoda vitae
441 San. 1,352 tu ne illa tuae lux unica
matris
442f. San. 1,354 sic me solam exanimemque
relinquis? 444 San. 1,355 extincto iam te pro fratre sorores
449 San. 1,358 quo tristia pectora
vertam?
422 Ov. met. 6,562 lacerum repetisse
libidine corpus
423 Ov. met. 1,138 sed itum est in viscera
terrae
426 Lucr. 4,1017 magnis clamoribus omnia
complent
428 Ov. am. 3,6,72 edidit indignos
ore tremente sonos
435 [Sen.] epigr. 430,1 o sacros
vultus
435 Verg. Aen. 9,97 cui tanta deo
permissa potestas
436 Verg. Aen. 9,753 arma cruenta
438 Verg. Aen. 1,204 per tot discrimina
rerum
447 Verg. Aen. 1,241 quem das finem, rex
magne, laborum 448 Verg. Aen. 7,97 o mea progenies
-- 17 --
Et quò singultus, ut fervida vota secundent
Aures propitiae? Lictorum turma rebellis,
Me potiùs macta, me perde, tenerrima saltem
In te si residet pietas: Vos ense ferini
Carnifices stricto mihi configite, vestram
In me saevitiem, furiásque extinguite, et iras;
Et tu mi verax Fili, si vita, salúsque
Humani generis te tangit, tolle dolentem
Hinc Matrem, tecúmque stygis rape, quaeso, sub umbras.
Te comes usque sequar per concava lustra, per antra
Invia terrigenis, et inhospita gentibus: esset
Tunc mihi materies, â te diffracta videndi
Ferrea Lucifugae forti pede limina sedis,
Regnorúmque Erebi, caecumque colentis Avernum
Hostis Victori magno, sudore decoro
Perfusam frontem lino albescente, meísque
Tergendi manibus; sic clamitat illa, magisque.
Sol ubi tam dirae patrata piacula stragis
Cernet, hebes nigro se gurgite condet, equosque
Indignabundos retrò convertet, habenas
Denuo recturus minimè, tandémque cruentus
Aspectu, fatum summi Factoris acerbum
Commiserans, peplo se tetro conteget, omni
Moestis subducto terris splendore, superni
Utpote qui Domini jacturam fecit, eíque
Squalidus illacrymat; tremulo quoque luna nitore
Fratris ubi foedas eclipses viderit, aegra
Prae tanto exitio, pallentia cornua velo
Involvet tetrico, frustra plorando secutam
Perniciem; Tellus quoque tanto percita damno
452 San. 1,359 dirae me perdite
dextrae 453 San. 1,360 siqua est pietas
455 San. 1,361 in me omnes effundite
pectoris iras
457 San. 1,362 si tanti est hominum
genus
458 San. 1,362 eripe matrem
458 San. 1,363 stygias tecum duc,
nate, sub umbras
459 San. 1,364f. ipsa ego te ... /
sequar
463 San. 1,367 eversorem Erebi
467 San. 1,369f. Quod scelus eois ut primum cernet ab undis / sol
469 San. 1,370 indignantes retro convertere currus 469 San.
1,371 suis luctatus habenis
473 San. 1,373 moestamque diu sine
lumine frontem 476 San. 1,376 fratris
ab ore timens 477 San. 1,376 tanto
concita casu 479 San. 1,379 tellus
concussa tremore
451 Sen. suas. 1,12 propitiis auribus
454 Verg. Aen. 12,175 stricto sic ense precatur 456 Lucr. 4,506 nixatur
vita salusque
457 Ov. met. 1,246 est tamen humani
generis iactura 458 Verg. Aen. 12,952 fugit indignata
sub umbras
462 Lucan. 1,62 ferrea belligeri
compescat limina Jani 468 Sil. 1,210
condunt fumanti gurgite
currum 471 Verg. Aen. 11,587 fatis
urgetur acerbis
475 German. frag. 4,105 tremuloque
nitore
Corruet, et planget, vastósque subibit hiatus;
Eque cavernosis manes, et spectra sepulchris
Exciet. At quorsum innocuae jam tenditis umbrae?
Non est cuique datum, sed paucis lumine vitae
Rursum posse frui: veniet lacrymabile tempus,
Buccina quô reboans horrendùm vindice ab aethra
Tot Lachesi ereptos primas revocabit ad auras:
Sufficiat, pulsi quòd Regna miserrima Ditis,
-- 18 --
Tartareásque Domos, spelaeáque flammea Numen
Omnipotens referet; facies quòd et illius alma
Dissipet Eumenides, ultricia monstra, sorores,
Quae conversa retrò, viperis post terga retortis,
Mephiti infames sylvae Phlegetontis adustae
Excipient, fumóque graves, flammasque vomentes
In sibi congenitos, pede praecipitante, caminos
Denuo labentur, devexo pondere, pestes
Cocyti omnigenae, furibundáque spectra ferarum:
Contremet ingentum quoque turba supera Gigantum,
Gorgones, atque truci pecudes Ixione natae,
Et Scyllae, et Sphinges, gravidae flammísque Chimerae,
Perdomitaeque frement Harpyae, Cerberus, Hydrae;
Ipsemet umbrarum Rector, cui pondere cervix,
Et tremefacta cadent, succiso poplite, membra,
Pluto, catenarum fractus stridore, sub orcum
Probrosè vinctus rapietur: murmure rauco
Quem flebit Lethe, stygiique fluenta barathri,
Aggere disiecto; Nos verò tempora lauro
Cincti phoebaea, tollemus ad aethera palmas,
Vexilla, et voces in honori signa triumphi:
O praestans Heros, ò atrocis Victor Averni,
481 San. 1,380f. excita sepulcris /
emittet simulacra 483 San. 1,382f. Non omnibus haec data rerum / conditio 483 San. 1,383 paucis remeare ad lumina vitae
484 San. 1,384 tempus erit 489f. San. 1,390 Eumenidum facies
491 San. 1,390 iactis in terga
colubris 492 San. 1,391 in limo Phlegetontis adustum
495 San. 1,393 variae pestes
498 San. 1,395 Gorgones atrae 499 San. 1,396 Scyllaeque Sphingesque ardentisque ora Chimaerae
500 San. 1,397 atque Hydrae atque
canes et terribiles Harpyiae
504 San. 1,399 tristi quem murmure
circum 506 San. 1,401 At nos,
virginea praecincti tempora lauru
507 San. 1,403 tollemus
509 San. 1,404 victor, io
480 Lucr. 5,375 vasto respectat hiatu
482 Sen. Herc. fur. 1145f. ite ad stygios, umbrae, portus / ite innocuae
483 Lucr. 3,1042 decurso lumine vitae
484 Ov. trist. 5,12,1 oblectem studio lacrimabile tempus
488 Ov. fast. 3,620 Tartareas ausus
adire domos
493 Lucan. 9,920 fumoque gravem
serpentibus urunt 495 Verg. georg. 3,524 fluit devexo pondere cervix 500 Sen. Oed.
869 rector umbrarum
501 Stat. silv. 4,4,98 vincetur pondere
cervix
502 Verg. Aen. 9,762 succiso poplite
Gygen 503 Verg. georg. 1,109 raucum
per levia murmur
506f. Ov. trist. 4,2,51 tempora Phoebea
lauro cingetur
507 Ov. fast. 4,315 tollit in aethera palmas
508 Stat. Ach. 1,778 signa
triumphi
Qui pice torrentes, altáque voragine ripas,
Taenariosque domas Proceres, et luce carentes
Tisiphonum thalamos, ac mille nefanda malorum
Agmina spirituum, jam Coelum scande triumphans!
Auditor! altus equis, et curru vectus ovanti
Rex Magnus molli regit hos ad sydera freno;
Non sunt Quadriuges animali semine nati,
Armatíque suetis non unguibus horrent,
His neque dant herbas terrestria pascua; primus
Est Albens Taurus, pinguis dux fidus ovilis,
Sponte suo qui colla jugo submittit eburno;
Ejus inest fronti minio depicta, niténsque
Stella; levat gradiens auro fulgentia sursum
Cornua; cui flavis horrent palearia setis,
Et pedibus pictae radiant, nova sydera, gemmae:
Torva Bovis facies equidem terrere videtur,
-- 19 --
Bellua nulla tamen melior colit astra, nec altis
Cornibus ulla notat primordia dignior anni,
Blandior aut vocitat mugitu sydera claro.
Haud procul adstat honos nemorum, terrórque ferarum
Magnanimus Leo, cui vivâ stant lumina flammá,
Grande supercilium nares exasperat amplas,
Pectúsque, et fauces, et atrox juba pendet ab armis,
Non tamen ut mortem cervice, vel ore minetur,
Falcatos ungues pandit; sed ridet amoena
Tranquillo in vultu pietas, ac aethere dignos
Instinctus nutrit, sursum vestigia flectens;
Hosce dein sequitur Volucris Saturnia, pennis
Fulgida conspicuis, caput ac diademate cincta;
Tensis haec alis, super aethera fertur, et instar
514 San. 1,407 alto temone sedens 516 San. 1,409 non iam cornipedum
ductos de semine equorum 518 San.
1,411 primus enim 519 San. 1,412 fert
iuga formosi pecoris custodia taurus
520 San. 1,411 valido subnixus
eburnea collo
521 San. 1,413 stellatus minio
taurus, cui cornua fronti
523 San. 1,414 et auratis horrent palearia
setis
524 San. 1,415 perque pedes bifidae
radiant nova sidera gemmae 525
San. 1,416 torva bovi facies
527 San. 1,417 dignior imbriferum
quae cornibus inchoet annum 528 San.
1,418 mugitibus astra lacessat 529
San. 1,419 Et iuxta nemorum terror rexque ipse ferarum
530 San. 1,420 magnanimus nitet ore
leo
532 San. 1,420f. quem fusa per armos
/ convestit iuba, pectoribus
generosa superbit 535 San. 1,424 tranquillo ridet clementia vultu
537 San. 1,426 Hos post insequitur
538 San. 1,428 caput diademate fulget
539 San. 1,429 fulminis instar
511 Verg. georg. 4,255 corpora luce
carentum
513 Manil. 4,390 conaris scandere
caelum
514 Prop. 3,9,53 currus utroque ab
litore ovantis
515 Manil. 4,232 ad mollia ducere frena
520 Claud. carm. mai. 8,Caspia flectit eburnis / colla iugis
522 Ov. met. 6,567 ex umeris auro
fulgentia lato 525 Verg. Aen. 7,415 Allecto torvam faciem
530 Ov. trist. 3,5,33 corpora magnanimo satis est prostrasse leoni
530 Ov. fast. 6,291 vivam intellige
flammam
531 Iuv. 6,169 grande supercilium
532 Ov. met. 8,819 faucesque et pectus et ora 536 Ov. met. 1,372 flectunt vestigia
537 Ov. met. 1,722 volucrisque suae
Saturnia pennis
Fulguris antevolat pennatam Regia gentem;
Transmeat excelsas urbes, montésque, cavásque,
Quas adversus habet, nubes resecatque, subitque;
Illius assiduos Juvenis, sub tergore pennas
Expandens, animat cursus: Aurata sinistrum
Cingit palla latus, quam conchea bacca, decúsque
Gemmarum miro circumdant ordine: centum
Mox illum Reges, et avito stemmate nati
Heroes, pugiles, ostróque decora propago
Reddunt percelebrem: Veros ibi cernite vultus,
Montes haud fictos, et flumina, certáque gentis
Moenia Chaldaeae; Bigâ Rex arduus ista
Vectus ad astriferos spoliis ditissimus axes,
Lactis vincit iter summum, quod ducit anhelas
Empyreos animas in Portus. Aurea tecta
Coelestis Solymae, milleno sydere strati
Calles, ac muri flammas imitante pyropo
Undique vallati, collésque, amnesque nitenti
Crystallo insignes, Paribúsque refecta Trichoris
Regna patent isthinc, Triados testantia Numen:
Non opus humanum: Divina Decempeda finxit.
Has gemmas conferre pudet, quibus aemula tellus,
Judice se, nimiùm plaudit sibi; Personat illinc
Laus, et honos, virtúsque Dei, qui jugiter omne
-- 20 --
Omnibus est, satiátque omnes, unóque tenore
Digerit aeternum vitae invariabilis aevum;
Quare ibi vel magni penetralia celsa Tonantis,
Aut alios habitare lares, sedésque minorum
Coelicolûm dabitur: Numerare licebit et astra
Occiduúmque Mari Phoebum, paritérque micantem
540 San. 1,426f. pennata per artus /
alituum regina
541 San. 1,430 supra hominum tecta ac montes
542 San. 1,431 petit obvia nubes
543 San. 1,433 alatus tergo iuvenis
546f. San. 1,435 centum longo ordine reges
548 San. 1,437 ostro intertexti 549 San. 1,437 veros cognoscere vultus
550 San. 1,438 veros montes et flumina
553 San. 1,443 ad sedes ducit
557 San. 1,446 vitreosque altis cum montibus amnes
566 San. 1,447 seu magni celsum penetrale
Tonantis
567f. San. 1,448 sive alios habitare
lares ac tecta minorum / coelicolum dabitur, stellas numerare licebit
569 San. 1,450 pariterque cadentem
545 Culex 68 conchea baca maris pretio
est 548 Sil. 17,645 decoratus et ostro
552 Val. Fl. 5,122 spoliis ditissimus
amnis 554 Verg. Aen. 6,13 lucos atque aurea tecta
560 Tib. 3,4,26 humanum nec fuit
illud opus
561 Phocas 29 aemula Vergilium tellus nisi Tusca dedisset
Sub pedibus spectare, et longos ducere soles,
Claráque venturis protendere nomina sêclis.
O’ Coelum! ò animae foelices! Ista Prophetes
Vix pius ediderat, cùm Patres ordine pulchro
Hunc circumstantes, in amicaque gaudia fusi,
Haud procul in ripae viridantia valla, supérque
Tollentes humeros in celsa cacumina tandem
Callibus orba gerunt. Tunc contremuêre profundi
Carceris horrisoni postes, ac porticus atri
Intima Plutonis; Mox torva Megaera profundit
Pectore concusso suspiria mixta querelis,
Ac oculos lacrymis udos jacit aegra sorores
In debacchantes: cauda sub ventre retorta
Cerberus ipse latrat, sociásque tremoribus umbras
Percellit: Totus squalet Cocytus, et antra
Ditis, subversis basibus, tremefacta labascunt.
Hic dum fluctus agit Phlegetontem, praegrave saxum
Nutanti dorso sursum trux Sisyphus urget.
570 San. 1,451 sub pedibus spectare et
longos ducere soles
571 San. 1,452 longaque venturis
protendere nomina saeclis
573 San. 1,453 patres plausu excepere
575 San. 1,454 sublatumque aggere ripae
576 San. 1,455 attollunt humeris
579 San. 1,457 suspirans imo de corde Megaera
581 San. 1,458 spectat sine mente sorores
582 San. 1,459 tum caudam exululans
sub ventre recondidit atram 583
San. 1,460 Cerberus et sontes latratu terruit umbras
584 San. 1,461 Cocytus inhorruit 587 San. 1,462 et vaga sisyphiis
haeserunt saxa lacertis
570 Pers. 5,41 longos memini consumere
soles
571 Verg. ecl. 4,52 venturo laetentur
ut omnia saeclo
572 Verg. Aen. 6,669 felices animae
573 Iuv. 1,127 pulchro distinguitur
ordine rerum 576 Lucan. 5,616 celsa cacumina
579 Stat. Theb. 1,712 ultrix tibi torva
Megaera
583 Lucan. 9,818 socias somno
descendis ad umbras
Liber secundus
Interea Reginae humilis sacra viscera postquam
Pondus ob aethereum commota fuêre, superni
Pneumatis expertae mirissima flamina, quòdque
Supra naturam major sit facta, per altas
Viderit et regredi Paranymphum protinus oras,
Seque repentina rursum formidine quassam;
In Montana citô properare cacumina gressu
Constituit, volvens animo, quòd plena tot annis
Cognata Elisabeth, quae non dedit hactenus ullam
In lucem Sobolem (res digna stupore!) seniles
-- 21 --
Post rugas foetu, seno jam mense, gravescat,
Hanc cupit affari, responsáque digna probare,
Ac sterili concessa recèns spectare beatis
Pignora luminibus; Sine cultu, et divite pompa
Huic accincta viae, pectus neglecta pudicum
Ordinat, ac oculos demittit, et obtegit albo
Caesariem velo: Prout ignea stella refulget,
Quae radiis Helicen cingit, sub veris amoeno
Climate, vel surgens Aurora nitescit; ab undis
Seu sol emergit vitreis: tam clara, magísque
Fulgida lux Divae micat almo è Virginis ore;
Terra rosis, viridique ferax flos gramine gemmat:
Quidquid fragrantis ver spirat, quidquid olentis,
Jucundíve parit, pedibus substernit euntis;
Cinnama, narcissum, stacten, casiamque, crocúmque;
Provida perque vias natura reflectit amoenos
Mille coruscantes, adverso sole, colores;
Isthinc dum graditur Dea sacratissima, fontes,
Et fluvii rapidos cursus cohibere, cavaeque
1 San. 2,1 Regina
8 San. 2,5 ea cura animo
11 San. 2,8 sextique gravem sub pondere mensis
12 San. 2,9 protinus affari
13f. San. 2,10 sterili data pignora matri 14 San. 2,12 nullo
disponit pectora cultu
15 San. 2,11 Ergo accincta viae
17 San. 2,14 qualis stella nitet 19 San. 2,15f. matutina resurgens /
Aurora
22 San. 2,17f. terra alma ministrat /
pubenteisque rosas
22 San. 2,20 per gramina passim 23 San. 2,19f. quidquid purpureum ver / spirat
25 San. 2,19 narcissumque crocumque
26f. San. 2,21 immiscens varios natura
colores
29 San. 2,22 sistunt vaga flumina cursus
6 Sall. hist. fr. 5a repentina
formidine
7 Ov. met. 1,311 novi montana
cacumina fluctus 10f. Ov. Pont. 1,4,2 vultus ruga senilis arat 16 Val. Fl. 3,41
demittitque oculos
19 Verg. Aen. 4,129 surgens Aurora
19f. Verg. Aen. 7,759 vitrea te
fucinus unda
21 Sil. 3,435 dilectae virginis ore
27 Verg. 4,701 varios adverso sole
colores
29 Ov. ars 1,629 rapidi certamina cursus
Illinc et valles, et scabri vertice montes
Laetitiis resilire novis, proceráque pinus,
Quò transmigrantem veneretur, acumina terrae
Incurvare, vagasque Nemus progignere palmas
Luxurians coepit; getica non grandine creti
Aeolus, et Boreas, Aquilo, Notus, Auster, et Eurus
Amplius insultant; Zephirus sed blandus in arvis
Temperat apricis aestivi spicula solis,
Exhilarátque levi, mulcétque salubria flatu
Intervalla Poli; quòque Intemerata Virago
Progreditur, dulci, quâ possunt, voce salutant.
Anxia vix faustas vestigia movit ad Aedes,
Cùm gravis adstat Anus; Justusque Senecio praebet
Se illi spectandum; stimulis ast acta supernis
Haec simul Affinis, da basia jungere, dixit,
Et dextram; Teque amplexu ne subtrahe nostro,
O lux, ò longi decus aevi, gloria sexûs!
Quam Deus omnipotens, ut homo miserandus, inérsque
Lege sibi haereret stabili, prae millibus unam
-- 22 --
Elegit, coelóque genus muliebre vicissim
Quò tectum posses inferre; Sacerrima cujus
Alvus praesignat Vitem, quae proferet uvas,
Melle repleturas, ac dulci nectare terras;
Sed, precor, unde mihi, quòd Amazon aethere digna,
Et paritura Deum, longinquas liqueris oras
Nosque sub angustos visas, Regina penates?
Nonne futura mei Genitrix es maxima Regis?
Cerne stupens, sub ventre salit mea quomodo proles,
Adventúque tuo gaudet, vocésque, sonósque
Excipit exultans, Numénque, Deúmque veretur,
30 San. 2,23 exultant vallesque 31 San. 2,24 submittunt culmina pinus
35 San. 2,26f. cessant Eurique Notique, / cessat atrox Boreas
36 San. 2,28 regna tenent Zephyri
38 San. 2,28f. coelumque tepentibus auris / mulcent
40 San. 2,29 quaque datur gradientem
voce salutant
46 San. 2,34 o decus, o laudis mulier 51 San. 2,38 terras
qui compleat uvis
53 San. 2,35 digna reperta es 55 San. 2,40 Tu ne procul visura humiles, regina, penates
56 San. 2,41f. pulcherrima regis /
mater ades? 57 San. 2,44 iam salit
58 San. 2,43 vocis sonus ambiat aures
31 Mart. 8,11,4 laetitiae clamor
terruit ipse novae
33 Manil. 5,169 vagas corpus
disponere palmas
37 Sen. Herc. fur. 235 solis aestivi
plagas 43 Colum. 10,198 stimulisque
cupidinis actus
45 Verg. Aen. 6,698 teque amplexu ne
subtrahe nostro
46 Verg. ecl. 4,11 decus hoc aevi
47 Stat. Ach. 1,546 sic Deus
omnipotens firmet 52 Verg. Aen. 1,432 dulci distendunt nectare
cellas
Utpote venturum qui jam praecurrit Jesum?
Foemina pulchra nimis, felix, ò terque beata,
Cui dedit alma fides haec coelica dona mereri!
Res exinde tibi cunctas, quas lapsus ab aethra
Tramite secreto quondam progressus ad aedes,
Nazara sancta, tuas praedixit Nuncius ille,
Experiêre brevi! Tum Virgo reposuit: Ecquis
Enarrare queat Magni Portenta Tonantis,
Ac ea condignis tollens super astra triumphis,
Aequiparet solis tot facta potentia verbis?
Jam mea laetitiis cumulabit pectora summis
Numinis altus honos; nam respiciendo misellam
Ancillámque humilem Solii de sede superni
Ex hoc me dicet faustam, me térque beatam,
Ob tantum Coeli munus, generatio quaevis;
Nec sperem incassùm; siquidem qui singula nutu
Et regit, atque potest, et cujus nomen adorant
Omnia ter sanctum, fecit mihi magna; benignis
Mundum visceribus qui complectendo, favores,
Et benefacta suis qui jussis paret, abundè
Imperit, votóque rogat qui supplice, pronis
Auribus aspirat; dextrámque, humerosque potentes
Sustollens, hominum malesuada crepundia fudit,
Dispersitque animis tumidos, ac mente superbos;
Sedibus inde suis titulos, famámque, thronumque,
Jactantes pepulit sub inanem Victor Abyssum:
E contra viles, inopésque sedilia jussit
-- 23 --
Scandere magnatum; dein exturbando molestam
Pauperiem, rabidámque famem, ditavit egenos,
Depressit avidos, et opes subtraxit avaris:
61 San. 2,45 Felix virgo animi 62 San. 2,45f. cui tanta mereri / credulitas dedit una
67 San. 2,49 quis facta Tonantis
68 San. 2,50 quae tollere laudes 70 San. 2,51 dulci mea pectora motu
71 San. 2,53 respexit ab astris
72 San. 2,53 indignamque humilemque 74 San. 2,56 cumulavit munera
81 San. 2,61 tum fortem exertans humerum
dextramque coruscam 83 San. 2,62 menteisque superbas
88 San. 2,66 pauperiemque famemque fugans implevit egenos
62 Sil. 6,132 ceperat alma fides
67 Ov. met. 1,170 magni tecta Tonantis
71 Mart. apoph. 4,2 cum datur altus
honos
76 Claud. carm. mai. 10,278 nomen
adorabunt populi 80 Verg. Aen. 8,61 supplicibus supera votis
88 Verg. Aen. 6,421 fame rabida
Ac proprium tandem (quô non magis inclytus illi,
Quem daret, est alius) Natum, aeternumque, parémque
Divino Patri, pro nobis gente rebelli,
Tradidit in diram mortem; prô! tanta litari
Hostia debuerat; nec enim pietatis avitae,
Promissique sui, pactique fideliter icti
Cum Patribus, Natis, priscisque Nepotibus esse
Immemor intendit; tales dedit ore Maria
Fatidico voces; Cùm protinus ille tot annis
Vir gravis, attonito cui muta loquela palato
Haeserat, hinc audit praesagia, spectat, et haeret
Lumine defixo tercastis gressibus; illinc
Mille verecundis dum libat suavia plantis,
Tollit ad astra manus, celebrans nova gaudia nutu;
Tum verò dextrâ signat quaecumque Prophetae,
Magnam quêis mentem Deus inspiravit, in orbe
Scripta reliquerunt populis venientibus, inter
Quas Veterum voces est roscidus Imber, in albo
Vellere monstratus tacitè, viridisque Bacillus
Arboris annosae, quem sydera tangere credas;
Dein Rubus accensus, sed nullo absumptus ab igne;
Denique Stella, Patres praeiit quae clara vetustos:
Haec animo repetit dum mystica symbola, rerum
Certa futurarum Vates, ac mente volutat
Quae sub corde gerit non sueti pondera Partûs
Nec non progeniem, quam Coelum Roris ad instar
Depluit in Vellus, quô non pretiosius ullum,
Quin modicum cieat strepitum, se dicit, et esse
Haud dubitat, Rubus ille flagrans, et Virga virescens
Huc delapsa Polô; pariter se Sydus amicum
91 San. 2,69f. sobolem ... / aeternam
96 San. 2,75 sacrificis proavorum atavis stirpique nepotum
103 San. 2,79 tollit duplices ad sidera palmas 103 San. 2,80
testatur gaudia nutu 105 San. 2,82
agente deo
106 San. 2,81 vatum tot scripta
priorum 108 San. 2,84 tacitis de
nubibus 109 San. 2,85f. e stirpe vetustae / arboris
111 San. 2,87 et priscis stellam de
patribus ortam 114 San. 2,89 alto
cum corde volutat 115 San. 2,90f. ab
aethere lapsam / progeniem
93 Tib. 1,10,4 dirae mortis aperta via
est 103 Sil. 11,493 celebrat nova
gaudia plausu 105 Verg. Aen. 6,11f. magnam cui mentem animumque /
Delius inspirat vates 110 Claud.
carm. mai. 26,610 absumptique igne Valentis 113 Lucr. 3,240 quae denique mente volutat
117 Ov. met. 3,569 modico strepitu
119 Val. Fl. 2,62 quae delapsa polo
reficit mare
Noverat, hoc tristi in Pelago; sed talia nulli
Omina propalat, nam munia tanta mereri
Haud putat, ast humili tibi pectore, Rector Olympi
Maxime, demissas fert grates, fervida semper
Vibrans in Coelum suspiria. Cynthia terno
-- 24 --
Jam cursu nitida complêrat cornua luce,
Languentemque simul jam ter contraxerat orbem;
Cùm revocare gradum, patriasque revisere sedes
Destinat, indubiis dum comprobat omnia signis
Huic generosa fides: Praesagia postmodo Matris
In paucis charae, sibi dictaque grata reducit
In mentem; secum pariter venerabile versat
Cognatae Penetrale Domûs, terfaustaque tecta,
Humanae Pacis quae suscepêre sequestrum
Coeli Legatum, cui frons crispaverat aurô
Caesariem, et mirae plumis pernicibus alae
Expediêre viam. Proh Cellam Virgine dignam
Hospite! pennigeri quae dulcia carmina Coetus
Saepè beata capis, radiosque Cubilibus hauris
Immissos niveis. Dum charos itaque linquit
Flens consanguineos, coeptum maturat eundo
Gressus iter, notamque premit, quà semita monstrat,
Irrequieta viam; tamen haud obliqua retorquet
Lumina (Coelicolûm quanquam se junxerit illi
Agmen ovans) donec cupidis sacra moenia plantis
Attigerit; Partûs ibi curas, pluraque voluit
Pectore consilia; at gaudet, sibi tempora praesto
Esse Puerperii: Quis ab hac jam Virginis alvo
Dicat abesse Deum, solitos tolerare dolores
Dum non aethra sinit superae pia viscera Nuptae?
121 San. 2,95f. dignam / munere
122f. San. 2,96f. tibi, maxime divum, / grates, rector, agit 126
San. 2,98 ter luce repleverat
orbem
127 San. 2,100 cum virgo in patriam
130 San. 2,101f. subeunt dilectae grata parentis / alloquia 136 San. 2,105 cella choris superum lustrata 140f.
San. 2,106 Ergo iter inceptum
141f. San. 2,107 relegitque viam per
nota locorum 143 San. 2,108f. nec
lumina flectit, / coelicolum
quanvis sacro circundata coetu 144 San. 2,110 donec ... pervenit 148 San. 2,114
nullos adeo sentire dolores
122 Mart. 7,40,2 pectore non humili
127 Ov. Pont. 3,2,84 ad patrias sedes
133 Sen. nat. 5,18,12 magna pars erat pacis humanae maria praecludi 141 Verg. Aen. 1,418
corripuere viam interea, qua semita monstrat
142f. Lucr. 5,693 obliquo terras et
caelum lumine lustrans 144 Ov. fast.
6,62 Praenestinae moenia sacra deae 146 Verg. Aen. 1,657f. nova pectore versat / consilia
148 Ov. Pont. 4,10,69 solito, dum
scribimus ista, dolore
Clauserat interea trucis ostia ferrea Jani
Augustus Caesar, Martisque cruenta sopire
Praelia, quà late patet aequor, et ambitus orbis,
Contendit ramo praetensae Victor olivae;
Quum novisse volens, quô cornu divite Regna
Tot subjecta sibi constarent; Oppida, Vici,
Tot terrae, ac urbes spoliis, opibusque superbae,
Quas expilârunt Civilia bella, valerent,
Gentibus imposuit census, quò ferret in Album
Incircumscripti tot mundi nomina, quotquot
Mille plagas, tractusque maris, coelumque profundum,
Solis ad occasum, solis coluêre sub ortum.
-- 25 --
Ergò lege pari sua nomina natio mittit
Quae montes, Aurora, tuos tenet; illa vicissim,
Quam capit Armeniae Regio foecunda; tot imas
Quae pariter valles, ac edita saxa Niphatis
Degit, gens jaculis, tensoque ferocior arcu,
Impigra gens, oris lustrans confinia vastis,
Fluctuat Euphrates, et aquas ubi fundit Araxes;
Strenua progenies, Divûm cui munere fas est,
Germine flaventes multo cum foenore campos,
Messibus usque graves, halans ubi crescit Amomum,
Arcu stridenti, pharetra, telisque tueri;
Convolat è curvis huc montibus incola Tauri,
Quem scopulosa tegit Cautes, et clivus Amani,
Huc quoque Ciciliae praedo, huc et Isaurica quisquis
Arva domat; sequitur qui sylvas, rusque senescens
Pamphyliae, ac Lyciae subigit, resecatque bipenni,
Quique Lycaoniae sudato vomere laetos
Scindit agros; nudis quoque formidanda sarissis.
150 San. 2,117f. bella impia portis / clauserat
151 San. 2,117 Augustus pater 154 San. 2,121 nosse cupit 162
San. 2,125 Ergo omnes lex una movet 163 San. 2,126 qui monteis, Aurora, tuos
164 San. 2,126f. regna illa feracis / Armeniae
165 San. 2,127f. convalles atque alta
Niphatae / saxa
167 San. 2,128 gens nota 168 San. 2,130 qua vagus Euphrates,
qua devius exit Araxes
169 San. 2,131 et late munere divum
173 San. 2,133 Censetur Tauri passim
174 San. 2,133f. censetur Amani /
incola
175 San. 2,134f. praedatorque Cilix et isaurica quisquis /
rura domat
176f. San. 2,135 quicunque tuas, Pamphylia, silvas
177 San. 2,137 Lyciam perrumpit
aratris 178 San. 2,136 quique Lycaoniam
154 Sen. Med. 65 et cornu retinet divite copiam 156 Verg. Aen. 5,268
opibusque superbi
157 Lucan. 2,231 neuter civilia bella
moveret 160 Verg. ecl. 4,51 terrasque tractusque maris caelumque profundum
165 Lucan. 3,245 volventem saxa
Niphaten
166 Stat. silv. 3,1,51 tensoque modos
imitabitur arcu
170 Ov. Pont. 1,5,26 cum multo
fenore
Confluit huc, sociis stipata, caterva Mileti;
Huc Gnidi plebs compta petit, fera stirpsque Cerami,
Et Cariae celebris, praecinctae moenibus altis;
Marmoreae assurgunt ubi pulchro margine pilae,
Urnáque convexos sinuatur opima per arcus;
Utque suo sit nixa Tholo, neque victa fatiscat,
Symmetria graves tollit peregrina columnas;
Hanc struxit rapto redamans Regina marito;
Grex dein omnis adit, quem lenibus irrigat undis
Tortor Maeander lapsu, refluénsque, fluensque;
Quemque premit celebri dilabens amne Cayster,
Pabula candidulus viridi dum littore cygnus
Carpit ibi, placido demulcens aera cantu;
Nec genus acre deest prope lustra metallica degens,
Lapsus ubi agnatas Hermi Pactolus in undas
Divite rura vado lambit; mox turba rigescens
Huc subit Aeoliâ (tua sunt ibi, Mulciber, antra)
Martius emergens gelidis fons cujus ab extis
Scrupea saxa trahit. Mons Ida, praealtaque Turris,
Ajacis tumulus cineres ubi contegit; illuc
-- 26 --
Et sua legârunt stata Symbola; quique canoris
Non inimica colunt Sigêja moenia musis,
Regnáque Trojani Pugilis, bellôque, virisque
Inclyta, nunc verò mutis foedata sepulchris,
Quae cum Remigibus non sicco lumine spectans,
Hellespontiacum dum navita praeterit aequor,
Exclamat: Flevêre maris Nymphaeque, Deaeque
Olim funereis ibi questubus, orba perempto
Cùm laniata comas Thetis illacrymaret Achilli;
Bithyniae coetus, minitánsque frequentia Ponti,
181f. San. 2,140f. qui Ceramon
bimaremque Gnidon quique alta
tuentur / moenia
186 San. 2,141 dispositis ubi circumsepta columnis
187 San. 2,143 barbara quam rapto
posuit regina marito
189 San. 2,144 Maeandri toties
ludente recursu 190 San. 2,145 rigat ipse suo mox amne Cayster
194 San. 2,147f. veniens Pactolus ab
antris / circuit et rutila non parcior Hermus arena 198 San. 2,150 Idaque 201 San. 2,150f. celebrataque Musis / Pergama
202f. San. 2,152 regna armis
ducibusque ducum nunc nota sepulcris
206 San. 2,154 hoc, inquit, litore flentes
208 San. 2,156 Thetis clamaret Achillem
209 San. 2,157 et bitynae classes et
pontica late
180 Claud. carm. mai. 276 stipatur
sociis
182 Lucr. 5,232 moenibus altis
185 Verg. georg. 1,180 neu pulvere victa
fatiscat
188 Calp. 7,68 vernantibus irrigat
undis
191 Verg. Aen. 8,83 viridique in litore
198 Varr. ling. Lat. 7,2,6 scrupea
saxa
203 Catul. 96,1 si quicquam mutis
gratum acceptumve sepulcris
204 Lucan. 8,108 siccaque Thessalia
confudit lumina Lesbos 207 Ov. met.
4,139 laniata comas
Rupibus et saevae chorus imminet hisce Carambis;
Suppeditant socios simul alta Sinopis, Halysque,
Quique secant auctum non uno a flumine flumen
Inter Cappadoces, interque cacumina rupis
Caucaseae, moerens ubi Japetus haeret, et instat
Thermodontiacus prope Torrens, Thraxque scelestus
Pugnat ubi; mediumque patet porrecta sub axem
Frigescens Rhodope, saevit glacialis et Haemon,
Pulsat ubi Aemoniae scopulos spumantibus undis
Axius, adjectos qui ditans fertilis agros
Frugibus, umbrosisque tegens Haliacmona ripis,
Porrigit armentis uberrima pascua: longo
Ordine succedit Pharsalia Turma, nefandum
Bellonae exemplar, truce funebris ense cruentis
Mars ubi Romulidûm jam bis desaeviit armis:
Vos quoque progeniem, modò diruta Pergama, vestram
Tunc misistis eò, vos Urbes, Graja colebat
Quas gens belligerûm, virtute insignis, et armis,
Nil opis externae cupiens, nil indiga laudis,
Ingeniis sed fisa suis, immotáque cunctis
Casibus, ex alto mortalia ludicra spernens;
Sive sit extremae conterminus incola ripae,
Sive cavernosis illum mons contegat antris,
Seu quatiant validis hunc fluctibus aestus, et altum:
Nec languere morâ, sed et illuc mittere censum
Epirus satagit, motas ubi temperat undas
Fronte tumescenti Thetis Acroceraunia circum:
Alcini Regis ditio, veterumque superba
-- 27 --
Regna Liburnorum, quamvis non axe sub uno,
Quotquot et Illyricus tenet ambitus, atque peramplum
210 San. 2,158 paret scopulosa Carambis
211f. San. 2,159f. fervet simul alta
Sinope, / fervet Halys quique immensis procul
amnibus auctus
213 San. 2,161 Cappadocum medios
populos 215 San. 2,163 Thracum
mavortia tellus 217 San. 2,164 algentem Rhodope procurrit in Aemum
218f. San. 2,165f. per saxa ruit torrentibus undis / Axius
220 San. 2,166 umbrosaeque tegunt
Halyachmona ripae
222 San. 2,167 diris omen Pharsalia
bellis 225 San. 2,170 Vos etiam vestros his adiunxistis alumnus 226
San. 2,171 vacuis iam moenibus urbes
227 San. 2,172 gens optima morum 232 San. 2,174 montesque tenetis 235 San. 2,176 Tum latus Epiri
236 San. 2,177 attollunt summo caput Acroceraunia coelo 237 San. 2,178 iamque Alcinoi dat regia censum 238 San.
2,179 impactique Liburni
239 San. 2,179 illyricaeque manus
210f. Val. Fl. 5,107f. alta Carambis /
raditur et magnae pelago tremit umbra Sinopes
218 Verg. Aen. 3,268 fugimus spumantibus
undis
220 Hor. carm. 3,1,23 umbrosamque ripam
221 Verg. Aen. 1,395 ordine longo
225 Ov. met. 13,520 post diruta
Pergama
228 Claud. carm. mai. 17,4 nil opis
externae cupiens, nil indiga laudis
231 Lucan. 1,194 in extrema tenuit
vestigia ripa
233 Lucan. 5,618 tam validi fluctus
235 Ov. met. 12,580 cuspide temperat
undas
237 [Tib.] 4,5,4 regna superba
Quotquot perlustrat pelagus, confinia Cretae,
Siciliaeque inter loca naufraga, pendere certos
Non renuunt nummos; neque defuit inclyta palmis,
Imperióque potens regio terráque, maríque,
Mars ubi sanguineis persaepè infrenduit hastis,
Floruit ac pariter lauris ubi major oliva:
Flósque, decusque Virûm, Marii, pubesque Sabella,
Assuetique malo Ligures, Volscique veruti,
Caesar ubi, Decii, Titi, magnique Camilli,
Scipiades duri bello, Pugilesque, Ducesque,
Quà mare, quà tellus spectat, domuêre rebelles;
Submisêre suum dives quoque Rhenus, et Ister
Vectigal, nemorum qui per salebrosa volutus
Pascere non populos, non lambere desinit urbes,
Donec ad optatam tumido fluit impete Peucen;
Eque suis pensum mavortia Gallia sylvis
Congerit, Augustis Latiô dignata triumphis,
Quam findunt Araris, Rhodanus, quam permeat ingens
Sequana, velivoloque celer rigat amne Garumna;
Fertque numisma suum quemcumque nivosa Pyrene
Rupibus herculeas prospectat ad usque columnas;
Solvit Anas mulctam; geminisque venustus obedit
Duria littoribus: Baetis quoque cinctus olivis,
Auriferamque Tagus qui gurgite volvit arenam,
Quique suo terras illustrat nomine Iberus
Prompta tributa ferunt. Aliâ mox parte, priori
Asperiore, suas fera congregat Affrica vires;
Hinc Getula cohors, celeresque nocentia Mauri
Rimantur nemora Atlanti, dispersaque Lucis
Rustica tecta; Domos illinc quicunque nigrantes
242 San. 2,183 terra inclyta
243 San. 2,181 cui late imperium terraeque
marisque
251 San. 2,190 hinc Rhenus pater
indigenas 252-254 San. 2,191-193 qui
silvarum per vasta volutus / pascere
non populos, non lambere desinit urbes, / donec ad optatam rapido venit agmine Peucen
255 San. 2,194 proceras scrutatur Gallia
silvas
256 San. 2,195 caesareis Latio dignata
triumphis
257f. San. 2,196f. quam Rhodanus, quam findit Arar, quam permeat
ingens / Sequana piscosoque interluit amne Garumna
259f. San. 2,198f. praerupta Pyrene /
rupibus herculeas prospectat adusque columnas
261 San. 2,200 cogit Anas
262 San. 2,201 Duria et albenti Baetis praecinctus oliva
263 San. 2,202 auratamque Tagus volvens sub gurgite arenam
264 San. 2,203 quique suo terras
insignit nomine Iberus
265 San. 2,204 Parte alia
266 San. 2,204 circunvocat Africa
vires
267f. San. 2,205f. getuli maurique
duces rimantur opaci / Atlantis
nemora et dispersa mapalia silvis
243 Lucr. 3,837 terraque marique
246 Verg. georg. 2,167 pubemque
Sabellam
247 Verg. georg. 2,168 Volscosque
verutos
248 Verg. georg. 2,169 Decios Marios
magnosque Camillos
249 Verg. georg. 2,170 Scipiades duros
bello
259 Sil. 1,352f. nivosae / Pryenes trabs 260 Sil. 1,142 Herculeis Garmantica signa columnis
261 Ov. met. 14,6 gemino ... litore
263 Sil. 16,560 qua Tagus auriferis
pallet turbatus harenis
Massilûm, quicunque specus, latebrasque, vel hortos
Incolit Hesperidûm, vallataque montibus arva:
Sive jacens ustâ baculo innitatur arenâ
Pastor, seu felix aurum super arbore natum
Decutiat, Lybicos aut sternat is ense leones;
Et qui conjunctis immania saxa revolvunt
-- 28 --
Bobus aratores; dein quà Carthaginis arces
Procubuêre solo, tritaeque in littore turres
Nil nisi busta notant; sistit se turba Macarum,
Et cum Barcaeis Nasamon, qui proxima Ponto
Nudus rura tenet, spoliis quem barbara raptis
Syrtis alit; siquidem vacuis populator arenis
Imminet, et nullos, nisi rapto vivat acervos
Novit opum; veniunt Garamantes, et Indi
Cum Psyllis, patriae quos nutrit virus Echidnae;
Quique Cyrenaeas proscindunt vomere glebas,
Proficuósque legunt succis medicantibus herbas;
Quos quoque Marmaridûm complectitur orbita, quique
Pascua tot servant Aegypti; denique quotquot
Ambit thuricremis Meroe foecunda colonis,
Quos Paradisiaca surgens ab origine Nilus
Per septena fovet felicibus ostia lymphis.
Ipse Senex etiam custos fidissimus illuc
Intrepidos movit cum Sancta Virgine gressus,
Quem par ardor habet, patriis sub moenibus, aequè
Ac reliqui, fixum cum nomine tradere censum:
Hinc tot regna stupens, tot prisca palatia cernens,
Quae Proavi rexêre sui pietate, fideque,
Attenta secum reputabat mente trophaea
Tot Regum, ac Procerum longo ordine facta suorum;
271f. San. 2,210-212 Massylum
quicunque domos, quicunque repostos / Hesperidum lucos munitaque montibus arva / incolit
272f. San. 2,207f. inventus arena /
seu pastor
274 San. 2,209 saevos latebrosa ad tesqua leones
275 San. 2,213 vertentes immania saxa
276f. San. 2,214f. qua devictae Carthaginis arces / procubuere
iacentque infausto in litore turres
278 San. 2,222 Iamque Macas
279 San. 2,223 Barcaei, venere suis
Nasamones ab arvis 280 San. 2,225
spoliis onerantur 281 San. 2,224
per Syrtes
281 San. 2,226 cumulos extantis arenae
283f. San. 2,228 Postremo Psylli
garamanticaque arva tenentes 285 San. 2,229 quique cyrenaeas suspendunt vomere
glebas
286 San. 2,230 laudatasque legunt
succis praestantibus herbas
287f. San. 2,232f. qui pascua servant
/ Aegypti
289 San. 2,233 Aegypti Meroesque 290 San. 2,234 Nilus ab aethereo
ducens cunabula coelo 292f. San. 2,235 Nec minus et casta senior cum virgine custos
297f. San. 2,239 secum proavos ex
ordine reges 298f. San. 2,241 mente
recensebat tacita numerumque suorum
272 Ov. met. 14,655 innitens baculo
276 Verg. Aen. 1,298 pateant Carthaginis
arces
279 Lucan. 9,439 proxima Ponto
280 Verg. Aen. 10,449 spoliis ego iam
raptis
281 Prop. 2,25,7 in vacua requiescit
navis harena
282 Verg. Aen. 7,749 vivere rapto
284 Ov. met. 4,501 virus Echidnae
285 Lucr. 1,211 vertentes vomere
glebas
290 Ov. trist. 2,559 surgens ab
origine mundi 292 Ov. fast. 5,45 fidissima custos
294 Verg. Aen. 11,882 moenibus in patriis
Inde sui generis monumenta decora, Patrumque
Stemmate non humili, sed principe stirpe satorum,
In quibus ambitio, furor aut malesanus agendi
Haud sedem fixêre suam, sed proxima Coelo
Relligio, vitaeque tenor memorandus, et aequi,
(Quanquam tunc esset pauper, neque cognitus ulli)
Enumerare parat celeberrima gesta, remotas
Emensus terras: Quum praetergressus avitae
Rura Galilaeae, dein undique septa profundis
Culmina Carmeli convallibus, arváque celsi
Splendida Thaboris, nec non Samaritidos orae
Tractus finitimos, ubi surgunt mille virentes
Arboribus colles, tremulaeque cacumine palmae,
Urget iter; laeva Solymam sed parte relinquit;
-- 29 --
Ac tandem abrupti superans fastigia Clivi,
Circumquaque domos, ac oppida cernit, Olympi
Aemula, dignoscens patrios è mole penates:
Tum verò in lacrymas effusus, amoris, et irae
Signa, notamque suae, singultibus ilia pulsat,
Hisque Bethlemiticas reveretur vocibus arces:
O Muri, ò turres, defensaque moenibus altis,
Claráque compositis penetralia, claustraque saxis!
Vos Proavûm Sedes, urbesque, focosque meorum,
Demissè veneror: Tuque ò cultissima tellus,
Tot Genitrix, nutrixque Patrum, Regumque vetusta,
Cernere cui dabitur, quem sol, quem luna, Polúsque,
Qua vergit duplex Horizon, metuuntque, coluntque,
Salve iterum! tu sola Jovis formidine matrem
Percelles Cretam, medio quae turgida Ponto
Urbibus insignis centum, tunc cernua ponet
305 San. 2,242 quanvis tunc pauper,
quanvis incognitus ipsis 306-308 San.
2,249 Iam fines, Galilaea, tuos emensus
309f. San. 2,245 Carmeli valles
quaeque altus vertice opacat / rura Thabor sparsamque
iugis samaritida terras 313 San.
2,247 solymas a laeva liquerat
arces 315 San. 2,248 tecta domorum
317 San. 2,250 lacrimis urbem
veneratur 320 San. 2,252 Bethlemiae turres
323 San. 2,254 tuque o terra 324 San. 2,254 parens regum
325 San. 2,255 cui sol et gemini
famulantur 327f. San. 2,256 salve
iterum: te vana Iovis cunabula Crete
304 Ov. heroid. 17,14 tenor vitae
306 Lucr. 2,534 terrisque remotis
312 Ov. met. 5,103 tremulis altaria
palmis
313 Ov. met. 7,357 a laeva parte
reliquit
318 Verg. Aen. 9,415 singultibus ilia
pulsat
320 Verg. Aen. 1,95 Troiae sub moenibus
altis
Acre supercilium; centum validissima portis
Te quoque Thebarum munimina prisca pavebunt,
Et celebris gemina Latonae prole rubebit,
Ac delusa fremet Delos; tandemque superba
Roma Virûm, rerumque potens, quae culmina stellis
Fert propior, cujus faustas dum gloria bigas
Instruit, ad currum telluris colla, marisque
Illigat, et septem turritis moenibus arces
Erigit una sibi, sceptrumque submittet ovanti
Prona sibi, fasces, et quas regit orbis, habenas.
Sic devotus ait, senióque, viaque gravatus
Joseph, et tota passim regione pererrat
Undique circuitum, tardéque moventis aselli,
Conjugis obsequio latus icit, et incitat, illuc
Donec migrârint, sua quò mens tendit, et ardor.
Jamque per emeriti surgens confinia Phoebi
Titanis late mundo subvecta silenti
Roriferô gelidum tenuaverat aera curru;
Cùm Bethlemiticae pertingit ad urbis apertas
Par sanctum portas: primo citò limine spectat
Plebe scatere vias, sexus, aetatis et omnis,
Per fora, perque domos densas concurrere nubes;
-- 30 --
Huc studiò mixtum confluxerat undique vulgus;
Turba frequens; intus nec se capit ipsa, sed urget
Se magis, et simili semper cursu, atque recursu,
Volvitur, unde fluit, se seque reciprocat aestus;
Censeres illuc longinquo ex aequore vectas
Ad merces properásse, vel inflammantibus agros
Hostibus, in tutum pavidos celerâsse colonos;
Mille per anfractus, nullo discrimine, raptim
332 San. 2,259 geminos Latonae
extollere partus 334 San. 2,261 rerum
terrarumque inclyta Roma
348 San. 2,268 plenam conventibus urbem
349 San. 2,269 extremo e limine
352f. San. 2,270f. Mixtum confluxerat
undique vulgus / turba ingens 356f. San. 2,271f. credas longinquo ex aequore
vectas / ad merces properasse
358 San. 2,273 hostibus in tutum
trepidos fugisse colonos
359 San. 2,274 perque anfractus
332 Ov. met. 4,514 gemina visa est
mihi prole
337 Ov. am. 3,8,47 turritis incingere
moenibus
341 Verg. Aen. 6,886 tota passim regione vagantur 345 Stat. Theb.
1,336 iamque per emeriti surgens confinia Phoebi
346 Sen. Herc. fur. 862f. silentis /
otium mundi
349 Verg. Aen. 2,469 primoque in limine
351 Ov. met. 15,537 densas obiecit
Cynthia nubes
356 Lucan. 3,164 longinqua vexit
super aequora
359 Lucr. 5,1314 nullo discrimine
Una omnes ruere, ac pansis effervere valvis;
Cuncta replêsse viros, confusoque ordine matres:
Hinc pecus, agricolas illinc; hos jungere plaustra,
In campis illos tentoria figere, plures
Sternere porticibus centena Cubilia, totam
Collucere focis vidisses protinus urbem;
Vocibus, et resono compleri cuncta tumultu
Dum videt ista Senex Custos, immobilis haeret,
Intentos volvens oculos, terramque, polumque
Misceri admirans, sibi nec superesse pusillae
Vilia tecta casae, simul, inquit, eamus uterque,
Quò nos aethra, Deusque vocant, Patrumque sacrata
Nos direxerunt oracula. Surgit ab Urbe
Non procul exiguo protensa Caverna recessu
Arte laboratum nulla, sed Numinis alta
Crede Mapale manu, structura dignius omni,
Utpote quod tantis, velut Aula superba, vel Arcus,
Serviat hospitibus, Coelo famuletur et ipsi,
Haud secus ac Phrygiis diducta Theatra cylindris,
Ponè fatiscentem scopuloso in vertice Cryptam
Faucibus angustis, adituque voraginis arcto
Conspicit; intus erat laqueata cubilibus imis,
Atque cavis fabricata petris, vel marmore picto
Tum species non vana domûs, tum pumice Fornix,
Vestibulumque tophis, trabibusque perenne propinquis
Civibus hospitium: mavult hoc Aedibus Antrum
Principis huc illuc errans praeponere (namque
Aetheris alma cohors ambos comitatur euntes
Ad metam) Virgo cum Conjuge Virgine Conjux;
-- 31 --
Hos ubi cimmeriis nox obruit atra tenebris,
361 San. 2,275 cuncta replesse viros
confusoque ordine matres
362 San. 2,276 permixtos pecori
agricolas: hos iungere plaustra
364 San. 2,277f. discumbere apertis / porticibus
366 San. 2,278 resono compleri cuncta
tumultu
369f. San. 2,282 nec superesse locum
tecto videt ’ibimus’ inquit
371 San. 2,283 quo deus et quo sancta vocant oracula patrum
377 San. 2,288 hospitio coelum
acciperet 388 San. 2,293f. cum
coniuge sancta / devenit
360 Verg. Aen. 8,689 una omnes ruere
367 Verg. Aen. 7,250 immobilis haeret
368 Verg. Aen. 7,251 intentos volvens
oculos
374 Verg. Aen. 1,639 arte laboratae
vestes 379 Sil. 8,389 scopulosi
verticis
380 Verg. Aen. 11,525 angustaeque
ferunt fauces aditusque 382 Stat.
silv. 2,2,88 marmore picto
386 Stat. Theb. 10,168 huc errat et
illuc
389 Amm. Marc. 29,2,4 velut in Cimmeriis
tenebris
Sedit in hocce specu tot casibus actus uterque:
At super his Joseph, cujus praecordia dirae
Torquebant curae, ramis, foliisque cupitas
Suscitat extemplò flammas, dein arida circum
Nutrimenta ferens illuminat igne recessum;
Apparat et Sponsae Thalamum, foenile, cubanti,
Membraque discincto sanctissima velat amictu;
Armentumque duplex, blandis prope lenius agnis,
Invictumque malis; operum, patiensque capistri,
Alligat apposito Praesepis stipiti: id ipsum
Fortè locavit ibi palmis, ac vimine textum
Ingenio natura suo; Nunc pandere fixum est
Non Pindi arcanos, ast Omnpotentis Olympi,
Quos adjecta tegit seriò Cortina, recessus;
Quò nunquam Phoebus, nunquam subiiêre Camoenae,
Quos neque Calliope cecinit, neque Delphica tellus,
Non Claros, aut Tenedos, Pataraeaque Regna, satisve
Pindarus, aut Helicon coluit, non Castalis unda:
Vos ergò astriferae qui degitis Atria sedis,
Bisseno lapidum textu rutilantia, cujus
Fundamenta tenent grandes miro ordine gemmae,
Substructaque sedent lapidis compagine vivi,
Quem Deus ipse manu tantae in fundamina molis,
Demittit Coelo primum, quo fabrica fidat
Omnis, et aeternâ furgat solidissima petrâ,
Vos mihi sinceros non torto tramite calles
(Si tamen id mereor) faciles monstrate, viamque
Pluribus haud tritam: Jam sacrosancta tenemus,
Vagit ubi Christus, Cunabula; dicere plausus
Quis queat, Aligerûm dulcis certamina cantûs,
395f. San. 2,296f. aegra cubantis /
membra
399 San. 2,297 mox alligat ipsos 400 San. 2,300 palmarum vimine textum
401 San. 2,301 Nunc age 404 San. 2,301f. nunquam audita sub
antris / Musarum ve choris celebrata aut cognita Phoebo
407 San. 2,301 castaliis quae nunquam
audita sub antris 408 San. 2,303 vos
416 San. 2,304 si merui, monstrate recessus
391f. Stat. silv. 2,2,148f. longae / praecordia curae
393f. Verg. Aen. 1,175f. suscepitque ignem foliis atque arida circum / nutrimenta dedit 400 Verg. georg. 4,34 alvaria vimine texta
402 Verg. Aen. 10,1 domus omnipotentis
Olympi
405 Ov. met. 1,515 Delphica tellus
409 Claud. carm. mai. 18,225 grandibus India gemmis
Qui circum splendent adamante, et sydere texti?
Pastorumque togas, purâ quae luce renident;
Quisque suas viridante comas diademate cingunt,
Gestantes nitidas, victorum insignia, palmas?
Gaudia, pax, moduli, festus strepit undique Paean,
Virginis interea dum proditurus ab alvo,
Ac recubans foeno vagitus edet Jesus.
-- 32 --
Illuc ergo gradum, mentemque reflectere firmum est,
Quò nulli Vatum, nullos licet ire profanos,
Qui sternant sacris iter exitiale Poetis.
Haec inter sensim nox in sua regna subibat
Astrigeris invecta rotis, cùm belva, satúmque
Conticet, et roseas abdunt jam nubila bigas,
Irrepuntque, pigro quae sparsa papavere languent,
Otia blanda; superque foco dum desiit ignis,
Attollens oculos, iterumque, iterumque relabens,
Non prius umbroso caput acclinavit in antro,
Distentusque Senex curis, somnóque gravatus,
Quàm cùm Bethlemicis nova lux affulserat oris,
Et sanctum Praesepe super Saturnus obibat
Fronte Jovem nitida; laetos accendit et ignes
Jupiter; ardentes Mavors leniverat iras
Efferus; obliquos Caelo Sol ibat in Orbes;
Indivisa comes solem Cytheraea premebat,
Mercuriusque sequens famula face; menstrua cursum
Luna, laborantem vario discrimine formam
Ore gerens, propior terris elementa legebat;
Dein subitò erumpunt voces, totisque canentum
Ordinibus placidum modulatur pugna canorem,
Angelicumque melos prope dant, et rauca tubarum
424 San. 2,305 ad cunas et gaudia
coeli 428 San. 2,308 vatum vestigia
430 San. 2,309 nox tardis invecta quadrigis 434 San. 2,315 in
cineres consederat ignis
436 San. 2,317 senior caput acclinaverat
antro
447 San. 2,321 voce canentum
420 Val. Fl. 4,93 sidere textam
421 Verg. Aen. 2,591 pura per noctem
in luce
430 Prop. 3,11,32 in sua regna
431 Verg. Aen. 12,77 puniceis invecta
rotis
432 Verg. Aen. 7,26 roseis ... bigis
435 Ov. fast. 1,283 attollens oculos
437 Plin. panegyr. 86,2 distentus
imperii curis
438 Verg. Aen. 9,110 nova lux
445 Sil. 5,393 vario discrimine
446 Tib. 3,7,159 propior terris
Aera procul; resonat laetis clangoribus aether;
Aligeri in numerum conspirant: carmina nervis
Suavibus ingeminant; discrimine Musica crescit
Multiplici: Novit modulamina coelica Virgo,
Et Partûs vicina sui monimenta prehendit;
Idcircò excussit sibi se, cubitoque levata,
Quid sonet, ac circum niteat, scitatur; et ore
Verùm corde magis vibrat has super astra loquelas:
O’ qui perpetua mundum ratione gubernas,
Terrarum, Coelique Sator, qui tempus ab aevo
Ire jubes, facilesque meis das vocibus aures!
Hora venit tandem, tua quâ sanctissima Proles,
Non hominis mixto sexu, sed flamine Coeli
Obnubente animam, sub amicas prodeat auras;
Terraque flexivagi cieat discrimina cantus,
-- 33 --
Per varios fugitiva modos, simul ordine concors
Dissidium plaudat fidium mihi laeta propago;
Inque diem vertat noctem modò Machina taedis
Inclyta sydereis, ac longo limite Lucus
Aurea fulgentis pandat miracula Coeli,
Aureaque attonitis pandat spectacula terris.
Ecce tibi fructum, qui jam maturuit, ecce,
Quod genus humanum redimet, teramabile Pignus!
Tuque tuere, precor, metuende Creator, ab alto
Virgineum Matris florem, meritúmque pudoris
Juge verecundi! Tuque, ò dulcissime Fili,
Quem gremio gaudens foveo, salus unica mundi,
Ah tandem prodi in lucem! te dulcia mammae
Pabula carpentem, plantisque, manúque jocantem
Praestolor impatiens; tibi basia mille litabo,
454 San. 2,322 partusque instare
propinquos 471 San. 2,331 En tibi
maturos fructus
475f. San. 2,334f. Ergo ego te gremio
reptantem et nota petentem / hubera, care puer, molli studiosa favebo
451 Prop. 3,3,35f. carmina nervis /
aptat 455 Ov. met. 11,621 excussit
tandem sibi se cubitoque levatus
460 Val. Fl. 7,419 da vocibus aures
463 Sil. 17,209 auras poscit amicas
468 Verg. Aen. 2,697 longo limite
469 Ov. met. 2,17 caeli fulgentis
472 Lucr. 2,342 genus humanum
479 Catull. 5,7 basia mille
Tu pariterque mihi; quòd si gemebunda ciebis
Lamenta, inncouum faciam te carpere somnum,
Ore canente melos, totoque sonante recessu;
Pendentemque meis, leve pondus amoris, ab ulnis,
Fasciolisque dein strictum, foenóque reclinem,
Quem specus impertit, Cunarum carcere claudam.
Sic ait illa, suoque cupit gaudere per aevum
Sponso, Progenieque frui; Pia mulcet et almis
Vocibus Aligerûm sua corda; sonisque tubarum,
Et chelyum, quêis blanda chori modulamina circum
Pangebant superi, curas, et amara levabat
Taedia, congesto malesarti stramine Luci.
Jamque diem ad metam, revoluto tempore, Titan,
Utque Parens fieret felix, adduxerat horam;
Quis modo me fulcit, quis dirigit alta petentem?
Sensa quis indocili, quis sancta oracula vati
Suggerit, ut dignè tantum de Virgine Partum
Evolvam! Tu, Diva potens, rege, quaeso, poetam!
O tibi sint laudes! divinitus efferor, oras
Jam super aethereas: mihi cominùs aurea fulgent
Tecta aeviternae sedis, radiataque passim
Atria Chrysolitis, et limina texta Pyropis;
-- 34 --
Jamque triumphantis plaga caerula panditur aethrae,
Coelicolûmque trahens, facto velut agmine, turmas,
Orbibus éque suis astrorum ex ordine pompam
Educens, totos Axis mihi sistit aperti
Regnantum coetus, mirum quò cernere possint
Prodigium spectaclum, insolitum, ingens, nobile, summum;
Dumque sacrata cano, procul hinc, procul este profani,
Degeneresque mei sensus! Jam libera curis
486 San. 2,339 Sic memorat 487 San. 2,339 fruiturque deo 492 San. 2,341 revoluto sidere 493
San. 2,342 hora propinquabat 494 San. 2,342 Quis me rapit? 497 San. 2,342f. Accipe vatem, /
diva, tuum; rege, diva, tuum 507 San. 2,346 mirum, indictum, insuetum, ingens
508 San. 2,347 dum sacra cano
509 San. 2,346f. absistite, curae / degeneres
483 Ov. met. 2,161 leve pondus
495 Verg. Aen. 8,131 sancta oracula
497 Ov. am. 3,10,35 diva potens
499f. Verg. Aen. 6,13 aurea tecta
502 Lucr. 5,481 plaga caerula
503 Verg. Aen. 1,82 velut agmine
facto
Jamque soluta metu sêcli Regina futuri
Perstiterat constans, et nil cum corde caducum,
Nil fluxum reputans; Pater altus, et ipse
Natus; quíque prius, quàm sol, quàm luna niteret,
Spiritus ibat amans super astras flammeus undas,
Confirmant, reparantque malis, animumque periclis:
Mox Divae in mentem redeunt quaecunque verendus
Protulit Interpres; minimo sine pondere lapsi
Jam menses, unquam proprio nec inusta pudori
Vel nota, vel labes: Clausa cùm protinus alvo
(O nox Coelitibus laetissima, grataque terris,
Quae nobis liquido sic intemerata sereno
Fulsisti nunquam!) stipulae prout Illa rigenti,
Stramineaeque strui tacitas innixa jacebat
Intra speluncae latebras, spectantibus astris,
Ac toto mirante Polo, Bethlemque stupente,
Edit onus Virgo, qualis cùm vere tepenti
Per matutinas albescere visa tenebras
Rosiferis Aurora comis, et solis ad ortum
Spargit inaurato radiata rosaria Coelo,
Circumquaque micant teretes per gramina guttae:
Jamque madet tellus, madet uda veste viator,
Irriguaeque stupens vim non sensîsse pruinae,
Humenti gressu neglectas proterit herbas:
Magna, stupenda fides! Vitales lucis in auras
Jam jam prodierat divinus, humillimus Infans;
Et paleis, foenoque latus malefultus agresti,
Vagitu implérat primo stabulumque, gregemque;
At nullos Genitrix intra praecordia motus,
-- 35 --
Sive repercussos non sueti ponderis ictus
510 San. 2,348 iam non tacta metu saecli regina futuri
511 San. 2,349 nihil ipsa suo cum corde caducum
512f. San. 2,350 nil mortale putans: illam natusque paterque 513 San. 2,351 quique prius quam sol coelo, quam
luna niteret
514 San. 2,352 spiritus obscuras ibat super igneus undas
516f. San. 2,354f. Praeterea redeunt
animo quaecunque verendus / dixerat interpres
517 San. 2,355 acti sine pondere
menses
518 San. 2,356 servatusque pudor
519 San. 2,356 clausa cum protinus
alvo
520 San. 2,357 o noctem superis laetam
522 San. 2,358 stipulaque innixa rigenti 524f. San. 2,359
spectante polo spectantibus astris
526 San. 2,360 edit onus: qualis rorem cum vere tepenti
527 San. 2,361 per tacitum matutinus desudat Eous 530 San. 2,362
et passim teretes lucent per gramina
guttae
531 San. 2,363 terra madet, madet aspersa sub veste viator
532 San. 2,364 pluviae vim non
sensisse cadentis 533 San. 2,365 gelidas hudo pede proterit herbas
534 San. 2,366 Mira fides! 534f. San. 2,366f. in auras / prodierat
536 San. 2,367 foenoque latus male fultus
agresti
538 San. 2,369 Alma parens nullos intra
praecordia motus
539 San. 2,370 devexi ponderis ictus
511 Sil. 7,57 oblitaque corde caducum
512 Stat. Theb. 7,84 pater altus
526 Ov. ars 3,185 vere tepenti
530 Auson. de ros. nasc. 9 teretes
concludere guttas
534 Lucr. 3,405 vitalis suscipit auras
538 Ov. rem. 79 modici tangunt praecordia
motus
Senserat; intactis haerebant viscera claustris,
Constabat firmis cor et inviolabile fibris;
Haud secùs, ac speculi glacies, quae pura nitenti
Luce micat; penetrat, sed non vis ignea laedit,
Cùm jubar auricomum solis, radiosque polita
Fronte bibit, calidumque, gelu renuente, reflectit,
Accendens validas peracuta cuspide flammas;
Naevus abest; nocuae nec mollis anhelitus aurae,
Nec levis hanc maculat suffusa visculus umbrâ.
Contegit Alma Parens tepefacto tegmine Prolem,
Exceptámque sinu, leviterque ad pectora pressam
In Praesepe locat, pannis, foenoque reclinat:
Hanc respiranti mansueta jumenta fovebant
Ore (stupescat homo virtutis mystica Divae
Robora!) procubuit bos cernuus illicò, natum
Cognoscens Dominum, simul et, mora nulla, recumbit
Pronus Asellus ibi, veneratus poplite curvo
Authorem Coeli, et terrae: Benefaustus uterque!
Hinc procul abscedat mendacis fabula Cretae,
Antiqui referens commenta jocantia furti,
Sidoniam mare per medium vectâsse puellam;
Nec, sua dum Baccho sacrat Orgia foeda Cithaeron
Saltantes inter Thyasos, vinoque madentes,
Vos notet obsequio Senis invigilâsse profani:
Solis namque Deum vobis, et Pignus Olympi
Nosse datum, solis Cunabula sacra tueri;
Dum madidas igitur volvet maris aestus arenas,
Dum rotet astra polus, feriant dum littora venti,
Gramina dum tellus, citharam dum Phoebus amabit,
Semper honos, vestrumque decus, nomenque manebit,
540 San. 2,371 senserat; haerebant immotis viscera
claustris
550 San. 2,378 exceptumque sinu
blandeque ad pectora pressum
551 San. 2,379 detulit in praesepe
552f. San. 2,380 ore fovent iumenta
554f. San. 2,381f. agnoscens dominum
procumbit humi bos / cernuus, et mora nulla simul procumbit asellus
556 San. 2,383 trepidanti poplite
558 San. 2,384 fabula Cretae
559 San. 2,385 polluet antiqui
referens mendacia furti
560 San. 2,386 sidoniam mare per
medium vexisse puellam
561 San. 2,387 aut sua dum madidus
celebrat portenta Cithaeron
562 San. 2,388 infames inter thyasos
563 San. 2,389 arguet obsequio senis
insudasse profani
564f. San. 2,390 solis quippe deum vobis et pignora coeli / nosse
datum, solis cunabula tanta tueri
569 San. 2,395 vestri semper
referentur honores
543 Ov. met. 1,26 ignea ... vis
555 Ov. met. 1,167 mora nulla
558 Auson. Cupid. cruc. 28 Minoia fabula
Cretae
562 Claud. carm. mai. 10,79 vinoque
madentes
566 Ov. met. 12,239 madida resupinus
harena
567 Claud. carm. mai. 5,527 dum rotat
astra polus, feriunt dum litora venti
Vestraque jugè fides sacro paeane coletur.
Quis tibi tunc sensus, dum cernis talia, Virgo?
Quae tua corda subit dulcedo, Polique voluptas,
Cùm duo bruta tuis mirè famulantia Cunis,
Abjectaeque Casae sacros adhibentia ritus
Spectares Domino caput inclinare supremo,
Mox et utrumque genu? dein ad spectâcla phalanges
-- 36 --
Allicere aethereas? Hominum, rerumque Creator!
Prô quae tanta valet stimulos lenire ferinos
Industris ratio? mites in pectore motus
Quis calor elicuit, vel quae prudentia belvis
Indidit? ut Regem, quem non voluêre tot urbes,
Regna recusârunt, populi repulêre, bonique,
Quêis sacras aedes, Delubra, Arasque tueri
Tradita cura fuit, jam segnis Asellus, et impos
Cum Bove torpenti curvatis Numen adoret
In Cunis genibus? Sic Diva potentia ludit!
Interea Joseph membris languore solutis,
Excitusque sono pueri plorantis, opaci
Desidiem Morphoei gemino de lumine tersit:
Jamque videt, prô quale decus, quae spicula flammae
Coelitus emissae! quae carmina, jubila, plausus!
Hîc alios soles, hîc altera sydera cernit;
Infantem spectat Superi vi Pneumatis ortum,
Uxoremque stupet solitò plus ore nitentem,
Aspectuque magis, plus jaspide, plusve smaragdo
Splendentem; non ora tamen, vel lumina circum
Torquentem; in Divo prô quanta modestia vultu!
Talibus at stupidam visis, et voce Deorum,
Sublimemque solo laeta cingente caterva
570 San. 2,396 vestra fides
571 San. 2,397 Quis tibi tunc animus
572 San. 2,397 quae sancto in corde
voluptas
573 San. 2,398 tuis famulantia cunis
575 San. 2,400 genua inclinare
578 San. 2,402f. quae tanta rudes
prudentia sensus / leniit? 580 San.
2,404 excivit calor
581 San. 2,405 ut quem non reges, non accepere tot urbes
582 San. 2,406 non populi
583f. San. 2,406f. quibus una aras et sacra tueri / cura fuit
584 San. 2,407 iam segnis asellus
585 San. 2,407 iam bos torpens
588 San. 2,410 excitus somnum
expulerat 590 San. 2,411 iamque
infantem videt
595 San. 2,412 maiorem aspectu maiori
599 San. 2,414 superum cingente
caterva
585f. Amm. Marc. 17,10,3 genibus
curvatis
587 Ov. met. 11,612 membris languore
solutis
588 Petron. 71,11 puerum plorantem
590 Mart. 11,53,3 quale decus
formae
Coelicolûm; qualis Titanius Ales ab Indo
In nostrum si fortè migrat nitidissimus orbem,
Par astris vitâ, vincens quoque sydera pennâ;
Lumina cui radiant, depictaque flammeus ora
Cingit honos, rutilum cervice intermicat aurum,
Frontem crista tegit, pingunt maculosa rubentes
Terga, pedesque notae; volucres comitantur euntem
Innumerae: stupet ipsa cohors, argutaque mille
Foedera concentum variat; passimque loquaces
Conspirant aurae in numerum, nec dulce remittit
Dissidium vocale phalanx: Miratur amoenum,
Insolitumque jubar Joseph, miratur et illos
Agminis aetherei cantus; tum sensibus expers,
His et deliciis victus, perplexus, et impar
Ferret ut augustam populi Coelestis in Antrum,
-- 37 --
Delapsi tetricum, pompam, lucémque, melósque,
Concidit attonitus, trepidásque inflexit in ulnas
Pallentem vultum; defixa subinde modesto
Obtutu tenet ora, soloque immobilis haeret:
Admirabundi propè conspexêre jacentem
Hîc illum superi, viditque piissima Conjux;
Nec perpessa gravi sua membra senilia somno
Praeverti, dextrâ fulcit, quò surgat, et aegrum
Dat firmare genu, tremulos stabilire pedesque;
Hortaturque pati Superûm tot Festa, Chorosque,
Aethereasque faces, intextáque vultibus astra,
Nectaris et rivos, pictamque coloribus Hyblam
Non defecturis: vires, animumque resumpsit
Postquam dormitans Heros, innixus agresti,
Ac valido fusti, primùm, qui carmina pangunt,
601 San. 2,415 nostrum cum tendit in orbem
601 San. 2,416 nitidissima phoenix
606 San. 2,417 quam variae circum vulucres comitantur euntem
607 San. 2,420 stupet ipsa cohors
610 San. 2,422 miratur ovanteis 612 San. 2,423 coelicolum cantus
613 San. 2,424 tantisque ardoribus impar
616 San. 2,424 attonitusque animi 616f. San. 2,425 geminas vultum
demisit in ulnas
618 San. 2,426 telluri immobilis
haesit
619 San. 2,427 iuxta videre iacentem
620 San. 2,428 vidit dia parens 622f. San. 2,429 dat surgere et
aegrum
623 San. 2,430 substentare genu, tremulisque insistere plantis 624
San. 2,431 divinosque pati vultus 625
San. 2,432 aethereas virbantia lumina flammas 627 San. 2,433 ubi paulatim vires
animumque resumpsit
600 Claud. carm. min. 27,7 Titanius
ales
603f. Claud. rapt. 3,89 flammeus oris
honos
605 Claud. rapt. 1,184 frontem crista
tegit
606 Ov. met. 11,21 innumeras volucres
617 Sen. Troad. 240 pallente ... vultu
617f. Verg. Aen. 7,249f. defixa
Latinus / obtutu tenet ora soloque immobilis haeret
621 Ov. met. 4,784 gravis somnus
626 Ov. fast. 4,275 picta
coloribus
Aligerûm Coetus, placido dein ore salutat
Christiparam Coeli Dominam; mox intima lustri,
Praesepísque petit Cunas, ubi cernit in imo
Straminis aggestu Regémque, Deumque jacentem,
Aeterni Patris Sobolem, quem nulla creavit
Dextra Deum, potuítque Deus genuisse, sed aequa
Majestate parem, qui magno à Lumine Lumen
Descendit de Patre Deus, nec honoribus illi,
Nec Regni splendore minor (proh mentis in Aethram
Jugiter intentae pietas! ò summa timoris,
Et cultûs ratio!) tum spectat, et obstupet illum,
Qui gemit, et motis violenta in stramina pugnat
Brachiolis, et anhelus hiat, gemitúque frequenti
Claustra quatit: Sanctum non audet tangere Pignus;
At trahit ore auram divino efflantis ab ore;
Inde repentino correptus Numinis haustu,
Atque Deo plenus sic tandem voce serena
Effatur, solvens in amaros lumina fletus:
Magne Puer! natum te non excepit Olympus,
Digna Deo sedes, auro quae splendet, et astris,
Nec Lybicus, Phrygiúsque silex, nec amoena Laconum
Saxa Domûs, vel flexus Onyx, aut concolor alto
Vena mari, Phariis vel Curia nixa columnis,
-- 38 --
Oebalis, aut Tyrii thalamum neque texuit ostrum,
Ast male tecta jacent rigido tua membra grabato,
Et specus arcta struit tibi celsa palatia, durae
Suntque sudes, calami, stipulae tibi lectus eburnus;
Sint picturatis lucentia marmora venis,
Aurataeque trabes, postes et Acbate nitentes,
Aulaque Beryllis, et fultae Jaspide valvae,
630 San. 2,435 de more salutat
632 San. 2,436 accedens praesepe
636 San. 2,465 e lumine lumen
643 San. 2,439 non ausus tractare
manu 644 San. 2,440f. insperatam auram
divino efflantis ab ore / ore trahens
645 San. 2,441 subito correptus numinis
haustu
646 San. 2,442 afflatusque deo, sic tandem voce quieta 648 San. 2,444
Sancte puer
652 San. 2,444 phariis operosa columnis
630 Verg. Aen. 7,194 placido prior
edidit ore
643 Sil. 7,130 quatit restantia claustra
644 Verg. Aen. 3,373 divino ex ore
646 Sen. suas. 3,5, plena deo
647 Verg. Aen. 5,856 lumina solvit
648 Mart. 6,3,2 nascere, magne puer
650-652 Stat. silv. 1,2,148-150 hic Lybicus Phrygiusque silex,
hic dura Laconum / saxa virent, hic flexus onyx et concolor alto / vena mari
652 Stat. silv. 1,2,152 innumeris fastigia nixa columnis
654 [Sen.] epigr. 402,3 membra pater
Lybico posuit male tecta sepulcro 655
Prop. 3,9,49 celsa ... palatia
656 Hor. serm. 2,6,104 super lectos
... eburnos
657 Stat. silv. 1,3,36 picturata ...
vena
658 Verg. Aen. 2,448 auratasque
trabes
Mundi Principibus; sint atria digna Tyrannis,
Te Summus Genitor Superûm cumulavit honore;
Imminet ecce tibi totius fulgida Coeli
Turba triumphantum, palmas, oleasque gerentûm;
Totque canunt hosanna tibi, tot millia nusquam
Ulla ferent hominum terris, aut ulla tulerunt
Saecula, nec totidem numerant maria omnia fluctus:
Has tamen accedent Aedes Regesque, genusque
Longinqui tractûs; venient quos ardua Calpe
Littore ab occiduo, tetrisque vocabit ab Indis
Sol Oriens, mittetque Notus, ferus Auster, et Eurus:
Tu gregis humani Pastor, qui pandis Ovile
Latè dispersis ovibus, pectúsque perîclis
Hostile in nemus irrumpens per tela, per arma,
Per cuneos, rabiem franges, et bella Luporum
Compesces, sanctúmque gregem sub amica reduces
Tecta. O certa fides mihi maxime Nate! misellis
Addite terrigenis, decor, et spes una, salúsque,
Sol de sole micans, genitum de Numine Numen!
Te nunc Aethra, Solumque canunt, Matremque pudicam,
Altor et applaudit, laeti recoluntque Ministri,
Tollunt et palmas, praeclara dicantque trophoea,
Festaque perpetuis celebrabunt ista triumphis.
660 San. 2,449f. Laqueata tyrannos /
tecta 661 San. 2,451 te pater aeterno
superum ditavit honore
662 San. 2,452 tibi siderei domus
aurea coeli
667 San. 2,454 Et tamen hanc sedem
reges
668f. San. 2,455f. longe quos caerula
Calpe / litore ab occiduo
nigrisque impellet ab Indis
670 San. 2,457 sol oriens, quos et
Boreas et fervidus Auster
671 San. 2,459 Tu pastor
672 San. 2,459f. dispersas revocare
per agros / missus oves late pectusque offerre periclis
673 San. 2,461 per tela
673 San. 2,462 obscurum nemus
irrumpens
674f. San. 2,462f. ora luporum / compesces
675f. San. 2,463 saturumque gregem sub
tecta reduces
676 San. 2,464 O mihi certa fides
superum 677 San. 2,464 decus addite
terris 680 San. 2,466 laetique
ministri
682 San. 2,468 perpetuis indicimus
orgia fastis
666 Verg. Aen. 1,32 maria omnia
676 Ov. fast. 6,609 certa fides facti
677 Ciris 295 mei spes una
sepulcri 679 Ov. Pont. 4,13,29 pudicarum ... matrum
682 Ov. trist. 3,1,41 perpetuos
meruit domus ista triumphos
Liber tertius
His super Aeternus Genitor, quem Tartarus ingens,
Quem metuunt Reges, sol, sydera; cunctaque solus
Qui regit, omnia amat pariter, cui nomina mille,
Mille potestates, insignia mille, superni
Conscendit culmen regni sublime, Thronùmque;
Mox ortam sobolem, conceptaque pectore versans
Gaudia, confestim sua convocat agmina Divûm;
Primaque qui rutili data servant Atria Coeli,
Et qui secretos tutantur in Axe recessus,
Quosque per Immensos tenet ardens Phosphorus ortus,
Quosque per occiduas circumspicit Hesperus oras;
Quandoquidem perhibent, rerum cùm Maximus Author
Imperium Superis, et leges conderet aequas,
Et terrae molem, pondusque rotaret Olympi,
Omnigenas statuisse domos, diversaque Divis
Atria, pro meritisque suis posuisse penates
Omnibus ad lancem dignos: Velut agmine facto
Undique conveniunt exciti; tecta frequentat
Quisque suae sedis, vexillaque tollit, et arma:
Extemplò cuncti properant pede praepete jussi;
Turba frequens toto ruit Aethere; fervere pansis
Hinc manus Aligerûm portis; clangoribus illinc
Dulcisonis auras nitidi pulsare manìpli;
Pars flammis rosea scintillat fronte coruscis,
Aurea stelliferis pars tempora cincta coronis;
Ipse Deus solio residens rutilante, peringens
Dorso indumentum circumplicat, orbis, et aethrae
Quod latè gyrum complectitur, obtegit, implet;
Neverat hoc olim (ceu tradunt scripta) Tonanti
1 San. 3,2 conscendit genitor
5 San. 3,2 conscendit
8 San. 3,4f. quique atria longe /
observant
11 San. 3,7 et quos occiduae propior
videt Hesperus orae
13 San. 3,8 leges cum conderet aequas
15 San. 3,2 diversas statuisse domos
diversaque divis
16 San. 3,11 dignos meritis tribuisse
penates
18 San. 3,12 data tecta frequentant
25 San. 3,16 pars stelliferis innexa
coronis
26 San. 3,17 ipse sedens 29 San. 3,20 ipsa suo nevit rerum
natura Tonanti
3f. Verg. Aen. 7,337f. tibi nomina
mille / mille nocendi artes 5 Lucan. 3,709 sublimi ... culmine
6 Verg. Aen. 1,657f. nova pectore
versat / gaudia 13 Verg. Aen. 11,321f. aequas ... leges
14 Calp. 4,83 pondus molitur Olympi
17 Verg. Aen. 1,82 velut agmine facto
21 Verg. Aen. 2,113 toto sonuerunt
aethere nimbi 24 Verg. Aen.
2,172f. coruscae / luminibus flammae
25 Ov. Pont. 3,1,11 cinctum florente
corona
Ipsa suo natura vigil noctúque, diúque:
Sardonychis Tegmen, gemmisque gravavit, et auro,
Intexens dextrâ, laevaque micantia fila,
Quin et Erythraeis limbum studiosa lapillis
Distinxit; gnavae siquidem quod Conditor orbis
Indiderat matri, methodo discrevit, et arte
Mirificis, ornans magni Regale theatrum
Aetheris, et fixis radiata volumina flammis
Sydereo nobis fingens laquearia tecto;
Tum sua tellurem collectam in pondera, coecum
Quae fuit ante chaos, pulchrum glomeravit in orbem;
Frigida tum calidis secrevit, et humida siccis;
Dein fudit Pontum, vetuitque excedere fines;
-- 40 --
Mox sylvis immissa sera, et squammosus in aequor
Piscis, et in nubes penna fugêre volucres;
Scilicet alitibus dedit aera, piscubus undas;
Quadrupedum generi tribuit Sapientia sylvas,
Perque poli tractus, mediique per aetheris oram
Disposuit solem auricomum, lunamque, coruscis
Omnia lustrantes radiis: Ubi quisque sedili
Coelicolûm genius proprio consederat, hocce
Omnipotens Genitor sermone silentia rupit:
O’ Divûm fortes animae! quae fata potestis
Luciferi meminisse trucis; cùm bella movere
In superos ausum Michael Pugil aethere toto
Armipotens illum furiis, colubrisque minacem,
Sceptráque poscentem, tumidosque in bella vocantem,
In Nos, in fratres immani mole ruentem,
Acer anhelanti similis, similísque Tonanti
Transadigit victor truculenta per ilia ferro,
30 San. 3,20 ipsa suo nevit 35 San. 3,25 gnara operum mater San.
3,24 distinxerat arte
42 San. 3,30 pontumque natari 43 San. 3,30 silvis errare feras 44 San. 3,29 deferri volucres
37 Ov. trist. 4,3,15 fixae nequeunt
tibi dicere flammae
40 Ov. met. 6,19 lanam glomerabat in
orbes
43f. Manil. 4,582 squamosis piscibus
47 Ov. met. 6,695 medius ... aether
48 Ov. met. 1,768 radiis insigne coruscis
51 Verg. Aen. 10,668 omnipotens
genitor
51 Ov. met. 1,208 Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit
52 Manil. 1,758 fortes animae
53 Ov. am. 2,12,21 nova bella movere
54 Verg. Aen. 5,695 ruit aethere toto
57 Verg. Aen. 9,542 immani mole
secuta 58 Verg. Aen. 5,254 acer anhelanti
similis
Et pedibus proculcat ovans; immitia setis
Corpora semiferi, desertoresque scelestos
Urget, et in praeceps pallenti claudit Averno:
O’ quas haec vobis peperit victoria laudes!
Accipite haec animis, monitisque advertite mentes!
Tunc vos fida mihi mansistis turba, Rebelles
Mille catenarum nexus per inane trahentes,
Ructantesque globos ignis, virusque vomentes
Dum devicistis, memoranda trophoea locantes
Coelesti in Circo: Tantis cumulare triumphis,
Vos quoque tot palmis, Regnóque beare superno,
Nostraque praecipuos, lectosque ad jussa ministros
Aequum censuimus; prisci proba gloria facti
Praeplacet usque adeò; nostras et saepe querelas
Vos simul audistis, motos et pectoris aestus
Excandescentis meritò; quum coeca cupido
Numinis indignata jugum, turbasque rebelli
Marte ciens, primíque Parentum infanda propago
Criminis, in duras scidit praecordia poenas,
Tortor, avernalem figens sub pectore legem
Hoc primi genus exitii; fatalis origo
-- 41 --
Tot scelerum, tabo, sanieque veneni
Pasta, et lethali carpens vitalia morsu;
Vah fera, vah fomes aeterno nata labori
Terrigenis! Sumptas veteri de crimine poenas,
Exiliumque ferox quid narro, nefasque superbum?
Quae tacita mecum reputastis mente, feramque
Humani generis fortem doluistis et ipsi
Sat tristes! Verùm postquam Clementia vicit
Justos irarum motus, ac missa sub oras
63 San. 3,38 quandoquidem haec vobis
peperit victoria laudem
64 San. 3,39 huc animos, huc pacatas
advertite mentes
65 San. 3,43 mecum mansistis
68 San. 3,45 fixistis in arce trophaeum
70 San. 3,46 insigni munere palmae
San. 3,47 regnique in partem 71 San.
3,48 praecipuosque habui lectosque ad
iussa ministros
72 San. 3,49 gratia facti
73 San. 3,50 nostras audistis saepe querelas
74 San. 3,51 flammati pectoris aestus
84 San. 3,58 Quid repetam veteri sumptas
de crimine poenas
85 San. 3,59 exiliumque informe 86 San. 3,60 quae tacito mecum
spectastis lumine 88 San. 3,63 clementia vicerit iras
62 Stat. silv. 5,1,27 pallentis Averni
64 Verg. Aen. 5,304 laetasque advertite
mentes
71 Stat. silv. 5,1,39 lectique arcana
ministri
78 Val. Fl. 4,486 durae ... poenae
81 Verg. Aen. 8,487 sanie taboque
83 Catul. 64,310 aeternum ... laborem
86 Ov. am. 1,4,23 tacita ... mente
Mundi elanguentis Divina Potentia, sensim
Virginis intactae plena complevit in alvo
Excellens opus: Hoc temerè vos anne patratum
Creditis, et nulla forsan ratione peractum?
Absit! sic stabiles decuit nos ponere leges,
Queîs Coelum, terraeque simul, superique vicissim,
Ac homines certo starent sibi foedere juncti;
Obque Sacrosanctum Pignus studiumque, piumque
Servarent memori cognatae stirpis amorem
Corde perennantem. Vos sensus eia benignos
Res in mortales, humanaque fata vibrate
Interea, vilémque Casam, quam stramen, et horrens
E Calamistectum, scabrisque è rupibus antrum
Suffulcit! Cunas ibi cernite gramine stratas,
Viminibusque thoros: Aedes lustrate beatas,
Pauperibus dignas, indignas Divite sêcli!
Poplite mox curvo positum Praesepe, sacrato
Pignore ditatum, sit cura, decusque vereri;
En ut Sancta Parens gremio fovet aurea puro
Membra recèns natae sobolis, vigil usque fluentes
Nectare dans mammas, satagens et pascere pernox!
Ponè videte bovem, miti qui junctus asello
Pectore demisso subanhelat uterque calorem
Frigenti puero; Domini vestigia nati
Dumque boni lambunt, vigiles et postibus adstant,
Carmine dulcisono replet aethra, solumque mapale:
Vos pariter faustos Divini Pignoris ortus,
Et noctem sacram sermone per aera laeto
Laudibus innumeris, et nuntia saecula pacis
-- 42 --
Plausibus unanimes celebrate, renataque moestis
91 San. 3,65 foecundam intactae complerit
virginis alvum
92f. San. 3,66 an temere hoc nullaque
actum ratione putatis 94 San.
3,67 mansuras decuit me ponere
leges
95 San. 3,68 quo terraeque polusque,
homines divique vicissim
96 San. 3,69 foederibus starent
certis
98 San. 3,70 servarent memorem
cognatae stirpis amorem
102 San. 3,72 sub cautibus antri
104f. San. 3,73f. lustrate beatam /
pauperibus sedem 108 San. 3,76
natuv fovet
110 San. 3,76f. hubera pernox /
indulgens 112 San. 3,78 demisso
pectore
113 San. 3,79 domini vestigia lambens
116 San. 3,81 Hic faustos ortus pueri
noctemque verendam 118 San. 3,83
laudibus excipite; San. 3,84 in saecula pacem
119 San. 3,83 celebrate faventes
90 Ov. Pont. 4,3,49 divina potentia
91 Aratus 418 intacta ... virgine
96 Ov. trist. 1,8,27 mihi foedere
iuncti
108 Verg. Aen. 1,718 interdum gremio
fovet
115 Calp. 7,42 sola mapalia
118 Claud. carm. mai. 21,1,24 laudibus
innumeris
Gaudia terrigenis; Erebi, caesumque colubrum
Elogiis cantate novis, victíque venenum
Exitiale! lubet terris ita jungere Coelos
Ante reluctantes: homines attollere fixum est
Culmen ad aethereum, fruituros pace perenni.
Haec ubi dicta dedit, solidos inspirat amoris
Coelitibus stimulos, quò priscum pectora murmur
Compescant penitus, scelerumque oblita priorum,
Sedatis superûm turbis, exempla sequantur
Aeterni Patris, praecordia blanda foventes;
Viventúmque flagrent studiis, humanáque curent.
Protinus inde jubet choreis tum fortè vacantem
Laetitiam acciri; motus irásque Tonantis
Temperat ò quantum sanctè lepidissima! saltu
Mille vices iterans, nunc se se versat in orbem,
Turbinis intorti celeres imitata rotatus;
Nunc placido motu placissima obambulat arte
Intexitque vias, cursuque retexit eodem,
Et labyrinthaeis erroribus aethera; nunquam
Compita nostra beans. Summi vix constitit ante
Conspectum Patris, descendere jussa per auras,
Porrigit effusos colli per nuda capillos,
Aequatasque humeris aptat fulgentibus alas,
Remigium aerium, rapidique Insignia cursûs,
Solamenque viae comites vocat: ocyus adsunt
Perpulchrae visu facies, cantusque, chorique,
Jubila, plausus, iô, Paean, et honora triumphis
Gloria; rectus Amor socialibus ignibus ardens;
Huic addit se nuda Fides, spesque integra, luctûs
Nescia, concordes mira pietate sorores;
121 San. 3,86 victumque anguis furiale
venenum
122 San. 3,87 coniungere terris
123 San. 3,88 homines ad sidera
certum est
125 San. 3,89 Haec ubi dicta, novum
superis inspirat amorem
127 San. 3,91 obliti scelerum
128f. San. 3,91 patrisque exempla secuti
130 San. 3,92 terrarum flagrent
studio et mortalia curent
131f. San. 3,93f. Laetitiam choreis tum
forte vacantem / advocat 132f. San. 3,94f. motusque animosque Tonantis /
temperat
140 San. 3,100 terrasque accedere iussa est 142 San. 3,101 humeris accomodat alas
144 San. 3,102 lenimenque viae comites
vocat, ilicet adsunt
145 San. 3,103 iucundae visu facies,
Cantusque Chorique
147 San. 3,104f. honestis ignibus
ardens / rectus Amor
148 San. 3,105 nuda Fides Spesque
inscia luctus
149 San. 3,106 unanimes pietate
sorores
123 Sil. 6,126 ante reluctantes
125 Verg. Aen. 2,790 haec ubi dicta
dedit
134 Ov. met. 8,416 corpora versat in
orbem
141 Ov. am. 1,7,39 effuso ... capillo
142 Sil. 6,443 umeris fulgentibus
ostro 143 Verg. Aen. 5,292 rapido
contendere cursu
145 Nemes. 3,55 cantusque chorique
148 Val. Fl. 5,498 nuda fides
149 Catul. 67,29 mira pietate
Illibata dein, non fluxa, sed alma Voluptas
Subsequitur; comis quoque Gratia convolat illuc;
Hàc etiam properat suadens Concordia pacem:
Protinus ut venit praecelsae ad limina portae,
Obvia quae superis, et quae mage proxima Coelo
Dicunt; aeternis siquidem radiata pyropis
Haec micat, ast aliae crebrò mortalibus aegris
-- 43 --
Triste jubar stellae intorquent, saevosque cometas
Sectantur, nocuaque premunt caligine terras;
Illis occurrunt, quibus est velocior Euro
Ala duplex, Horae succinctae gnaviter artus,
Quas non lenta quies, non somnus, inersque lacessit
Torpor, at excubiae, quibus est splendentia Divûm
Atria, et Empyreae custodia credita molis;
Ilicet aeratos avulso cardine postes,
Axe poli gemino stridente, cadentibus astris,
Suppositis pandunt humeris: Citò permeat auras
Laetitiae Genius, tetra sub nocte renidens
Mille vagis facibus; gyro gratantur eunti
Sydera composito; festas quoque luna Choreas
Excitat, exultant Hyades, gestitque Bootes,
Plaustra videns auro, totosque nitere Juvencos:
Tunc primùm necti memorant post fata Parentis
Risisse Erigonem, et lacrymas tersisse fluentes,
Ac motus sedâsse feros, et Oriona nimbos.
Nox ut in umbriferos movit vestigia saltus,
Imaque pervasit, quae rusticus incolit, antra,
Pastorumque casas, et lustra peragrat ubique,
Lumine perlustrans tacito loca singula; pennas
Concutit applaudens, radiataque jactat amictum,
150 San. 3,107 sequitur mox inculpata
Voluptas
152 San. 3,108 niveam suadens Concordia
pacem
154f. San. 3,109f. quae maxima coelo / dicitur
155 San. 3,110 aeternumque micat radiata coruscis 156 San. 3,111 mortalibus aegris
158 San. 3,112 damnant caligine
terras
159 San. 3,113 occurrunt Horae
162f. San. 3,114f. his fulgentia divum / limina et ingentis custodia credita
coeli 164 San. 3,116 aeratos impulso
cardine posteis
166 San. 3,118 obnixae humeris, volat
illa per auras
167 San. 3,119 obscura sub nocte
nitens
168f. San. 3,119f. gratantur eunti /
sidera, iam festas meditatur
luna choreas
170f. San. 3,121f. exultant Hyades,
gaudet mutata Bootes / palustra auro
totosque auro fulgore iuvencos
172f. San. 3,123f. tunc primum visa
est miseri post fata parentis / risisse Erigone
174 San. 3,125 ensis subducitur Orioni
175 San. 3,126 Ut vero umbrosis posuit vestigia silvis
177 San. 3,127 culmina conscendit pastorum
178f. San. 3,128f. perlustrans
tacitis oculis loca concutit alas / applaudens
156 Lucr. 6,1 mortalibus aegris
159 Claud. carm. mai. 1,100 rapido velocior Euro
163 Verg. Aen. 7,486 custodia credita
campi 164 Ov. am. 3,8,32 aerati
postes
165 Verg. Aen. 8,59 primisque cadentibus
astris
167 Lucr. 4,172 taetra ... nocte
169 Ov. met. 8,582 festas duxere choreas
173 Ov. met. 4,582 lacrimis ... fluentibus
175 Iuv. 10,194 umbriferos ... saltus
178 Verg. Aen. 4,364 luminibus
tacitis
Undantemque sinum, cursúque, auraque tumentem;
Mille vibrans circum rutilantis fulgura pallae,
Laetaque subridens, multaque in luce refulgens;
Hanc primi sensêre canes, sensêre Molossi,
Queîs aures, ac ora rigent, quibus aspera cervix,
Rostrum ingens, hirtíque pedes, unguesque recurvi,
Latratu sylvas implentes, naribus ignes
Efflantes patulis: dein hanc sensêre jacentes
Haedorum passim nemorum per inhospita matres;
Balatuque ovium valles strepuêre propinquae,
Et juga; mirantesque fabri, stupidique coloni
Erexêre caput. Tunc has dedit ore loquelas:
O’ Gregis exigui custodes, optima sylvae
Cultrix, et pecudum pubes! gratissima Divis
Progenies! celerate, novis circumdate sertis
-- 44 --
Felix spelaeum; jam Coeli Rector, et orbis
Ad Cunas matrem, superûmque, hominúmque potentem
Reginam (si certa fides non fallit) et ortum
Vimineo in Qualo Regem dat cernere vobis
Eja citi properate! novique tepentia lactis
Munera quisque ferat, tenerisque alvearia succis
Ditia! mox coeant Citharae, et vocalis arundo,
Insolitúmque melos lituorum, et flabile vulgus
Dulcisonum sistris, et fila sonantia plectro!
Sic ait, et liquidas reticens evasit in auras,
Noctis inaccessis circumvallata tenebris.
Versant ambigui variis sermonibus illi,
Quid superûm sibi dicta velint, quas quaerere Cunas,
Poscere quem jubeant Regem, quam nôsse parentem
Arcto in Praesepi Reginam? frondibus antra
182 San. 3,130 subrisit laetum puraque
in luce refulsit
183 San. 3,131 Primi illam sensere canes
187f. San. 3,131f. sensere iacentes /
haedorum passim per dura cubilia matres
189 San. 3,133 balatuque ovium valles
sonuere propinquae
191 San. 3,134 caput erexere magistri
194 San. 3,137 novis intendite
sertis
196f. San. 3,138 reginam ad cunas
197 San. 3,139 (certa fides) 198 San. 3,140 cernere dat
199f. San. 3,140f. novique tepentia
lactis / munera
205 San. 3,144 noctis se condidit
umbra 206 San. 3,145 vario sermone
207 San. 3,146 quid superum mandata
velint, quas quaerere cunas
208 San. 3,147 quos iubeant reges
180 Stat. Theb. 4,266 undantemque
sinum
182 Verg. Aen. 2,694 multa cum luce
183 Sil. 14,594 vim primi sensere
canes
194 Ov. met. 2,867f. sertis ... novis
197 Prop. 3,8,19 certa fides
199 Verg. Aen. 12,425 citi properate
203 Ov. met. 10,89 fila sonantia
204 Lucr. 5,212 liquidas ... in auras
206 Stat. Theb. 1,672 variis
sermonibus
Quae redimire novis? mora nulla: ambire recenti
Quisque parat frontem lauro; sua tecta, domósque
Floribus, ac oleis, ramísque virentibus ornat.
Hinc Cereris calcantur opes; profunditur illinc
Pomonae, Verísque decus, se totaque pulchris
Prospicit Agricolûm glomerata frequentia sertis:
Inde nemus circum lustrant, latosque recessus
Taedis exquirunt accensis; vasta putares
Rura procul flammis candescere; lumine clivos
Insolito flagrare simul: sub Caute patenti,
Tum dumos inter fessi fabricata Cavernae
Tandem saxa vident, propiusque rudentis Aselli
Percepêre sonos; hunc denique turba, Bovémque
Admirans reperit; Joseph quoque cernit, et ipsam
Insomnem lychnis matrem flammantibus, ulnis
Quae teneram pressis Sobolem refovevat, et ora
Suaviolis mulcebat amans, lactísque fluentis;
Hinc atque hinc crines hedera pendente revincti,
Certatim viridem procero stipite Laurum,
Effossámque solo palmam à radicibus imis
Sustollunt humeris; canor insonat undique festus,
Carmine solenni strepit Area, sylva, specusque,
Laetitia, ludisque viae, plausuque susurrant.
-- 45 --
Jamque triumphales plantas felicibus aptant
Antri limitibus; volat huc simul innuba proles;
Mixta virûm, matrumque manus redimita coronis
Tendit in occursum; simul omne recentibus ornant
Spelaeum ramis; oleas, cedrosque comantes
Adfigunt portis; viret undique Myrtus odora,
Et redolens baccar: viduatis aedibus omnes
217 San. 3,153 flammiferis lustrant tedis: ardere putares
218 San. 3,154 rura procul
220 San. 3,155 inter dumos fessi
221 San. 3,156 vocemque rudentis
aselli
224 San. 3,158f. stantemque ad lumina matrem / insomnem
228 San. 3,161 ingentem procero stipite
laurum
229 San. 3,162 avulsamque solo palmam ab
radicibus imis
230 San. 3,163 attollunt humeris
237f. San. 3,166f. grandes oleas cedrosque
comanteis / affigunt 238 San. 3,168 spargunt cum
baccare myrtum
210 Ov. met. 1,167 mora nulla
212 Sen. Ag. 937 virenti ... ramo
217 Lucr. 6,881 taedaque ... accensa
229 Lucr. 1,352 ab radicibus imis
Huc fixis inhiant oculis, iterúmque propinquant
Visendi studio; labor est inhibere ruentes
Molirique viam, natúmque requirere Regem.
Dum videt ista Senex Justus, compellat amicis
Pastores verbis, placidaque haec voce profatur:
Dicite [namque piae vos certè huc detulit aethrae
Et favor, et columen] cui munera tanta paratis,
Sertaque Victori, ramis frondentibus, isthaec
Cui, rogo, vincitis? Patre num submissus ab alto
Fors superûm quisquam sedes vos duxit in istas?
Edocuitque vias, et ad haec accedere jussit
Limina? sic referens, sese venientibus offert
Comiter, ac hilarem; dein laeta caterva reponit:
Nos nova lux inter tenebras, nos aurea flammis
Obruit extemplò species nitidissima: circum,
O Genitor, rutilis modulamina dulcia sylvis
Spargere visa fuit, nostraeque perennia menti
Lumina laetitiam, mirósque infundere sensus;
Num fuerit Deus ille Polo dilapsus, an oris
Nuntius è superis veniens, nescimus: honorum
Aligeri vultum, formámque, habitumque loquentis
Vidimus, et streperas de noctu audivimus alas:
Vix haec ediderant, dextras junxêre vicissim;
Indè specum longo subeuntes ordine, plenos
Munere sylvestri calathos tribuêre; Mariam
Obsequioque simul, simul ore favente salutant;
Tum Cunas circum stantes, Divumque Puellum,
Hunc quoque voce colunt Lycidas, et Maximus Aegon,
Aegon ille, cui ter centum pascua servat
Pinguibus in campis Getulia, cujus et ingens
243 San. 3,169 dictis ingressus amicis
244 San. 3,170 placidaque haec voce
profatur
245 San. 3,171 Dicite, pastores 246 San. 3,172f. cui tanta paratis /
munera
247 San. 3,173 ramis frondentibus
248 San. 3,174 an ne aliquis superum patre
missus ab alto
250 San. 3,175 locaque haec accedere
iussit
251 San. 3,176 se se laetum venientibus
offert
253 San. 3,177 Nova per tenebras, nova lucis imago 255f. San.
3,178f. o genitor, media visa
est modo lumina silva / spargere
259 San. 3,181 nuntius
260f. San. 3,181f. vultum habitumque
loquentis / vidimus
261 San. 3,182 per noctem audivimus
alas
262 San. 3,183 iungunt dextras
263 San. 3,183 ordine longo
263f. San. 3,184f. calathis silvestria
plenis / dona 265 San. 3,185 laeto simul ore salutant
267 San. 3,186 Lycidas et maximus
Aegon
268 San. 3,187 centum cui pascua
269 San. 3,187 getulis ... campis
240 Sil. 10,395f. fixis ... oculis
241 Verg. Aen. 2,63 visendi studio
243f. Verg. Aen. 2,372 verbis compellat
amicis
244 Stat. Theb. 12,298 placidaque ita
voce locuta est 246 Ov. met.
7,750 munera tanta darentur 247 Verg.
Aen. 3,25 ramis ... frondentibus
253 Verg. Aen. 9,110 nova lux
263 Verg. Aen. 1,395 ordine longo
265 Ov. Pont. 2,5,20 ore favente
269 Verg. georg. 2,274 pinguis ...
campi
Undique grex pecudum Massila per arva vagatur.
-- 46 --
Hic vir, hic est Ruris Primas, qua Bagrada lentos,
Et Triton teretes effundit in aequora fluctus,
Lambit Cinyphias crepitans ubi littus arenas;
Famâ clarus agris, celebris Pastoribus Aegon;
At Lycidas vix sede sua, vix colle propinquo,
Nomine notus; aquas hic enim, non edita Pagi
Culmina concentu suevit mulcere canoro,
Transtulit et dulces, Pindi decus omne, camoenas
Montibus è resonis, ripisque sacravit alumnas.
Interea non voce licèt, non viribus aequis
Hi duo, mille tamen pangunt modulamina, septem
Inflantes lituos, dum coetera turba Deorum,
Agmen et Aligerûm choreas, plaususque ciebant
Circumquaque: Puer Sanctissime! fons et origo
Isthaec prima fuit, patriis cur noster in Antris
Tityrus abnuerit tritae rude carmen avenae,
Terpsichoresque modis ludens, et Apollinis arcu
Cantârit dignas Romano Consule sylvas:
Vultima Cumaei venit jam carminis aetas;
Magna per exactos renovantur saecula cursus,
Scilicet haec Virgo est, haec sunt Saturnia Regna;
Dum nova progenies Coelo demittitur alto,
Per quam surget ovans toto gens aurea mundo,
Inter et incultas Vitis florebit aristas:
Hac Duce, siqua manent nostri monumenta piâcli,
Tollentur penitùs, genus et mortale tenaci
Solvetur mortis vinclo; dein Atria Coeli
Clausa prius fonti pandentur, et igneus Anguis,
Qui primos foeda violavit tabe Parentes,
270 San. 3,188 per rura greges massyla vagantur
271 San. 3,189 qua Bagradus
272 San. 3,190 Triton
274 San. 3,191 ingens pastoribus
Aegon
275 San. 3,192 at Lycidas vix urbe
sua, vix colle propinquo
280 San. 3,194 et tamen hi non voce
pares, non viribus aequis
283 San. 3,195 choreas plaususque
deorum
284 San. 3,197 alme puer
285f. San. 3,197f. patriis quod noster in antris / Tityrus
attritae sprevit rude carmen avenae
288 San. 3,199 et cecinit dignas romano
consule silvas
289-291 = San. 3,200-202 292 San 3,203
haec nova progenies coelo descendit ab alto
293 San. 3,204 progenies per quam toto
gens aurea mundo
294 San. 3,205 surget et in mediis
palmes florebit aristis
295 San. 3,206 Qua duce, siqua manent sceleris vestigia nostri
298 San. 3,208 pandetur limen Olympi
299 San. 3,209 quae prima parentes
274 Ov. her. 17,17 fama tamen clara est 277 Ov. fast. 1,155 concentibus aera mulcent
280 Verg. Aen. 5,809 nec viribus
aequis
286 Ov. trist. 1,7,22 rude carmen
287 Ov. am. 3,3,29 curvantur Apollinis
arcus
288 Verg. ecl. 4,3 silvae sint consule dignae
289 Verg. ecl. 4,4 ultima Cumaei venit iam
carminis aetas
291 Verg. Aen. 11,252 Saturnia regna
292 Verg. ecl. 4,7 iam nova progenies
caelo demittitur alto
293 Verg. ecl. 4,9 toto surget gens aurea
mundo
296 Lucr. 1,1015 mortale genus
Afflatuque duos decepit praecoce, sectis
Concidet attritus squammis: Tu Numen es ipse,
Cujus vita Deo, Coelóque perennè fruetur:
Quin es et ipse Deus, qui Divis additus alma
Gaudebis facie Patris, superósque videbis
Non coetus tantùm, sed et ipse videberis illis,
Quique tui virtute reges Genitoris Olympum,
Pacatúmque potens digitô moderaberis orbem;
Aspice terfausto radiantia lumina Coelo,
-- 47 --
Cerne coruscantes campos, fluviosque micantes,
Inque jugis herbas, gemmisque simillima prata; 310
Cerne, prout seclo laetentur cuncta futuro!
Ipsae saltantes referent tumefacta capellae
Ubera lacte domum, rabidosque repleta Leones
Amplius haud metuent armenta; petulca nocentes
Irruet in gladios, nec corruet agna machaera,
Et quem bis rubeum contraxerat ante colorem,
Constans servabit dudum; Tibi, maxima Proles,
Interea proni munuscula prima dicamus,
Vivaces hederas, myrtos, rubeosque corymbos;
Jam tua purpurei decorant Cunabula flores,
Mellaque sudabit sterilis tibi roscida quercus;
Balsama petra dabit; feret omnis singula tellus;
Ast ubi jam validis munitum viribus aevi
Corpus, et auspiciis aetas, ac florea mento,
Senis exactum lustris, impleverit orbem,
Et tua notescant toti miracula mundo,
Tum Typhis alter erit, vehet et nova Thessala pinus
Claros Heroas; Mavors quoque conseret alter
Praelia, Tuque Stygis remeabis Victor ad undas;
305 San. 3,212 et ipse videberis illis
307 San. 3,213 pacatumque reges
patriis virtutibus orbem
308 San. 3,214 Aspice felici diffusum
lumine coelum
309f. San. 3,215 camposque fluviosque ipsasque in montibus
herbas
311 San. 3,216 aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo
312f. San. 3,217 Ipsae lacte domum
referent distenta capellae
313f. San. 3,218 magnos metuent armenta
leones
315 San. 3,219 agnaque per gladios ibit 316 San. 3,220 bisque suerfusos 318f. San. 3,221f.
munuscula prima / contingent ederaeque intermixtique corymbi
320 San. 3,223 ipsa tibi blandos fundent cunabula flores
321 San. 3,224 et durae quercus sudabunt
roscida mella
322 San. 3,225 omnis feret omnia tellus
327f. San. 3,228f. alter erit tum
Tiphys et altera quae vehat Argo / delectos heroas
329 San. 3,230 atque ingens stygias
ibis praedator ad undas
307 Verg. ecl. 4, 17 pacatumque reget
patriis virtutibus orbem
308 Ov. trist. 2,325 radiantia lumina
solis 311 [Verg.] catalept. 9,15 saeclis accepta futuris
313 Hor. ars 393 rabidosque leones
318 Verg. ecl. 4,18 prima ... munuscula
319 Sen. Oed. 455 vivaces hederae
320 Verg. Aen. 5,79 purpureos ... flores
321 Verg. ecl. 4,30 roscida mella
323 Lucr. 1,287 validis cum viribus
327 Verg. ecl. 4,34 alter ... Tiphys
329 Lucan. 3,702 victor et incolumis
summas remeabat in undas
Incipe, Parve, tuam subridens nôsse Parentem;
O Dilecte Deo, Coeli spes magna, solique!
Grex ubi pastorum praesagiit ista, recessus
Montibus in vacuis, nemus et vocale dederunt
Talia dicta retrò; plaususque ad sydera torquent
Et clivi, et valles, ipsaeque per invia rupes;
Ipsa strepunt arbusta, cavis procul assonat Echo
In lustris: Deus est hic verus, et optimus; ingens
Cùm citò visa fuit per inane caterva volatu
Scandere, mox aethrâ rursus descendere: laeto
Coelestes genii cursu, placidoque recursu
Circum tecta sacrae saliebant Aedis; et inde
Voces auditae procul: Axe subinde rotarum,
Bigarúmque sono stridente: videre per auras
Dein erat innocuis plaudens exercitus armis;
Divisae stabant acies, terna agmina ternis
Disposita ordinibus simulabant ludicra pugnae,
-- 48 --
Spectâsses clypeis jam ter pervadere nubes;
Jam ter per vacuum jaculari spicula sudum;
Ter vocitare Ducem, mox dissita cogere signa;
Praelia vera putes, nullo venit ordine bellum;
Victor, et hostis ovant; fera funera, murmur, et iras
Commenti; unà equites mixti, peditúmque phalanges,
Et rapidi currus; premit indigesta ruentes
Copia: nec se se vacat ostentare, nec hostem
Noscere; sic subitis Alata, et Coelica Pubes
Conflixêre globis; retrò vexilla, tubaeque
Post tergum, fidibus bellum, lituisque secuta;
Nec tela, aut enses quatiens, sed motibus alas.
Pars gestat nostrae veneranda trophoea salutis
330 San. 3,231 Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem 335 San. 3,235 ipsae per confraga rupes
336 San. 3,236 ipsa sonant arbusta
338 San. 3,237 visi per inane volatus
340 San. 3,238 coelestum cursusque
alacres alacresque recursus
344 San. 3,240 Scilicet inncocuis per
sudum exercitus armis
345f. San. 3,241f. divisae acies, terna agmina ternis / instructa ordinibus belli simulacra ciebant 347 San. 3,243 Ter
clypeis iam cedentes invadere
nubes
349 San. 3,245 ter clamare ducem; mox dissita cogere signa
358 San. 3,250 perpetuis quatientes
motibus alas
359 San. 3,251 gestantesque manu nostrae argumenta salutis
331 Claud. carm. mai. 7,96 o nimium dilecte
deo
332 Val. Fl. 4,21 vacuis ... montibus
338 Ov. met. 4,718 praeceps per inane
volatu
343 Nemes. 274 stridentique sono
344 Stat. Theb. 8,425 stat caeli diversa
acies
345 Stat. Theb. 5,509 terna agmina
350 Ov. met. 6,277 nullo ordine
353 Verg. Aen. 12,478 rapido ... curru
356f. Stat. Theb. 7,622f. conflixere
globis; retro vexilla tubaeque / post tergum
Spinas et clavos, peracutáque vimine flagra,
Caedentemque latus sicam, permistáque felle
Pocula, sublimémque Crucem, dirámque Columnam.
Pars geniale sonans, pars illaetabile mulcens,
Asperat ut Proteus bibulas resonabilis aures.
Sic ibant: Alii laudes, et Maxima Patris
Facta canunt, ut prima novi procuderit orbis
Moenia, Tellurémque vagis separaverit undis;
Ut passim rutilis accenderit ignibus aethram,
Lunámque, et stellas; ut magni lumina solis,
Jam latè toto tenebris oriente fugatis,
Protulerit; recinunt vario dein carmine: Sectas
Tu, Pater, armigeras, metuende, poténsque, trucidas,
Deiicis atque Polo; triplici tu fulmine frangis
Cum Duce signa suo, tetricúmque repellis in orcum,
Jussa sub infernis horrendùm stridere flammis. 375
Axes tunc gemini te concinuêre; triumphos
Tellus ampla tuos celebravit, et aequor amoenis
Te sonuit lymphis; non avertêre scelesta
Te mala, sed miti spectas mortalia vultu,
Dignatisque tuo praesenti Numina terris
Subvenis, atque beas: Salve Rex maxime Divûm,
Cuncta regens, complensque; tamen qui totus ubique
Integer usque manes, nec te regio ulla prehensum,
Conclusumque usquam cohibent loca; terminus arcet
-- 49 --
Quem nullus; maria, ac terras, Coelíque profunda
Afflatu, quo cuncta vigent, quo cuncta moventur,
Sustentans; vitae Dux, gratia, semen honesti,
Lex operum felix, tumidi moderator Averni,
Justitiae Assertor, Sancto cum Pneumate salve!
360 San. 3,252 spinasque clavosque 361 San. 2,253 medicataque
felle
362 San. 3,254 pocula sublimemque
crucem immanemque columnam
365f. San. 3,256f. Innumeras alii
laudes et magna parentis / facta canunt
366 San. 3,257 ut prima novi
fundaverit orbis
367 San. 3,258 moenia telluremque
vagis discluserit undis
368 San. 3,259 ut passim varios coelo
suspenderit ignes
369 San. 3,260 lunamque stellasque;
ut magni lumina solis
370f. San. 3,261f. iam late extremo
tenebris oriente fugatis / protulerit
373 San. 3,263 deiicis exturbasque
polo
374 San. 3,264 cum duce signa suo
376 San. 3,266 Te gemini cecinere
axes
377 San. 3,267 cum fluctibus aequor
378f. San. 3,268f. non avertere
nefanda / crimina, sed laeto spectas
mortalia vultu
380 San. 3,270 dignatasque tuo
solaris numine terras
381 San. 3,271 Salve, magne opifex
coeli, rex maxime divum
389 San. 3,277 Salve author
364 Pers. 4,50 bibulas donaveris aures
365 Enn. epigr. 1,16 maxima fata
patrum
367 Ov. met. 8,596 vagae ... undae
368 Verg. georg. 1,454 rutilo
inmiscerier igni
369 Lucr. 1,5 lumina solis
370 Ov. met. 2,144 tenebris Aurora
fugatis
377 Sil. 16,281 miti reiecit munera
vultu
381 Enn. ann. 456 Saturnie, maxime
divum
386 Manil. 1,289 cuncta moventur
387 Cic. Tusc. 5,2,5 o vitae
philosophia dux
Pignore cum tanto salve, Pater optime! cujus
Unum Numen idem tribus est, tribus una potestas,
Una tribus natura Dei, tribus una voluntas,
Majestas tribus una, Deus ter dictus, et unus;
Ah nobis felix adsis, gentique labanti!
Ingeminant aurae plausus, circumque per oras
Vox abit; et tellus, dein astra canora resultant.
Fors, quà sol nitidum Solymis ciet aureus ortum,
Jordanes, gravium Rex, et Pater almus aquarum
Saxa inter, frondesque inter sibi struxit amoenum
Luxurians Thalamum; tacito cùm pectore sortes
Venturas voluit: Circùm famulantur eidem
Agmina Nympharum, tota Sidone micantum,
Cultúque, et forma, gressu, tunicáque, sinúque;
Plena maris rubri spoliis, collóque, comísque
Divitias jactat Daphne, formosaque Phyllis;
Nisáque Palateae, Calistoque jungitur Helli;
Mox Amarylis adest, sequitúrque Syringa Cydippem,
Suetáque fluctisonas nando fluitare per undas
Asphaltis, syrióque Charis perfusa liquore,
Cui caput implicitum gemmis, it flexile collo
Aurum ingens, mixtis onerosa monilia baccis,
Propexique nitent electro molle capilli;
Imminet his Chloris, Pomona, Diana, Ceresque,
Gratia queîs multo depinxerat ora lepore,
Eloquiique sales facilis, risusque decenti
Majestate graves; Albam comitantur amicam
Sylvia, Leucippe, Dryope, Rosamunda, Rhoeque;
Prima nives vultu, torquent hae fonte pyropos,
Ornat colla cyclas, undant diffusilis auri
394 San. 3,278 et nobis felix terrisque
labantibus adsis
395f. San. 3,279f. Ingeminant plausum
nubes lateque per auras / discursat vox et coeli convexa resultant
398 San. 3,283f. caeruleus rex,
humentum generator aquarum / Iordanes
400f. San. 3,285 venturas tacito volvebat
pectore sortes
401f. San. 3,284f. quem iuxta hilari famulantia vultu / agmina densentur natae 408 San. 3,289 Asphaltisque assueta leves fluitare per
undas
390 Prop. 4,11,12 pignora tanta
397 Ov. met. 2,112 nitido ... ortu
398 Ov. Pont. 3,8,12 gravem vertice
portat aquam
400 Ov. ars 1,110 tacito pectore
404 Lucan. 10,139 plena maris rubri
spoliis, colloque comisque
405 Mart. 12,65,1 formosa Phyllis
409 Culex 14 perfusa liquore
410f. Verg. Aen. 7,351f. fit tortile collo / aurum ingens coluber
Flaventes errore comae Gangetide gaza:
Splendet honora Chlamys, decorat talaria soccus.
-- 50 --
Jordanes Antro medius, pronaeque reclinis
Urnae Nereidûm, Thetidem profudit, et undas;
Crystallo, vitróque nitet mirabilis Urna;
Hinc, illinc Amethystus inest, et fulgor Iberus
Temperat arcanis Hyacinthi caerula flammis;
Auget ei meritum munus sat grande Deorum:
Arboreis ibi sculpta comis, plantisque virebat
Sylva racemiferis; Cervi, Capraeque fugaces
Aestivum passim jucunda frigus in umbra
Captabant; resonans lymphis spumantibus amnis
In medio errabat campo, lenique secabat
Cursu prata suo; fulvis hîc corpora setis
Obductus Juvenis, scopuloque excisus in alto,
Fluctibus in mediis Regem, Dominumque Deorum
Abluerat; lecti penes hunc de more Ministri
Subcincti expectant viridanti in littore; pronas
Tendentesque manus in flumina, praebent
Candidulas udo, coelestia carbasa, pallas.
Interea Genitor Summus manifesta sereno
Signa dabat latè coelo: nam missa per auras
Iride cincta caput, ramúmque virentis olivae
Laeta columba ferens Natam Virtute superna
Invisit Sobolem; venerantur Numina Nymphae
Admirabundae; profugasque reconvocat undas
Ad fontem Fluvius. Caelata spectat in Urna
Istas dum species Jordanis, ad omnia voluit
Admirans oculos (nec enim praesagia nôrat)
Aggere cùm fracto vastos erumpere fontes,
422f. San. 3,298f. Ipse antro medius
pronaque acclinis in urna / fundit aquas 424 San. 3,299 nitet urna novis variata figuris 428
San. 3,302 Umbrosis hic silva comis densisque virebat
429 San. 3,303 cervi passim capreaeque fugaces
430f. San. 3,304 aestivum viridi captabant frigus in umbra
432f. San. 3,305f. In medio,
effulgens fluctibus, amnis / errabat
campo et cursu laeta arva secabat
433f. San. 3,307 Hic iuvenis, fulvis velatus corpora setis
435 San. 3,308 regem dominumque
deorum
436 San. 3,310 lecti de more ministri
437 San. 3,311 succincti expectant
440f. San. 3,313f. coelo late manifesta
sereno / signa dabat
444 San. 3,316 venerantur numina
nymphae
445 San. 3,317 refugas ad fontem
convocat undas
446 San. 3,318 dum spectat in urna
447f. San. 3,319f. oculosque ad singula volvit / admirans 449 San. 3,320 insolitos erumpere fonteis
420 Verg. Aen. 4,590 flaventisque
abscissa comas
426 Claud. carm. mai. 8,588 temperat
arcanis Hyacinthi caerula flammis
428 Prop. 3,16,28 arborea ... coma
429 Verg. Aen. 10,724f. fugacem /
conspexit capream
432 Verg. georg. 3,466 medio
procumbere campo
435 Verg. Aen. 10,683 fluctibus ...
mediis
436 Stat. silv. 5,1,39 lectique ...
ministri
438 Verg. Aen. 1,487 tendentemque
manus
440f. Ov. met. 5,468 signa tamen manifesta
442 Ov. met. 1,625 luminibus cinctum
caput
444 Ov. met. 6,44 venerantur numina
nymphae
446 Verg. Aen. 7,792 caelata ... urna
449 Lucan. 2,403 fontibus hic vastis
Fluctivomósque novum latices sumpsisse saporem
Advertit; Torrens citò proluit illius antrum
Spumeus assultans; fractusque refunditur alvêus,
Congerieque redit majore, rapítque sub undis
Grandia saxa; ruit quà quidquid fluctibus obstat;
Haeret is, atque tremit; caput ac dum flumine tollit
Muscosum, Taurísque gerens nova cornua vultu,
Aspicit insolitos succrescere littore flores,
Viváque per tetros discurrere lumina lucos,
Pastorum studiô, laetosque ad sydera cantus,
-- 51 --
Coelestésque sonos attolli, et numina circum
Advenisse Deum testantia, protinus ambas
Exultans sursum palmas cum voce tetendit:
Aequoris, et terrae, superûmque, hominûmque Creator?
Quis tulit huc audax, et condidit alta sub undis
Magna arcana Dei, quae non gens, aethráque nôrat?
Ipse mihi haec olim [forsan meminisse juvabit]
Fatidicus, quamvis abiens in mille figuras,
Proteus, cui dirus discerpsit membra Tyrannus,
Talia dum mecum sapienter saepè revolvit,
Vaticinatus erat: Mihi crede, fluentibus annis,
Ille tibi adveniet, Jordanes inclyte, (Coelum
Nam mihi certa dedit prognostica; fallere nostras
Nec superûm nôrunt oracula praescia mentes)
Qui posthac Nili supra septemplicis ortus,
Supra Indi, et Gangis, vastumque binominis Istri
Circuitum, super astra feret tua nomina; quique
Facta, decûsque tuum famae Tiberisque, Padíque
Praeferet, atque tuos Pactolo aequabit honores;
Cujus in adventu lethales cedere morbi,
450 San. 3,322 fluctibus atque novum
latices sumpsisse saporem
455f. San. 3,323f. dum sublevat undis
/ muscosum caput et taurino cornua
vultu
457 San. 3,325 aspicit insuetas late
florescere ripas 459 San. 3,327 pastorum ludo, et laetos ad sidera cantus
460f. San. 3,328f. numina passim /
advenisse deum testantia. Protinus ambas
462 San. 3,330 ad coelum palmas
hilaris cum voce tetendit
463 San. 3,331 divumque hominumque
repertor 464 San. 3,333 detulit huc
audax
466 San. 3,334 Ipse mihi haec
quondam, memini
468 San. 3,336 caeruleus Proteus
469 San. 3,334 dum talia mecum
470 San. 3,339 mihi crede
471 San. 3,338 Adveniet tibi, Iordanes, properantibus annis
471f. San. 3,339f. certissima coelum
/ signa dedit
474 San. 3,341 qui te olim Nili supra septemplicis ortus
475 San. 3,342 supra Indum et Gangen
fontemque binominis Istri
478 San. 3,344 tuos astris aequabit honores
479 San. 3,345 Cuius in adventu
tristes discedere morbi
453f. Lucan. 1,288f. volvitque sub
undis / grandia saxa, ruit
qua quidquid fluctibus obstat
456 Ov. fast. 2,447 nova cornua
459 Sil. 6,669 laeti ... cantus
466 Ov. met. 9,485 ut meminisse iuvat
467 Ov. rem. 269 vertere ... in mille
figuras
470 Ov. ars 3,62 anni more fluentis
474 Ov. met. 5,187 septemplice Nilo
475 Ov. Pont. 1,8,11 binominis
Histri
Artubus incipient aegris; et acerba remittet
Pestis, et atra lues, quae lenta corpora tabe
Corripit, ac imas exurens flamma medullas
Abripit exangues populos, totásque per urbes
Publica succensis peragit fera fata sepulchris.
Tu Caput Artis eris Medicae; tua lympha valebit;
Haec genus omne necis, saniémque, ac ulcera tollet;
Quin et flagrantes (dictu mirabile) febres
Nutu decrescent, invasaque membra relinquent;
Morbus et ille cadet, medium quem Cynthia duplex
Et tenet, et vexat, vitales quando sub auras
Prodit homo; (lunae vah cornua noxia!) letho
Corpora quae tradens, telo velut icta trisulco,
Nunc necat igne, vado nunc mergit (flebile visu
Spectaclum!) stygio censeres tincta veneno
Labra, cor, ora, fibras, tristes ructantia spumas;
Non impunè dehinc turgescens saeviet hydrops,
Cujus ab undosa laesus salsugine sanguis
-- 52 --
Defluit in summos artus, putríque lacuna
Membra tument, femora, et tabentes folle lacerti,
Et diram vitiata procul fert aura mephitim:
Ac simul obtuso cui lingua simillima saxo
Torpebit, promptis citò solvet pervia verbis
Ora; cui quoque stant oculi sine lumine, neuter
Suppeditatque levem pertaeso vivere lucem,
Caecus hic excutiet tenebras, et cernet acutùm.
Possem plura quidem, quae vix mihi crederet ullus,
Vera, probata tamen, simul et conspecta, referre;
At sint ista satis; propero: mirabitur aetas
Postera tot rerum portenta: Stupore repletus
480 San. 3,346 corporibus passim incipient
480f. San. 3,347f. maculasque remittet / dira lues
487 San. 3,350 Quin et letales (dictu mirabile!) febres
488 San. 3,351 possessaque membra
relinquent
494 San. 3,356 stygio nimirum armata
veneno
496 San. 3,359 impune vagabitur hydrops
507 San. 3,367 possum ore referre
508 San. 3,368 ventura tamen mirabitur
aetas
480 Verg. georg. 3,419 pestis acerba
boum 481 Sil. 7,3556 lues agit atra; Ov. met. 2,807 lenta ...
tabe
482 Catul. 64,93 imis exarsit tota
medullis
483 Manil. 1,882 rapit populos totasque
per urbes
484 Manil. 1,883 publica succensis
peraguntur iusta sepulchris
486 Ov. met. 14,406 dictu mirabile
490 Lucr. 3,405 vitalis suspicit auras
492 Ov. am. 2,5,52 tela trisulca
498 Ov. met. 6,387 summos direpta per
artus
500 Ov. met. 3,76 vitiatas inficit
auras
Spectabis claudos passim genua aegra trahentes
Poplite jam stabili rectos disponere gressus;
Torpida tum nervis, labefáctaque membra repente
[Quis putet, Isaias nisi panderet ista prophetes?]
Sarciri, et primas cum robore sumere vires;
Mox alius pariter, sua tollere membra grabato
Jussus, prosiliet subitò, gressuque citato
Aedes inviset sacras, humerisque molestum
Hoc onus ipse suis gestabit; Clamor ibidem
Insurget laetus, vocesque Altaria circum
Adstantis populi, multùm novitate stupendi
Prodigii attoniti; Diva simul arte videbis
Enerves penitus, nec munera sueta parantes
Ocyus officio fungi [res mira!] priore
Articulos dextrae; laeva dein parte sacrati
Ad tactum vestimenti mitescere cernes
Sanguinis effluvium muliebris, et ora Cadaver
Poene imitata, genas, lumbosque, pedesque labantes
Rursus nancisci citò pristina fulcra salutis;
Daemona quin etiam, furiásque sub improba pelli
Tartara, crudeles furias Acherontis; et ipsa
Pectora mille malis obnoxia, fessáque morbis
Egregiè refici, nec obire perîcla; furentes
Quamvis Eumenides contra bacchentur, et ira
Ignescant; vano quin summas murmure nubes
Implebunt; impacta trement quoque verbere, et ictus
-- 53 --
Horrisonos: Artus jam specto redire per imos,
Post fera fata, necémque ipsam, proba nuncia vitae.
Quodque stupere magis fas est, praecedere pompam
Jam moestam video, tragicasque praeire cicutas;
510 San. 3,369 Cernere erit claudos passim
genua aegra trahentes
511 San. 3,370 extendere poplite
gressus
512 San. 3,371 labefacta diuque
trementia membra
514 San. 3,373 validas cum robore sumere
vires
516 San. 3,375 haud mora, prosiliet,
passuque in templa citato
517f. San. 3,376 onus ipse humeris
portabit 518f. San. 3,376f. ibi
ingens / clamor
520 San. 3,378 spectantis populi et
rerum novitate paventis 529 San.
3,384 ipsas quin etiam Furias sub Tartara pelli
538 San. 3,391 iam moestam incedere pompam
510 Verg. Aen. 5,468 genua aegra
trahentem
512 Lucr. 4,1114 membra ... labefacta
516 Sil. 11,64 gressu ... citato
518f. Verg. Aen. 3,524 laeto socii
clamore
536 Catul. 76,21 imos ut torpor in
artus
Gaudia mox matrum non exspectata, patrúmque
Laetantes fletus, verso ordine, totaque festis
Moenia compleri turmis, plausùsque ciere.
O’quoties illum revereri culmina cernes
Clivorum, quoties curvare cacumina sylvas
Miranda methodo; quoties in gramine ripae
Leniturum aestus, placidum vel corde soporem
Ut caperet, molli adsuesces mulcere susurro:
Macte tuo, Rex ude, freto; macte amnibus, undis
Fontibus! Accedent posito tua caerula fastu
Numina, quae membris nudata, sacerrima pangent
Carmina: Tu felix, quando jam flumine sancto
Factorem rerum, Dominúmque Políque, solíque
(Hocce decus, laus tanta tuis, Pater alme, fluentis!)
Vestibus excipies nullis, ac hospite tanto
Attonitus timidas hortaberis ipse Napaeas
Vocibus hisce: citae properate, cremanda per aras
Et date Thura pias! comites, Thetidósque sequaces
Sternite floricomo tercena sedilia musco,
Pluraque caeruleis intexite serta columnis;
Has redimite rosis, tulipis, nitidisque ligustris;
Liliáque et violas miscete; aspergite molli
Dein Regem nimbo! latè Jordanis ad astra
Tollent elogiis Juga tunc sublimia nomen;
Jordani applaudent se diffudentia circum
Aequora; Jordanem sylvaeque, amnésque sonabunt:
Insuper illa dies humanis ferre ruinis
Auxilium, finémque, piis et jubila terris
Una potens, aequè fonti acceptissima genti,
Lucescent tandem, totúmque optanda per orbem,
540f. San. 3,392f. mox gaudia matrum /
insperata patrumque hilares verso
ordine fletus
544 San. 3,396 curvare cacumina
silvas
545 San. 3,397 quoties humenti in gramine ripae
547 San. 3,399 carpentem tenui assuesces
mulcere susurro
548 San. 3,400 Macte tuis merito
ripis, macte omnibus undis
549 San. 3,401 deposito properabunt
numina fastu
551 San. 3,402 carmina dicent 551f. San. 3,403f. cum tu felix iam
flumine sancto / authorem rerum divumque hominumque parentem 553 San. 3,405 laus tanta tuo, rex
maxime, fonti 554 San. 3,406 exutum veste
accipies atque hospite tanto
555 San. 3,407 attonitus trepidas hortabere voce Napaeas
556f. San. 3,408 Ite citae, date thura pias adolenda per
aras
559 San. 3,410 suspendite serta
columnis
561f. San. 3,412 liliaque et pulcro
regem conspergite nimbo
562f. San. 3,413f. nomen late clarum
Iordanis ad auras / attollent montes 564f. San. 3,414f. Iordanem maxima circum / aequora, Iordanem silvaeque amnesque
sonabunt
566 San. 3,416 latura ruinis
567 San. 3,417 auxilium finemque dies
569 San. 3,418 totumque optanda per
orbem
546 Verg. Aen. 4,522 placidum ... soporem
549 Laus Pisonis 130 positoque per
omnia fastu
551 Verg. Aen. 8,72 flumine sancto
554 Ov. met. 8,570 laetissimus hospite
tanto
Attamen et fluviis, et nostris unica lymphis
(Siqua fides, et certa valent praesagia Protêi)
Auricomòsque tibi, stellis melioribus, ortus
Monstrabit; nec quaeret opes, nec quaeret honores
-- 54 --
Scilicet illa Patris Soboles, Virtúsque, decusque,
Parque, minorque Deo, postquam mortalia sponte
Membra sibi, fragilésque lubens induxerit artus:
Nec Cypri invadet sceprum, neque Caspia perdet
Regna, nec irascens spoliis Babilona superbam
Exuet, aut celsis scandet Capitolia bigis
Milite stipatus, circúmque fremente Senatu;
At vasti tractus Pelagi, ripásque, lacúsque
Circumquaque secans, media sibi quaeret in alga
Sollicitos Comites, sparsosque per aequora nautas,
Instructos cymbis, et nudos membra colonos
Undarum, satis ampla fretis jactare parantes
Retia, vel scissas solidè reparare sagenas;
Isthaec ut linquant tunc munia, dignaque Coelo
(Cujus participes hos reddere praecupit) acta
Ut praestent, graviter mandabit, et instruet; aegros
Quò pariter curent, tribuet jus omne, modúmque:
Pellent Discipuli morbos, virúsque nefandum
Infestis adiment spectris, et adunca retundent
Cornua, sanguineúmque genus; mala cuncta fugabunt,
Tartareasque acies; quin et Coelestis Olympi
Praeficiet foribus Custodes: Claustra jubebit,
Ac aditus servare Poli, quibus atra nocere
Visque, furórquè Stygis nequeat, vel obesse revinctae
Anguibus Eumenides, saevíque obsistere postes
Umbrarum; sedes duodena per astra subinde
570 San. 3,420 siqua fides, siqua est
veri prudentia Proteo
572 San. 3,421 stellis ridentibus ortus
573 San. 3,422 non divitias, non quaeret
honores
574 San. 3,423 ille patris decus ac
virtus
575f. San. 3,423f. mortalia postquam
/ membra sibi et fragiles iam
sponte induxerit artus
577 San. 3,425 Non sceptrum invadet
Cyri, non caspia regna
578 San. 3,426 exuviis Babylona
superbam
579 San. 3,427 alto scandet Capitolia
curru 580 San. 3,428 militibus circum
et laeto comitante senatu
582 San. 3,430 curva secans, media
socios sibi quaeret in acta 584
San. 3,431 nudosque colonos
585 San. 3,432 undarum, sinuosa fretis iactare parantes
586 San. 3,433 retia vexatas aut iam
reparare sagenas
590 San. 3,435 ius omne potestatemque medendi 591 San. 3,436 pellent morbos
593 San. 3,437 monstra fugabunt
594f. San. 3,438f. Quin et custodes
foribus radiantis Olympi / praeficiet servare aditus et claustra iubebit
598 San. 3,441 Eumenidum durique umbrarum obsistere postes
599 San. 3,442 sedes passim emeritis duodena per astra
571 Verg. Aen. 3,434 siqua fides
575f. Lucr. 3,778 mortalia membra
577f. Verg. Aen. 6,798 Caspia regna
578 Lucan. 1,10 superba foret Babylon
581 Lucr. 2,345 ripas fontisque lacusque
582 Stat. silv. 5,3,283 in media ...
alga
583 Ov. trist. 4,1,50 sollicitae
comites
584 Verg. Aen. 8,425 nudus membra
Pyracmon 590 Ov. fast. 5,203 ius omne
592f. Ov. Pont. 1,1,39 cornu tibicen
adunco
599 Verg. georg. 1,232 per duodena
... astra
Emeritis statuet; certa dein lege magistros
Quaeque caterva suos sectabitur; alma vocatis
Jura dabunt, leges, documentaque: Compita circum
Plausibus alta strepent, sociis, ducibúsque triumphos
Dantibus innumeros; ò térque, quatérque beati,
Qui jam jam, Ratibus, linis, remisque relictis,
Aurea sydéreae sibi pandunt Atria sedis!
Praetereà (fidei meritô, si certaque mentis
Omina sunt nostrae) socias spectabimus undas,
(Hoc summi Patris est inter miracula primum)
Converti in Bacchi latices; hos pandit honores
Signa per alta Deus; sua sic arcana stupere
-- 55 --
Dat sumpti latè Imperii, mirabitur auctus
Felix lympha suos, haustum spumare coacta)
Hospitibus mirum, paterísque refundere plenis,
Ac hilarare novas Hymenaei nectare mensas.
Nec semel ille, truces remis evectus in undas,
Experietur ubi, casso rediisse labore
Consocios, praeda maris hoc cumulabit, et udas
Squammigerûm species viridi profundet in Actâ.
Tum quoque, cùm pelagus penetrabilis obruet ignis,
Cernemusque ratim saxosa ad littora ferri,
Amissis fluitantem armis, ac dura gementem
Verbera, et effracto nudatam lintea malo,
Nulla salus, spes nulla viris, ad vota precésque
Vertentur; vacat ars: miserae exoptantur arenae,
Imperio premet Ipse Notos: cadet arduus undae
Impetus; audivisse Dei sacra jussa putares
Euros, et Boreas, et iniquos turbine Cauros.
Quid memorem gemino saturandas pisce catervas,
601f. San. 3,444f. illi leges et
sancta vocatis / iura dabunt
605 San. 3,446 qui iam cymba remisque relictis
607 San. 3,448 Praeterea
608 San. 3,449 cognatas etiam spectabimus
undas
610 San. 3,451 hos primos per signa ostendet honores
612 San. 3,452 accepti late imperii;
mirabitur auctus
613 San. 3,453 lympha suos, iussa
insuetum spumare capaces 615 San.
3,455 et mensas hilarare et felices
hymenaeos
616 San. 3,456 Nec semel ille altum
remis evectus in aequor 617 San.
3,457 rediisse labore
618f. San. 3,458f. et hudos / squamigerum strata cumulos
exponet in alga 626 San. 3,463 imperio premet increpitans: cadet
arduus undae
627 San. 3,464 impetus atque audisse
minantis iussa putares
628 San. 3,465 Eurosque Zephyrosque
et ovanteis turbine Coros
629 San. 3,466 Quid loquar, ut gemino numerosas pisce
catervas
600 Ov. met. 5,531 lege tamen certa
603 Val. Fl. 4,554 sociis ducibusque
604 Verg. Aen. 1,94 o terque quaterque
beati
606 Verg. Aen. 10,3 sideream in sedem
617 Lucan. 2,663 cassus labor
618 Manil. 5,592 quantula praeda
maris
622 Verg. Aen. 1,474 amissis Troilus
armis
622f. Calp. 3,70 dura ... verbera
624 Verg. Aen. 11,362 nulla salus
bello 624 Verg. Aen. 6,51 vota
precesque
627 Verg. Aen. 6,40f. sacra morantur
/ iussa
Munere et exiguo Cereris miserabile vulgus,
Pascendosque viros, pariterque in gramine matres,
Ut duodecim redeat plenis Annona canistris?
Quid dicam? quando tenebrosa nocte per altum
Incedens ponet vestigia libera ponto,
Vixque fretum sicco tanget pede? Scilicet illi
Adnabunt mox fident; Fundo Neptunus ab imo
Excìtus Dominum noscent, positóque Tridente
Cum Glauco, Nereo, sociis, udísque Deabus
Prosiliet, tremulúsque piis dabit oscula plantis:
Sed quid ego tenui vectus super aequora puppi
Cuncta feror referens? non si mihi docta Camoena
Atria, Castaliúmque vadum, Pimplaeaque pandant
Limina, sufficiam: non si mihi Delphica centum
Ora sonent, Helicónque novas in gutture linguas
Surrogent, et totum spirent praecordia Phoebum,
Excelsos valeam Messiae Principis actus
Narrare, ac digno complecti singula cantu.
-- 56 --
Haec mihi longaevus syncero pectore Proteûs
Vaticinans (dum fortè meum successit in Antrum)
Deprompsit quondam; nunc argumenta futurae
Exspectare rei stat fixum. Flammeus ambit
Verùm plus solitò medias sol aetheris oras,
Auroraeque comes, festae ductórque choreae;
Mandat hic, ad numerum stellae moveantur, et orbis
Accipiat leges; praescriptaque foedera servent,
Ac noscant aurae Imperium, maria alta tremiscant:
Cúmque citet nunc ante diem sub fraena jugales,
Fas est consuetis quoque me decurrere ripis
Undantem, vastosque lacus, ac rura meantem
630 San. 3,467 munere et exiguo
Cereris, miserabile vulgus
631 San. 3,468 matres atque viros
pariter per gramina pascet 632 San. 3,469 ut iam bissenis redeant fragmenta canistris
633 San. 3,470 ut nocte per altum
634 San. 3,471 substrato ponet vestigia
ponto
635 San. 3,472 vixque undas sicco tanget pede? scilicet olli
636 San. 3,474 fundo Neptunus ab imo
637 San. 3,475 excitus, agnoscent dominum positoque tridente
639 San. 3,477 prosiliet trepidusque sacris dabit oscula plantis
640 San. 3,478 Sed quid ego exili vectus super alta phaselo 641 San.
3,479 cuncta sequor memorans? Non
si
642f. San. 3,480f. aurea pandant /
limina, sufficiam; non si mihi ferrea centum
644 San. 3,482 ora sonent centumque
aerato e gutture linguae
645 San. 3,483 pectora Phoebum
646 San. 3,484 valeam venturi
principis actus
647 San. 3,485 enumerare novoque amplecti
singula cantu
648 San. 3,486 felici pectore Proteus
649 San. 3,487 vaticinans, ut forte meo diverterat antro
650f. San. 3,488f. nunc eventus stat signa futuri / expectare
657 San. 3,493 ante diem citat
auricomos ad frena iugales
658 San. 3,494 tempus me currere
ripis
659f. San. 3,495f. undantem magnosque
lacus / vorticibus
630 Lucan. 6,110 miserabile vulgus
632 Verg. georg. 4,280 plenis adpone
canistris
633 Amm. 15,4,8 praesidio tenebrosae
noctis
634 Hor. epist. 1,19,21 libera per
vacuum posui vestigia
635 Ov. met. 14,50 pedibus super
aequora siccis
636 Val. Fl. 8,366 fundoque iterum
violentus ab imo
645 Claud. rapt. 1,6 et totum spirant
praecordia Phoebum
653 Ov. met. 8,582 festas duxere choreas
656 Verg. georg. 2,479 qua vi maria alta
tumescant
Vorticibus; Jam cerne novum, qui concitat undas,
Aestum, Jordanemque ciet grave murmur aquarum
Plus aequô despumantûm; Sic fatus amictum
Protinus insolitum dorso superinduit, udis
Quem nevit quondam formosa corona sub antris
Nereidûm, laeto residens in gramine, docta
Intexensque manu pulcherrima stamina gemmis;
Naïadésque rudem decorantes murice textum
Sidonio, aurato in limbo fixêre pyropos:
Denique fluctivago tumidus se reddidit alvêo,
Spumantíque vagas aspergine miscuit undas.
Jam Sacri Partûs seriem libâsse verendam,
Sit satis, O superi! Sterili de Rupe Biseni
Nunc aliò cogunt me floridiore sub umbra
Euganei Collis musae: quae carminis illi
Gratia, quisve lepos! quò non splendore nitescit!
Pectoris Interpres felicis, Diva voluptas,
Tot Vatum foecunda Parens, Coelestis origo;
Quae meritos cumulat meritis, Albóque relata
Excolit aeternùm victuris nomina chartis;
Méque minùs dignum laurô, quibus illa canori
Altera Parnassi sedes viret undique, cinxit,
Tyronémque docet mira ratione Poetam
Quid deceat, prudens Recti quid et exigat usus.
Canebam.
661 San. 3,497 Iordanemque vocat
tumidarum murmur aquarum
662f. San. 3,498f. Sic fatus,
confestim humeris circundat amictus / insolitos
664 San. 3,499 quos pulcrae hudis nevere sub antris
667 San. 3,501 sidonioque rudes saturantes murice telas
669 San. 3,503 Atque ita se
tandem currenti reddidit alveo
670 San. 3,504 motas aspergine miscuit
undas
671f. San. 3,505f. o superi, partus
tentasse verendos / sit
satis
600 Claud. carm. mai. 17,319 in carmina concitat undas
661 Sen. Ag. 466 murmur grave
665 Verg. georg. 2,525 in gramine
laeto
667f. Tib. 3,3,18 Sidonio murice
677 Claud. carm. min. 23,13 ipsa parens
vatum, princeps Heliconis, Homerus
|