Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Augsburg]: Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae contra Thurcas ad Germanos habita, versio electronica, 35 versus, verborum 5015, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-germ.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Qvamquam scio multum acerbitatis ad meum dolorem accessurum esse fortissimi Germani, si ingentem immanissimorum Thurcarum potentiam referre voluero: partim quod meum recens atque grauissimum vulnus mihi ipsi refricare necessum est / partim etiam magnitudine imminentis calamitatis / ne dicam excidii reipublicae Christianae / nisi deus optimus maximus tantam ruinam auertat / repellat / exterminet: tamen neque propriis periculis / ac diuturna malorum serie / neque communibus incommodis / in quibus maxima pars diu versati sumus / ac (vt video) longe diutius versabimur / deterrebor: quin ea / que ad omnium vtilitatem spectare videbuntur / forti ac intrepido animo exprimam / quotidianis nostrae miserrimae conditionis fluctuationibus / earumque causis subinde assignatis. Quae non tam longinquitate locorum esse ignota Germanis puto / quam quod ea hominum natura est / vt blandiente aliquantum fortuna nec praeteritorum recordentur malorum / nec futura prospiciant: Quae res in alienis detrimentis multo manifestius apparet. Caeterum deberetis considerare nos omnes in eadem esse naui / iisdem procellis agi / eandem fortunam subituros esse. Non solum enim in Graecos / Epirotas / Illyrios / Pannoniosque / quorum maior pars ac melior crebris Thurcarum incursionibus iam deuastata est / tanta belli moles comparatur / vt in iis ipsis dumtaxat terminis ferinus immanissimae gentis furor efferueat. Longe autem aliena est mens saeuissimi hostis: siquidem nihil aliud dies noctesque cogitantem conperimus / quam quomodo omnia / quaecunque sub catholica fide continentur / euerteret / perderet / ad interitum deduceret. Quod si quispiam et initia rerum / et progressus diligenter animaduertere velit. facile iis omnibus assentietur. Quippe ostendam neque validiorem populum vnquam ab

-- --

orbe condito in Europa coaluisse / neque vniuerso Christianorum nomini infensiorem perniciosioremque fuisse / neque rempublicam Christianam tantopere labefactatam in maioribus instantis ruinae discriminibus extitisse. Namque vt ipsa Thurcarum primordia paulo altius repetam: praeter Herodoti ac Diodori sententiam (de Mosis autem relatione alia est consideratio) constat Scytharum gentes antiquissimas ac semper populosissimas fuisse: [ERROR: no reftable :]Scythae antiquissimi et populosissimi. quippe nec aquarum inundatione / sicut caeteri / submergi potuerunt / quum eminentiorem partem terrae / quasi quandam arcem teneant / vt omnia inde orta flumina in meridiem decurrant. [ERROR: no reftable :]Scythia in aedito loco. Neque ea regio aestatis incommoda subire potest / [ERROR: no reftable :]Scythia expers aestus. vnde et corpora citius collaberentur / et ex infecto ab aestuantibus vaporibus aere innumeris morbis obnoxia forent: siquidem et remotissima est ab aequinoctiali circulo septentrionem versus / et continuis flatibus Aquilonis expurgatur / vt nec ibi graues nebulae condensentur / nec fulmina vibrentur / nec tonitrua exaudiantur. Atqui non argumentis solum / sed aliquot exemplis quoque comprobatum est Scythas praeter alias nationes hominibus abundare / ac esse fortissimos bellatores. Non eo quidem inficias / quod olim penes Gallos, [ERROR: no reftable :]Galli. Cymbros, [ERROR: no reftable :]Cymbri. Teuthones [ERROR: no reftable :]Teuthones. summa belli gloria extiterit / vt caeteris gentibus maxime fuerint formidabiles: sed infoelicibus postmodum succaessibus omnem famam denigrauerunt: Testis est Italia / quae saepius gallico sanguine maduit / [ERROR: no reftable :]Crebrae Gallorum in Italia strages. vt Romani plures de gallis triumphos / quam de toto terrarum orbe duxerint: testes sunt Delphii vbi vnica tempestate gallorum exercitus Brenno duce concidit: [ERROR: no reftable :]Galli apud Delphos deleti. testis est Asia, in qua Tolostobogi / [ERROR: no reftable :]Tolostobogi. Trocini / [ERROR: no reftable :]Trocini. Tectosagi [ERROR: no reftable :]Tectosagi (quamuis diu toti Asiae cis Taurum montem imperauerint) a Gn. Manlio caesi atque subacti sunt. Cimbros / Teuthonesque terribili marte vlulantes C. Marius Arpinas cum eorum coniugibus ac liberis deleuit. [ERROR: no reftable :] Cymbrii cum teuthonibus a mario deleti. At certe bellica virtus vt in ipsis initiis necessaria est / sine qua nihil expugnari potest / ita omnis eius laus constanti ac infracta pertinacia neque laboribus / neque luxui succumbendo consumatur : vnde non immerito creditum est / regna iisdem artibus teneri / quibus parta fuerint. In qua re [ERROR: no reftable :]Scythae inuicti famis ac laboris.

-- --

Scythas gentem famis ac laboris inuictam excelluisse nemo negabit: qui domi forisque egregia semper opera gesserunt. Quis enim vnquam Scytharum fines sine magna infamia praeter Alexandrum magnum ingressus est? At Zopirionem cum viginti. M. Macedonum / [ERROR: no reftable :]Zopirion cum Macedonibus a Scythis caesus. Cyrum cum ducentis millibus persarum ceciderunt: [ERROR: no reftable :]persarum strages in Scythia Darium eiusdem gentis regem in foedissimam fugam compulerunt. [ERROR: no reftable :]Darii fuga ex Scythia. Eductis vero in exteros armis quum trium maximorum regnorum in Asia conditores extitissent / [ERROR: no reftable :]Scythae 3 regna in Asia condiderunt. Parthi / quorum duodeuiginti regna fuisse produntur / [ERROR: no reftable :]Parthorum 18. regna. ad tantam magnitudinem peruenerant / vt multos per annos toti ferme Asiae imperauerint: [ERROR: no reftable :]Parthi domini asiae. Romanosque in id tempus florentissimum ac potentissimum populum / recentibus quoque victoriis Aphricae / Numidiae / Hispaniarum / Galliarum / Britaniae / ac omnium nationum intra Rhenum Danubium et mare Lybicum existentium / subacta quoque Syria / ac duabus Armeniis in potestatem redactis exultantem duobus praeliis Crasso ac M. Antonio ducibus grauiter afflixerunt. [ERROR: no reftable :]Parthi Romanos caedunt. Quid commemorem bellicam fortitudinem Bactrianorum / [ERROR: no reftable :]Fortitudo Bactrianorum. qui a Scythis originem traxerunt? Foeminas enimvero Scytharum ad summum gloriae fastigium vnica bellandi scientia peruenisse liquer. [ERROR: no reftable :]Foeminae Scytharum bellicosae. Taceo de Iaxamatis / [ERROR: no reftable :]Iaxamatae aliisque intra suos fines pari viris animo proeliantibus: Amazones patrios limites egressae armis non modo sedes acquisiuere / sed bellicosissimas gentes sibi tamdiu parere coegerunt / [ERROR: no reftable :]Amazonum virtus. donec Hercules Iouis filius Euristei iussu profligatis amazonibus [ERROR: no reftable :]Amazones ab hercule profligatae. Hyppolitem reginam non abduxerit / atque Panthesilea demum bello troiano ab Achille non sit interfecta: [ERROR: no reftable :]Panthesilea ab Achille interfecta. tametsi comperio relatum in monumentis Amazonas vsque in tempora Alexandri Macedonis floruisse. Haud leuiores tumultus fere ab aedem septentrionis plaga ruentium instar turbinum Europam lacerauere: Inde Huni / [ERROR: no reftable :]Huni. Gotti / [ERROR: no reftable :]Gotti. Vandali / [ERROR: no reftable :]Vandali europam deuastantes. Ostrogoti / [ERROR: no reftable :]Ostrogotti Visigoti [ERROR: no reftable :]Visigotti Thraciam Macedoniam / Graeciam / Epirum / Illyridem / germaniam / Gallias / Hispanias / Italiam / ipsam quoque Romam caput orbis / dominam terrarum / triumphatricem gentium sub ipso Christianorum principum conspectu deformauerunt. Sic paulo post ex rigenti

-- --

perpetuis niuibus angulo Sclauini veluti nimbo effusi [ERROR: no reftable :]Sclauini ex Scythia effusi. a nemine repelli potuerunt / quin transgresso Danubio omnia ad mare Adriaticum deuastarent. Itaque quum in Hispania consedissent Vandali / [ERROR: no reftable :]Vandali consederunt in hispania Sclauinorum pars Saxonum terras non procul a Viado flumine occupauit: [ERROR: no reftable :]Multae prouinciae a sclauinis occupantur. Pars Gepidis / Silesiis / Macromanis / ac Bemis expulsis ad Noricos Boiosque vltra fluuium Albim se extendit. Reliqui vtrasque Misias ac omnem tractum post Emum / Rhodopem / Orbalum vsque in Hellespontum / ac Pindum / et Cetios montes sua gente suoque nomine impleuerunt. A postremis Scytharum Hungaris Pannonia inferior intra Carpatum montem / Danubium / Drauum / et Sauum flumina fugatis indigenis possessa est. [ERROR: no reftable :]Hungari pannoniam occupant. Quibus gentibus dei benignitate in Catholicam fidem receptis tranquilla fuerant superiora tempora. Ecce iisdem ab oris longe atrocior tempestas proterens euertensque omnia funditus / ne nostris quidem visceribus parcit. Cuius leuissima primordia in magnam vim se attollentia consideranti multum profecto admirationis / plurimum timoris afferunt. Non enim Thurcae [ERROR: no reftable :]Origo thurcarum. quadrato agmine / non instructo exercitu / non militaribus copiis / non iis demum viribus / vt aperto marte congredi auderent ex Sarmatia Asiatica testimonio insignium scriptorum defluxerunt / sed vilis ac parua perditorum hominum manus quasi quodam conspirantium more / nec quidem animo subigendi prouincias ex patriis siluis / quas aedium loco habent / excessit: [ERROR: no reftable :]Thurcae siluas incolunt. Verum / vt latrocinando praedam et maxime pecoris / quo summe delectantur abigeret / saltus / rupes / pylas / et claustra montium occupauit. Inde Othomanis ducibus / [ERROR: no reftable :]Othomani thurcarum duces. quorum soboles vsque in hanc diem apud Thurcas imperium haereditario iure obtinet / [ERROR: no reftable :]Othomani apud thurcas imperant. populabundi clam inopinateque in proximos quosque excurrentes coeperunt sibi nomen et vires apud finitimos vendicare. Proinde / vt est magna pars hominum alieni appetens / ac nouorum motuum auida / vndique ad deos quisque flagitiosissimus confluere: iis se in partem praedae adiungere. Itaque crescentibus in dies viribus atque animis / obliti domesticarum siluarum / quas perpetua frigora et niues infestant: ad haec molli

-- --

caelo frugum / vini / carnisque dulcedine / ac rerum omnium copia ad illecebras et blandimenta corporis alliciente / quibus potissimum Asia abundat / [ERROR: no reftable :]Asia copia rerum abundat. et quorum Barbari sunt auidissimi / quum neque vllos deos / neque animorum immortalitatem credant / [ERROR: no reftable :]Thurcae nullos deos credunt. decreuerunt obsecundantem fortunam sequi / [ERROR: no reftable :]Thurcae secunda experiunt fortunam. ac se omnibus periculis opponere / donec aut omnes fortiter pugnando gloriose interirent / aut insigni victoria potirentur. Primum igitur atque alterum experti secundum proelium in eam spem elati sunt / vt dicerent / neminem sibi obsistere posse / quominus totam Asiam subiugarent. Nec sua decepti opinione / breui spacio temporis aliis ferociae barbarorum metu caedentibus: aliis / qui se pro patria opibus / ac libertate opposuerant crudeliter trucidatis, [ERROR: no reftable :]Prouinciae a thurcis in asia occupatae. Colchos, Cappadociam, Paphlagoniam, Gallaciam, Asiam, Phrygiam, Meoniam, Lydiam, Ioniam Cariam, Lyciam, Pamphiliam, Ciliciam, Armeniam, ac omnes oras, omniaque littota sinistri lateris ab ostio Tanais, ac Cimerio Bosphoro vsque ad Amanum montem et Eufratem fluuium partim vi / partim dolo subaegerunt. Sic rebus ad orientem succaedentibus non cogitantes sordida sui incrementi initia, neque contenti tanta terrarum vrbiumque accaessione, sed more inexplebilis humani ingenii maiora in dies appetentes in Europam per Hellespontum angusto intersecante freto facile traiiciunt: [ERROR: no reftable :]Transitus thurcarum in europam ac velut fulmine e coelo demisso passim volitantes omnem oram Thraciae incendiis / ferro / direptionibusque subiiciunt. [ERROR: no reftable :]Thurcae thraciam deuastant. [ERROR: no reftable :]Thracia a thurcis subacta. Quorum subito atque inopinato aduentu ita consternati sunt incolae / vt aliis latebras in siluis quaerentibus / aliis in iuga montium refugientibus / maxima pars se in vrbibus occluderet. Itaque Barbari omissa praeda ad oppugnationem vrbium se accingunt: quibus partim in deditionem receptis / partim vi expugnatis / Capta demum Constantinopoli altera Roma [ERROR: no reftable :]Constantinopolis altera roma vniuersae Thraciae iugum imposuerunt. Deinde Thraciae fortunam sequuntur [ERROR: no reftable :]Gentes a thurcis deuictae. Peones / Triballi / Macedones / Thessalli / Magnesii / Achaei / Boetii / Opuntii / Graeci / Aetholi / Locri / ac tota Peloponnesus / excepta vnica Venetorum ciuitate Neapoli. Eadem procella distrinxit [ERROR: no reftable :]Prouinciae a thurcis in europa acquisitae. Epirum / Illyridem / Dalmatiam / Liburniam /

-- --

Dardaniam / vtrasque Misias ad Tauricam Chersonesum. Idem Thurca superioribus duobus annis per Syriam / [ERROR: no reftable :]Modernus Thurca Syriam occupat. Anthiochiam / Mesopotamiam / Babiloniam / Iudaeam Palestinam / Aegiptum vsque ad Cinammiferam Arabiam et Persidem victorem exercitum circumtulit. Quantum vero nauali bello valeant [ERROR: no reftable :]Thurcarum virtus in mari. testimonio sunt Lesbos / Samothracia / Euboaea / Salamis / Cyclades / omnesque in Aegaeo et Ionio mari praeter Cretam et Corcyram e manibus Christianorum ereptae insulae. [ERROR: no reftable :]Insulae a Thurcis subiugatae Nouissime autem ingenti classe mare Siculum / Tyrrhenum / Ligusticum / Lybicum / Balcaricum infestis populationibus littora legendo / contortis in fretum Gaditanum iaculis foeliciter duce Camali [ERROR: no reftable :]Camalis praefectus classis Thurcarum. transnauigauerunt. Haec a Thurcis in Asia et Europa / nuperque immisso in Lybiam imperio terra marique per annos circiter quadringentos subacta sunt. His supra triginta regnis [ERROR: no reftable :]Regna supra triginta thurcis subiecta. viris / equis et armis abundantibus tantas vires / tantam potentiam / consecutus est ferocissimus populus / vt non modo aliquem principem non expaueat / sed omnes Christianos sibi non esse pares arbitratur. Et quum incredibili flagret cupiditate dilatandi in diuersas partes nomen et fines imperii: aestuans inexpiabili odio aduersus Christianos [ERROR: no reftable :]Odium thurcae in christianos. id maxime per sanguinem et viscera nostra tutum atque oportunum esse iampridem in animum induxit. Cuius odii causas tametsi difficile est affirmare: [ERROR: no reftable :]Causae odii. tamen plaeraeque consentaneae rationes suapte se offerunt. Occurrunt sane primo grauissima et cruenta bella quae ab Hungaris et Illyriis [ERROR: no reftable :]Thurcarum bella cum Hungaris et Illyriis. pro Triballis / Misis / atque Dardanis contra Thurcas gesta sunt: vt iis multo fuerit difficilius has obtinere prouincias / quam expugnare: tot. n. vtrinque desideratos / tot strages factas memoriae proditum est / vt qui vicit propius metum fuerit: numero tandem et hostium pertinacia victi succubuimus. [ERROR: no reftable :]Thurcarum pertinacia vincimur. Et quamuis vlti ignominiam cumulatae sint: tamen fere omnibus / et praesertim barbaris a natura insitum est / vt iis quos aliquando metuerunt / semper infesti sint. Getis vnico proelio superatis contenti fuere tributum imposuisse [ERROR: no reftable :]Getae qui et Vallachi Thurcarum tribunarii. munito propriis praesidiis Monocastro [ERROR: no reftable :]Monocastrum. in ostio Danubii. De Tauricis populis nihil exigunt praeter vectigalia [ERROR: no reftable :]Taurici Thurcarum vectigales in Theodosia ciuitate / [ERROR: no reftable :]Theodosia quae et Capha. quam

-- --

vi coeperunt. Persas destitere persequi sublato e viuis nepote / cuius caput saeuissimus omnium Thurca / quos terra sustinet / appetebat. [ERROR: no reftable :]Odium Thurcarum in Persas lenitum. Siue propterea nostris ceruicibus tam grauiter insultat / quo. s. facilius orbe terrarum potiatur. Nam inter omnes populos / excoeptis Scythis / europaei bellicosissimi reputantur / [ERROR: no reftable :]Europei populi bellicosissimi. nullique latius imperium propagauerunt. Persis quidem Graeciam occupare conantibus / magna clades maiusque dedecus illatum est. [ERROR: no reftable :]Persae infamiam in graecia consecuti. At Macedones (vt modo Athenienses / Lacedaemoniosque praetereamus) vniuersae Asiae dominati sunt. [ERROR: no reftable :]Macedones vniuersae imerauerunt Asiae. Romani Europam Aphricam / atque Asiam ad Caucasum montem tenuerunt. [ERROR: no reftable :]Termini Romani imperii. Quorum victricibus armis Indi [ERROR: no reftable :]Indi. Seres / [ERROR: no reftable :]Seres. ac nonnulli Scytharum [ERROR: no reftable :]Scythae. territi legatos ad Caesarem Augustum [ERROR: no reftable :]Caesar Augustus cum muneribus miserunt. Idcirco Thurcae inter omnes prouincias praecipue in Italiam transire anhelant: ad hoc eos inuitante rerum omnium copiosissima ac opulentissima praeda. [ERROR: no reftable :]Thurcarum cupido in Italiam traiiciendi. Sed quid opus est tot coniecturis veritatem indagare? iam ad certissima nostrae ruinae argumenta descendamus. Nostra scelera [ERROR: no reftable :]scelera Christianorum. contra nos bellum comparauerunt nostra scelera. Quaeso quid flagitiorum praetermisimus? quibus vitiis non obtemperamus? in quam infamiam non sumus deuoluti? O miseram temporum conditionem: O ruiturum saeculum: vbi est illa sanctitas / qua superioribus annis omnia laeta proueniebant? Quod venenum se immiscuit inter Christianos? a quibus furiis haec labes immissa est per luxum et libidinem pereundi perdendique omnia? Vnde haec orta est ambitio caput omnium malorum? [ERROR: no reftable :]Ambitio caput omnium malorum. quae lues non solum in priuatos homines longius euagatur: sed eos quidem / quibus generis humani cura commissa est / in quorum manibus nostra salus continetur / ita infecit / vt diuini humanique iuris obliti nostro sanguine nostris membris inter se digladientur / nostris vulneribus sua odia expleant. Heu quanta iuuentutis strages infra triginta annos facta est: non connumeratis. n. caedibus inter Gallos / [ERROR: no reftable :]Galli. Britannos / [ERROR: no reftable :]Britanni. Scotos: [ERROR: no reftable :]Scoti. praetermissis principum Germaniae dissensionibus : in Italia [ERROR: no reftable :]Strage Christianorum in Italia. profecto iuxta Varum / Mincium / Benacum / Athesim / Lirim / et nuper in agro Rauennate ac Mediolanensi supra trecenta millia hominum ceciderunt / quibus copiis vsque ad Indos

-- --

peruenire potuissemus. Ne autem parum inter Ducces proeliatum esse videatur / saepius ad priuata arma concursum est: et / quod minus crederetur / rustici contra nobiles impetum fecerunt / [ERROR: no reftable :]Rusticorum furor contra nobiles. alios trucidantes / aliis patria ac bonis interdicentes. Quae res quum primo in Dalmatia [ERROR: no reftable :]Dalmatia. sub Venetorum dominio impune succaederet / in idem scelus traxit Istros / [ERROR: no reftable :]Istri Carnos [ERROR: no reftable :]Carni. Hungaros [ERROR: no reftable :]Hungari. quoque ne episcopis quidem parcentes. Solus autem Rex Hispaniae aduersus infideles prospere pugnando fidem Catholicam tutatus est: Poenos enim quos Saracenos appellant / diuturno bello contusos defatigatosque / atque a Betica / quam occupauerant expulsos [ERROR: no reftable :]Poeni ex Hispania pulsi. vsque in Aphricam caedendo ac vrbes eorum diripiendo persecutus est. Cuius refrigerato calore / seque ad italicos tumultus conuerso iterum Poeni collectis animis oras Siciliae / Sardiniae / Corsicae / atque Italiae vehementer infestant: [ERROR: no reftable :]Poeni denuo infestant. proximo quoque anno pene summum Pontificem feras venantem intercoepere. [ERROR: no reftable :]Summus pontifex a Poenis fere interceptus. Proinde si quando ab intestinis bellis respiratur, irruunt socordia, [ERROR: no reftable :]Corruptela Christianorum. ignauia, ac teterrimae voluptates explosis aut penitus obrutis virtutibus, tunc videbis regnare Lenones, Parasitos, Coraules, Tibicines, Cytharedos, Delatores, Detractores, ac id genus hominum pessima execrandaque vicia disseminantium: probitati raro locus patet. [ERROR: no reftable :]Probitas explosa. Quippe iam pridem eo scelerum deuentum est, adeo mores corrupti deprauatique sunt / vt neque laudanda facimus / neque laudari honestum putamus. Idque magis dolendum / quod virum honesti ac liberi animi, sicubi conspiciunt, non aliter ac albam cornicem impetunt, deplummant discerpunt: quicquid enim principes oderunt aut amant, id necesse est et aliorum opinionem sequi. Atque vtinam in his terminis isti morbi consedissent, Latius sane penetrantes in capita quasi contagione quadam irrepserunt. [ERROR: no reftable :]Vicia in capita irrepserunt. Itaque quum vulgo laboretur omni genere turpitudinis, foediora quidem vitia perniciosissimo exemplo sacerdotes [ERROR: no reftable :]Sacerdotes christi inuasere: qui? Nempe ii, quos Saluator suos Christos appellat, Qui dii gentium vocantur, [ERROR: no reftable :]Sacerdotes dii gentium.

-- --

qui demum Apostolis succaesserunt, [ERROR: no reftable :]Sacerdotes Apostolorum successores vt sanctitate vitae omnibus anteirent: quorum partim vestigiis inhaerendo, partim praeceptis obsequendo veram ac immortalem gloriam iam diu nobis praeparatam atque per Prophetas pollicitam caetera plaebs consequeretur. At hi dumtaxat auariciae / gulae / inuidentiae inhiantes / blanditissimis ac detestandis illecebris abutuntur. [ERROR: no reftable :]Sacrerdotum scelera. Quid ita? vt pessundatis virtutibus nos secum in aethernos luctus adigant. Quamobrem? quoniam nec virtutibus praemia / nec flagitiis poenae desunt. Multi frustra magnis titulis infularumque insignibus confidunt: sed omnia mors aequabit / grauioraque delicta / grauioribus suppliciis pianda erunt. Num arbitramini parui criminis sanctuarium dei / sanctuarium inquam / quo sancti omnes esse deberemus / ab aliis tanquam haereditario iure occupari / a plaerisque nephandis sordibus pollui? [ERROR: no reftable :]Sanctuarium dei polluitur. Ad hunc. s. exitum acerbissimae caedes Apostolorum ac sanctorum Martyrum euaserunt? Qui si reuiuiscerent / sic dei ministros alloquerentur. O ingratum genus ac impia propago quae rabies eo vos compulit / vt quod a nobis magnis laboribus / ieiuniis / plagis / sparso proprio sanguine / ac demum vita per exquisitos cruciatus extorta paratum est: id vos in delitiis defluendo / scortando / alea ludendo perdere decreueritis? Nos per summam paupertatem ecclesias aedificauimus: vos in auleis / tapetis / conchilyatis stragulis / et argenteis lancibus Scurras / equos / et canes alendo consumitis ac eueritis. A nobis iacta sunt in plaebem et firmata semina fidei et veritatis: ea per vestram nequitiam [ERROR: no reftable :]Mala propter scelera insecuta. subruuntur ac opprimuntur. At certe vbi maior peccandi modus inest / ibi minor licentia deberet esse. Igitur miramini si morbi / fames / domestica externaque bella vos lacerent? magis enimuero mirandum est / quod aut montibus non obruamini / aut vos vndae non absorbeant / aut terra sub pedibus non subsidat. Putatis solo nomine Christiano iram dei euadere? scelera suppeditauerunt hanc gratiam. Si. noster deus nequitiam tum imbribus / tum igne vltus est: si Hebraeos electum sibi populum / [ERROR: no reftable :]Hebraei castigati a deo.

-- --

apud quem Christus natus est / castigari uoluit? si impotenti Pharaonis imperio diu pressit: [ERROR: no reftable :]Hebraei Pharaoni seruientes. si Hierosolymam caput Iudaeae poene solo per Romanos aequauit / [ERROR: no reftable :]Hierosolyma diruitur. atque Hebraeos transgressos fines iusticiae vagos per orbem afflixit / [ERROR: no reftable :]Hebraei hodie quoque affligunt ac in hanc vsque diem affligit: si tot amplissima regna florentissimasque Respublicas euertit: num parcet vestris flagitiis? num contagionem istam impune vagari dimittet? En Thurca flagellum dei [ERROR: no reftable :]Thurca flagellum dei. distrinxit cruentum gladium / vt has extirpet iniquitates: eluentur sordes / et fiet vnus pastor et vnum ouile: Atque / quod minime putes / deus inimicos suos perdet manu inimicorum suorum. Quare quid malorum passi fuerimus / et quanta Christianorum capitibus acerbitas immineat quaeso animaduertite. Non dubito plaerisque rerum ignaris / et qui nullum bonum praeter voluptates nouere / has meas complorationes ludibrio fore. Vtinam essent vanae meae querellae: vtinam extaret aliqua ratio minuendi hunc dolorem / quem ingentes calamitates peperere / quotidie nouis accrescentibus. Sed qui possum abtinere a lachrimis? siquidem eo vsque miseriarum atrocitate fortunae redactus sum / vt non solum inter armorum strepitus vnico sensu aurium dolere satis fuerit: sed quod omnium miserrimum est / communium particeps malorum grauissimis calamitatibus interfui / lamentabiles Christianorum strages his oculis vidi / et infoelix miserrimae ruinae spectator extiti. Quis porro est tam ferreo pectore / quem tantum fecit alienum ab humanitate crudelitas / vt hanc acerbissimam fidelis populi iacturam siccis genis audire possit? In aliqua enim experte hostilis metus ciuitate aut exorto paruo tumultu aut nunciatis grassatorum irruptionibus / quanta homines inuadit trepidatio ex eo satis apparet / quod extemplo clauduntur portae / obserantur aedes / paucis ad opem ferendam in forum progressis. [ERROR: no reftable :]Christianorum calamitates. Quaeso nunc cogitate cum vestris animis abducta pecora / vastatos agros / villas incensas / euersa Christianorum ab immanissimis Thurcis oppida: [ERROR: no reftable :]Thurcarum crudelitas qui non proeliantur vt prouincias faciant / vt tributa ciuitatibus imponant / nempe solidum quaerunt imperium: alibi indigenis eiectis / alibi puberibus interfectis / alibi nec pueris / nec foemineo

-- --

sexui parcentes, vrbes maxima rabie inuadunt / occupant / prosternunt. Videres effusas per domos et templa flammas / ac ingenti fragore tecta corruere: [ERROR: no reftable :]Euersae Christianorum vubes. hinc a complorantibus / illinc a saeuientibus ex sublato clamore vnum horribilem sonum effectum: nonnullis in extremo suorum complexu cohaerentibus / aliis ante aras ac ipsa dei puluinaria iugulatis: hic mater frustra retinere conata infantem: illic virgines in conspectu parentum constupratae. [ERROR: no reftable :]Ruina Christianorum. Dii immortales quanta prophanorum sacrorumque direptio? quantus efferentium praedas repetentiumque discursus? Interea nihil audiri praeter gemitus eiulatusque / ac impios hostes aut gladium vibrantes, aut fores effringentes, aut aedes dirruentes. Alia tunc forma ciuitatis saeuiente igne ac profluentibus riuis sanguinis, vt ipsam quoque diceres lamentari suam suorumque ruinam. Demum quanto cum horrore illa vox excipitur, quum iis, qui pauci ferrum atque incendium euaseint / vnoquoque ante suum praedonem cathenato / proclamatur: Veteres migrate coloni: tunc primum capi vrbs videtur / tunc frustra dulcem patriam respicientibus noui ploratus excitantur. Heu relinquenda est domus / non amplius adeunda templa / carendum suis / carendum amicis, nec vxor visura maritum, nec mater filium abiguntur in deplorandam captiuitatem. [ERROR: no reftable :]Misera Christianorum seruitus. Vbi patria non vti religione / non quiescere / non loqui pro arbitrio datur: atque vt praeteream innumera mancipiorum apud Thurcas et grauissima incommoda / illud maxime facit inuisum omnem viuendi modum / quod iumentorum vicem subire cogantur / seipsos execrantes / quod semel pro libertate in natali solo fortissime non occubuerint: nunc eos quum quotidie moriantur / mori non posse. Num ridebitis hanc stragem humani generis / fideique catholicae detrimenta? Sed porro / vt est procax multorum natura in alienis malis / ridebitis. Sic graeci Asiae / Illirii graecorum malis laetabantur / nunc nostrae vos clades oblectant. At quidem non risit Carniola / [ERROR: no reftable :]Carniola. non Stiria [ERROR: no reftable :]Stiria. repagula domus Austriae: non risit Forum Iulium [ERROR: no reftable :]Forum Iulium. Venetiarum horreum / quum

-- --

nullo repellente ferocissimus Thurca more fulminis omnia ferro flammaque protereret: potuistis audire miserorum gemitus / ac Vlulantium hostium terribilem clamorem: vndique fumantia tecta cernebantur. Ardet vicinia / ignis iam proxima quaeque populatur / qui postquam late diffusus est / difficile extinguitur. Facilius enim est crescentibus viribus resistere / quam quum ipse omnia sua magnitudine / quo se inclinauerint / opprimant. Quippe non temere Caesarem dictatorem dicere solitum accaepimus / difficilius se principem ciuitatis a primo ordine in secundum / quam a secundo in nouissimum detrudi. [ERROR: no reftable :]Dictum Iulii Caesaris. profecto haec eadem in Thurcis multo certiora apparent: Si quidem nec potentissimi reges eorum impetum sustinere potuerunt: nec ab illo fortissimo Matthia rege Hungariae / [ERROR: no reftable :]Matthia rex Hungariae. qui non Austriae solum / sed erat terror totius orbis / coerciti sunt / quin saepe proelio victores vitae opibusque Hungarorum insultarent: neque paulo ante Sophis rex Persarum [ERROR: no reftable :]Sophis rex Persarum. coacto omni oriente ac populis Caspiis / armis aut vi sine dolo atque fame a Persidis penetralibus Thurcam istum repulisset / Thurcam inquam praecipuum ac memorabile saeuitiae exemplum / [ERROR: no reftable :]Thurca saeuitiae exemplum. vtpote qui grauissimum cum patre bellum pro imperio gesserit / qui victum patrem purpura sceptroque spoliatum de Auito solio eiecerit / [ERROR: no reftable :]Modernus Thurca petrem regno expulit. cui nunc ipse genitoris sanguine consperso innititur: qui paternae germanorum ac nepotum necis auctor nihil a crudelitate alienum facere instituerit / adeoque sanguini / caedibus / saeuitiaeque indulget / ac in iram praeceps rapitur / vt illis asperrimis atque atrocissimis Scythis / vnde ea gens deuoluta est / longe truculentior habeatur. [ERROR: no reftable :]Thurca Scythis truculentior. Nec vires animo desunt: nam duobus et viginti gentibus in Ponto Mithridati olim subiectis [ERROR: no reftable :]Gentes Mithridatis imperat / possidet opulentissimam Asiam / bellicosam subaegit Thraciam / deuicit Macedoniam: quae terrarum imperio quondam potita est / [ERROR: no reftable :]Macedonia quondam terrarum imperio potita. quae Asiam / Armeniam / Iberiam / Albaniam / Cappadociam / Syriam / Aegiptum / Taurum /Caucasum transgressa: quae in Bactris / Medis / Persis dominata toto oriente

-- --

possesso: quae Indiae victrix per vestigia liberi Patris atque Herculis vagata est: quam contusam vix tribus ingentibus bellis Romani domuerunt. [ERROR: no reftable :]Macedonia vix tribus bellis a Romanis domita. Quid commemorem graecorum imperia / et Epirum regiam Aeacidarum / [ERROR: no reftable :]Epirum regia Aeacidarum. aliasque validas ac populosas prouincias a Thurca subactas? nuper potentissimum Soldanum regem Syriae / ac diu sibi parem pluribus memorandis proeliis superauit / attriuitque regno eius per vim occupato. [ERROR: no reftable :]Soldanus a Thurcis attritus. Quo quidem in bello cum maxima huius Thurcae cupido [ERROR: no reftable :]Thurcae cupido. totum orbem possidendi / tum execrabile in Christianos odium apparuit. Quippe quum esset initurus dubiam martis aleam / admonenti sacerdoti / qui eorum lingua Deruise appellatur / [ERROR: no reftable :]Deruise sacerdos Thurcarum vt voueret Machometo [ERROR: no reftable :]Machometus. templum / prout sui maiores semper in huiusmodi discriminibus factitauerint: respondit / si penes se victoria remaneret / non vnum tantum / sed quod duo magnificentissima templa constructurus esset / alterum in Hungaria / alterum Romae. Nunc postquam arrisit fortuna / sedatisque rebus ad orientem / nihil aliud restat / quam vt impiis votis [ERROR: no reftable :]Impium Thurcae votum. satisfaciat / ac in residuum Christianorum capiat expeditionem. [ERROR: no reftable :]Apparatus Thurcarum in Christianos. quam rem non dilaturum esse timendum est: innumeras enim copias vndique cogit. Nos interim consilia differimus. Atqui vereor ne turbine quodam aduolantibus hostibus (falsus vtinam sim vates) pars per salus dilapsi / pars petamus vlteriores regiones sine vllo duce / aut consensu suam quisque spem / sua consilia communibus deploratis exequentes. Quod iam bis aetate nostra nouimus euenisse. Huius enimuero Thurcarum imperatoris auus Italicarum opum auidissimus ex Appollonia / quae modo vrbs Valona dicitur / paruam suae gentis manum in Italiam transmiserat: in cuius fronte Hydrunto capto / [ERROR: no reftable :]Auus huius Thurcae Hydruntum in Italia occupauerat. tota Italia trepidabat: Cardinales Romae fugam meditabantur. Collecto tamen ab omnibus Italiae partibus exercitu / non solum expugnari non poterant / sed ne prohiberi quidem quin populabundi excurrentes in ipsa fere tentoria hostium penetrarent. Implorato tandem Hungarorum auxilio / [ERROR: no reftable :]Thurcae ex Italia excedunt

-- --

ac Thurcae per idem tempus interitu nunciato, relinquentes vastatam prouinciam / incolumes domum ex pacto redierunt. Non multo post quadraginta millibus Thurcarum [ERROR: no reftable :]Thurcarum impetus in Polonos. per tributariam Daciam [ERROR: no reftable :]Dacia quae Vallachia in Poloniam irruentibus / positisque non longe a Cracouia castris / ita territi sunt Poloni / vt ne principes quidem quid consilii caperent habuerint. Quum tamen consedissent hostes inter duo flumina / tanta repente imbrium niuisque copia cecidit / tanta vis frigoris superuenit / vt ille formidatus exercitus partim fame / partim frigore / non virtute nostra / poene totus consumptus sit. [ERROR: no reftable :]Thurcarum interitus in Polonia. Expectabitis igitur donec tantus hostis domi vos opprimat? donec machinis quatiat muros vestris agris exercitum eius alentibus? Nunquam Roma natauerat maiori discrimine ante gallicam obsidionem / [ERROR: no reftable :]Roma a Gallis obsessa. Hanibalemque ad tertium ab vrbe lapidem progressum. [ERROR: no reftable :]Hanibal progressus ad vrbem. Numquam sic trepidatum est Carthagine / quemadmodum Marco Attilio Regulo / Scipionibusque sub ipsis vrbis oculis catsra metantibus. [ERROR: no reftable :]Carthago a regulo Scipionibusque territa. Praeterea nulla spes habenda est in mora propter grauitatem exercitus / siquidem in Thurcarum castris [ERROR: no reftable :]Thurcarum castra. arctum genus disciplinae seruantibus non institores / non lixas / nullum scortum / ac more Carthaginensium [ERROR: no reftable :]Mos Carthaginensium in castris. ne vinum quidem videbis / paucos quoque Calones, ac rara impedimenta: sola cura in expeditis equis / et fulgentibus armis: vnde non opus est mutaturis locum vasa conclamari. Itaque prius aduolant / quam audiantur, celerius opprimunt, quam sentiantur. Inter caetera illud quoque memorandum est apud Thurcas / quod per tot annos semper in magna bellorum mole nemo rebellauerit, nullus proditor repertus sit: Quin omnes in fidem eorum ac nomen transeunt. Ibi praecipuus virtuti locus / ac certa redduntur proemia. [ERROR: no reftable :]Virtus apud Thurcas in precio. Vidi quosdam apud Christianos nullius conditionis / apud Thurcas ad summos honores prouectos. Proinde considerate si diu regnaturos timendum sit / siquidem ex captiuis prudentia / ac fortitudine insignibus Scythicam adhaec impietatem amplectentibus fiunt illi magni duces / quos Bassas vocant. [ERROR: no reftable :]Thurcarum duces appellantur Bassae. vnum quum Gotti

-- --

statim post sexagesimum annum in patriam (relicta Italia) remigrauerint: [ERROR: no reftable :]Italia soluitur a Gottis. Thurcae vero quadringentos fere per annos in Asia atque Europa dominantes / in dies quoque propagantes imperium [ERROR: no reftable :]Thurcarum diuturnum imperium. inflammati sunt ad pessundandum reliquos Christianos / nedum quod parta iam dimittere velint, Quorum neque viribus / neque ingenio / neque animis deficientibus quid aliud futurum speramus / quam si toto Christianorum conatu non resistatur / quibusque proximis correptis per littora Hispanici et Gallici occeani victrices copias circumducturos. Quare compositis intestinis bellis / oblitteratis diffensionibus / reuocatis vitae preciis / quae pessum ierant / restauratis artibus liberalibus / quae in contrarium ceciderant / in sola conscientia benefactorum / ac Christo propugnatore / contractis vndique copiis adoriamur saeuissimos Thurcas. Parata est potens Italia / non deerit bellicosa hispania / non pugnax Gallia / non pari animi magnitudine Britannia / Bohemis ad hoc / et Hungaris / caeterisque validis gentibus non detrectaturis. Num vos fortissimi Germani eritis in tanto discrimine spectatores? non commouebimini Reipublicae Christianae ruentibus habenis? Vos exterarum gentium pari iugum insueti imperium Romanum ab interitu vindicauistis / [ERROR: no reftable :]Romanorum imperium a Germanis defensum. vos nunc illud et conseruate. Saepe vidimus in Italia Germanos pro gloria / pro magnitudine imperii / pro mercede quoque strenue dimicantes / [ERROR: no reftable :]Germani fortissimi bellatores. vt cuicumque adhaesistis / penes eum indubitata victoria remanserit: Nunc vobis pro domo / liberis / patria / libertate / ac ipsa demum fide Catholica pugnandum est: vnde vos aut victores / aut victos / quod credere nephas est / immortalis gloria comitabitur. Aestimate quam pulchrum erit / quum dicetur / quum passim omnis vox / omnia ora hominum resonabunt / quum aethernis mandabitur monumentis: Germanos immanissimi Thurcam ante hac inuictum repulisse / attriuisse / deleuisse: a Germanis Rempublicam Christianam restitutam et conseruatam: Germanorum virtute Christianos in libertatem a miserrima seruitute assertos. Tunc non vestrae aures / non oculi / nullus denique sensus / ne ipse quidem animus huius laudis dulcedine satiabitur. Exemplum sane pulcherrimum

-- --

habetis. Praeter ennim Polonos et Lituanos [ERROR: no reftable :]Poloni et Lituani contra infideles dimicantes infidelibus Valachis / [ERROR: no reftable :]Vallachi. Tartaris / [ERROR: no reftable :]Tartari. Moschis [ERROR: no reftable :]Moschi acerrime resistentes / Pruteni quidem et Liuones gens vestri nominis et vestri sanguinis non solum fidem aduersus Scythas fortissime tutantur: [ERROR: no reftable :]Prutenorum et Liuonum aduersus Scythas fortitudo. verum etiam Balthei maris littora et mediterranea gloriose occupauerunt / ac hodie possident. Tibi vero caesar Maximiliane [ERROR: no reftable :]Caesar Maximilianus summa huius gloriae delibanda est: tibi Constantinopolitanum / [ERROR: no reftable :]Constantinopolis. et Trapezuntium [ERROR: no reftable :]Trapezus. duo splendidissima stemmata sunt accessura: in tantum magnitudinis impius hostis excreuit / vt tu maximum ac indelebile nomen ex ipso prostrato reportes. Ergo age foelicibus auspiciis Europam atque Asiam / ac ipsam tertiam orbis partem Aphricam Christiano redde nomini / et Hierusalem [ERROR: no reftable :]Hierusalem. sanctissima nostri saluatoris monumenta e faucibus canum eripe: vt tuae tuorumque fortissimorum Germanorum laudes per totum orbem decantentur / magnis vos et indefecturis proemiis apud superos expectantibus.

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Augsburg]: Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae contra Thurcas ad Germanos habita, versio electronica, 35 versus, verborum 5015, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-germ.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.