Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Augsburg]: Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae contra Thurcas ad Germanos habita, versio electronica, 35 versus, verborum 5015, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-germ.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Consideranti mihi Caesar Auguste hinc odia Christianorum Principum / vt quasi mutuis interituri vulneribus in arenam descendere videantur: illinc debacchantibus Thurcarum animis / adeoque in nostram perniciem inflammatis / vt inter eos decretum sit de excidenda Republica Christiana: optimum sane visum est / me / cui vtinam tanta acerbitas minus constaret partim vires ac rabiem truculentissimae gentis tuos Germanos edocere: partim ostendere necessariam esse contra Thurcas expeditionem. Qui alioquin omnia deuastabunt / nisi Germanorum virtute reprimantur. Hanc itaque orationem tuae Maiestati legendam venerabundus offero / Te Christianorum principum caput / ac certissimum terrarum numen atque tutelam Caesar obsecrans obtestansque / vt ruenti fidei Catholicae mature consulas / Te omnes sequentur Principes: tu vel sola tua florentissima Germania et oppressos liberaturus es Christianos / et omnem imminentis calamitatis metum dissipaturus. Hac via imprimis tui caesares inter deos recepti sunt: his tu summotis periculis / et fides nostra est verior et sanctior / eo certius recta in coelum es euolaturus.

|