Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ROBOAM
ROBOAM, Salomonis filius, ut in demortui patris loco rex crearetur, uenit in
Sichem. Populus ad eum locutus est, ut onus sibi a patre eius impositum
eleuaret. Ille autem iuuenum potius quam sensum secutus consilium:
Addam, inquit, super iugum uestrum. Pater meus cecidit uos
flagellis, ego cedam scorpionibus. Quibus uerbis illi irritati
secesserunt ab eo. Iuda tantum tribus remansit cum illo. Aduram, quem ad
exigenda tributa miserat, lapidauerunt. Ipse autem Roboam fugit in
Hierusalem. page Post hęc Israhel accersitum Hieroboam super se regem
constituit. Tunc Roboam congregata tribu Iuda et Beniamin adsciuit sibi
CLXXX milia bellatorum pugnaturus cum Israhel. Cęterum ipse Dominus id
inhibuit per prophetam
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.