Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Ionatam filium morte damnauerat, quod contra edictum die illo, quo inimicos fugientes persequebatur, parum melis gustasset, sed ille populi intercessione liberatus est. Saul autem firmato regno uicinas gentes infestabat. Graue bellum erat ei cum Palestinis. Vicit Amalechitas. Iussus omnes internitione delere, Agag regi capto pepercit et gregibus et uestibus eius. Et quoniam non obediuit, poenituit Deum ei regnum detulisse. Samuelem a se recedere uolentem tenuit sciditque eius palium. Samuel autem prędixit sic regnum ipsum ab eo page esse scindendum tradendumque meliori. Spiritus Domini recessit a Saule, et uexabat eum spiritus nequam. Datus est illi Dauid puer, quo cytharam percutiente leuius habebat se. Et Dauid quidem factus est eius armiger. Qui cum Goliam gygantem ex prouocatione interemisset, causa fuit Saulis uictorię in Palestinos. Mulieres cecinerunt: Percussit Saul mille, et Dauid decemmilia. Ob hoc exarsit in eum Saul capitali odio. Domi receptum lancea impetiit, ille declinato ictu effugit. Deinde amiciciam simulans Merob filiam ei despondit. Mox ea alteri data tradidit ei Michol, magis a Dauide dilectam. Sed rursum a Palestinis deuictis redeunti lancea minatus est. Ille fugiens uenit ad Samuelem in Ramatha. Saul autem Ionatham filium transfigere telo uoluit, quod insidias a se factas Dauidi indicaret. Sacerdotes Nobę interfecit, quod Dauidem fugientem suscepissent. Cumque rescisset Dauidem uersari in deserto Maon, obsedit montem, sed accepto nuncio, quod Palestini uastarent Iudeam, protinus recessit. Locum uocauerunt Petram diuidentem. Palestinis profligatis latebras Dauidis uestigatum rediit. Ventris purgandi gratia speluncam ingreditur. In ea latebat Dauid, qui cum incautum occidere 31v posset, noluit. page Hac re cognita Saul placatur et abiit domum. Rursum tamen in illum indignatus sponsam eius Michol alteri tradidit, ipsum autem cum multa militum manu obsedit sub colle Achillę. Dauid noctu ingressus tentorium poterat perimere dormientem, sed abstinuit. Ob hoc rursum Saul reconciliatus est illi. Qui tandem graui Palestinorum bello in Gelboe monte oppręssus cum suis periit. Victores caput eius pręcisum ubique ostentarunt. Arma posuerunt in templo Astaroth, corpus truncum suspenderunt in muro Bethsan. Habitatores autem Iabes Galad nocte tulerunt cadauera Saulis et filiorum eius. Ea combusta sepeliere in nemore Iabes. Regnauit Saul (ut Eusebius ait) annos XL.

Vade retro


Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.