Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
SAVL
SAVL, filius Cis, de tribu Beniamin, primus Hebreorum rex fuit. Cis, pater
eius, perdiderat asinas. Misit Saulem cum puero illas quęsitum. Quęrendo
igitur transierunt per montem Ephraim, per Salissa, per Salim, per Gemini,
et non inuenerunt. Veniunt in agrum Suph. Diuertunt ad Samuelem, ut sibi de
asinis Ionatam filium morte damnauerat, quod contra edictum die illo, quo inimicos
fugientes persequebatur, parum melis gustasset, sed ille populi
intercessione liberatus est. Saul autem firmato regno uicinas gentes
infestabat. Graue bellum erat ei cum Palestinis. Vicit Amalechitas. Iussus
omnes internitione delere, Agag regi capto pepercit et gregibus et uestibus
eius. Et quoniam non obediuit, poenituit Deum ei regnum detulisse. Samuelem
a se recedere uolentem tenuit sciditque eius palium. Samuel autem prędixit
sic regnum ipsum ab eo page esse scindendum tradendumque meliori. Spiritus
Domini recessit a Saule, et uexabat eum spiritus nequam. Datus est illi
Dauid puer, quo cytharam percutiente leuius habebat se. Et Dauid quidem
factus est eius armiger. Qui cum Goliam gygantem ex prouocatione
interemisset, causa fuit Saulis uictorię in Palestinos. Mulieres cecinerunt:
Percussit Saul mille, et Dauid decemmilia. Ob hoc exarsit in eum
Saul capitali odio. Domi receptum lancea impetiit, ille declinato ictu
effugit. Deinde amiciciam simulans Merob filiam ei despondit. Mox ea alteri
data tradidit ei Michol, magis a Dauide dilectam. Sed rursum a Palestinis
deuictis redeunti lancea minatus est. Ille fugiens uenit ad Samuelem in
Ramatha. Saul autem Ionatham filium transfigere telo uoluit, quod insidias a
se factas Dauidi indicaret. Sacerdotes Nobę interfecit, quod Dauidem
fugientem suscepissent. Cumque rescisset Dauidem uersari in deserto Maon,
obsedit montem, sed accepto nuncio, quod Palestini uastarent Iudeam,
protinus recessit. Locum uocauerunt
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.