Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

REGVM
SAMVEL

SAMVEL, Helcanę et Annę filius, de tribu Ephram, matris pręcibus a Domino impetratus nascitur. Cum enim illa uouisset, si marem pareret, eum se Deo dedicaturam (unde Samuel A Deo postulatus interprętatur), genitum et ablactatum immolato uitulo obtulit Heli sacerdoti in Sylo. Ille ergo adultus ministrabat ante faciem Domini, quando Heli Helchanę et Annę, parentibus eius, benedixit. Postea Dominus peccante Heli transtulit sacerdotium ad Samuelem. Cessauerat uisio manifesta. Heli in lectulo cubabat oculis iam caligantibus; Samuel somnum capiebat sub tabernaculo, in quo erat arca, quando ter a Domino uocatus 29vputabat se ab Heli uocari. Quo negante, cum pagequarto uocaretur, respondit: Loquere, Domine! Dominus prędixit mala Heli futura et domui eius. Quę cum euenissent, sanctificatus est Samuel et factus est propheta fidelis in Israhel. Iterum et apparuit Dominus in Sylo. Idem conuertit populum ab idolis Baalim et Astaroth ad dei ueri cultum. Congregauit Israhelitas in Masphat. Orauit pro eis, et ipsi fleuerunt et ieiunauerunt peccata sua Domino confitentes. Palestini irruerunt aduersus Israhel. Samuel obtulit holocaustum clamauitque ad Dominum pro populo. Commisso pręlio exterruit Dominus inimicos tonitru ac fragore cęsique sunt a filiis Israhel. Samuel erexit lapidem inter Masphat et inter Sen. Loco nomen inpositum Lapis adiutorii. Recepit urbes a Palestinis olim captas. Iudicabat populum, ędificauit altare in Ramatha. Cum senuisset, filios suos iudices constituit In Helem et Abiam. His iudicium peruertentibus populus petiit sibi regem. Moleste id tulit Samuel.

Quęsiuit a Domino, quid facto opus esset. Iussit Dominus, ut obsequeretur eis in ipsorum perniciem, eo quod spreuerant Deum spernendo a Deo electum Samuelem. Samuel igitur prędixit eis, quali seruitutis iugo opprimendi erant sub rege. In proposito page pertinaciter manentibus Saulem unxit regem Domino ita iubente exposuitque ei legem regni. Mox ad populum: Constitui, inquit, super uos regem. Nunc, siquis uestrum a me unquam Ięsus fuerit, dicite, ut ei faciam satis. Negarunt se quicquam habere, quod de illo conquerantur. Orauit pro eis hortatusque est, a Domini cultu ne recedant, ne pereant ab ipso destituti. Saulem arguit delicti et de successore alterius tribus eidem prędixit. Agag, Amalechitarum regem, cui capto Saul pepercerat, frustatim concidit Domino iubente. Vngit in regem Dauidem de tribu Iuda. Regnante adhuc Saule mortuus est Samuel et sepultus in Ramatha.

SAVL

SAVL, filius Cis, de tribu Beniamin, primus Hebreorum rex fuit. Cis, pater eius, perdiderat asinas. Misit Saulem cum puero illas quęsitum. Quęrendo igitur transierunt per montem Ephraim, per Salissa, per Salim, per Gemini, et non inuenerunt. Veniunt in agrum Suph. Diuertunt ad Samuelem, ut sibi de asinis diuinet. Samuel Sauli inuentas esse dixit et ipsum fore regem. Vnxit ergo eum affirmans a Deo electum esse. Conuocat populum in Masphat, ut regem sibi eligant. Latebras petierat Saul, inuentus adducitur et, cum super omnes humeris capiteque emineret, 30vacclamauit populus: Viuat rex! Saul domum pagesuam abiit in Gabaa et, qui Deo chari erant, secuti sunt illum. Filii autem Belial sequi contempsere. Boues ante se agens uenit in agrum. Insiluit in eum spiritus Domini. Furens utrumque bouem concidit in frusta; ea in omnes mittens terminos ait: Sic fiet bobus illius, qui Saulem secutus non fuerit et Samuelem. Censum egit filiorum Israhel. Castra Ammonitarum afflixit. Cum autem uellet populus illos perdere, qui eum contempserant, inhibuit. Samuele populum conuocante in Galgala constituerunt Saulem regem, immolauerunt Deo et lętati sunt. Regnauit recte per biennium, reliquo tempore contra legem. Cum decem milibus uirorum innumerabilem Palestinorum exercitum fudit persecutusque est eos a Machmis usque Haialon.

Ionatam filium morte damnauerat, quod contra edictum die illo, quo inimicos fugientes persequebatur, parum melis gustasset, sed ille populi intercessione liberatus est. Saul autem firmato regno uicinas gentes infestabat. Graue bellum erat ei cum Palestinis. Vicit Amalechitas. Iussus omnes internitione delere, Agag regi capto pepercit et gregibus et uestibus eius. Et quoniam non obediuit, poenituit Deum ei regnum detulisse. Samuelem a se recedere uolentem tenuit sciditque eius palium. Samuel autem prędixit sic regnum ipsum ab eo page esse scindendum tradendumque meliori. Spiritus Domini recessit a Saule, et uexabat eum spiritus nequam. Datus est illi Dauid puer, quo cytharam percutiente leuius habebat se. Et Dauid quidem factus est eius armiger. Qui cum Goliam gygantem ex prouocatione interemisset, causa fuit Saulis uictorię in Palestinos. Mulieres cecinerunt: Percussit Saul mille, et Dauid decemmilia. Ob hoc exarsit in eum Saul capitali odio. Domi receptum lancea impetiit, ille declinato ictu effugit. Deinde amiciciam simulans Merob filiam ei despondit. Mox ea alteri data tradidit ei Michol, magis a Dauide dilectam. Sed rursum a Palestinis deuictis redeunti lancea minatus est. Ille fugiens uenit ad Samuelem in Ramatha. Saul autem Ionatham filium transfigere telo uoluit, quod insidias a se factas Dauidi indicaret. Sacerdotes Nobę interfecit, quod Dauidem fugientem suscepissent. Cumque rescisset Dauidem uersari in deserto Maon, obsedit montem, sed accepto nuncio, quod Palestini uastarent Iudeam, protinus recessit. Locum uocauerunt Petram diuidentem. Palestinis profligatis latebras Dauidis uestigatum rediit. Ventris purgandi gratia speluncam ingreditur. In ea latebat Dauid, qui cum incautum occidere 31v posset, noluit. page Hac re cognita Saul placatur et abiit domum. Rursum tamen in illum indignatus sponsam eius Michol alteri tradidit, ipsum autem cum multa militum manu obsedit sub colle Achillę. Dauid noctu ingressus tentorium poterat perimere dormientem, sed abstinuit. Ob hoc rursum Saul reconciliatus est illi. Qui tandem graui Palestinorum bello in Gelboe monte oppręssus cum suis periit. Victores caput eius pręcisum ubique ostentarunt. Arma posuerunt in templo Astaroth, corpus truncum suspenderunt in muro Bethsan. Habitatores autem Iabes Galad nocte tulerunt cadauera Saulis et filiorum eius. Ea combusta sepeliere in nemore Iabes. Regnauit Saul (ut Eusebius ait) annos XL.

DAVID

DAVID, Iesse filius, de tribu Iuda, de oppido Bethlem, pascebat oues patris sui, quando a Samuele unctus est in regem futurum. Hic Saulem spiritu immundo agitatum cytharę sono refocillabat. Fit deinde armiger eius. Goliam Palestinum ad certamen prouocantem interfecit. Reliqui in fugam conuersi regi Sauli cęssere uictoriam. Cum Ionatha, Saulis filio, amiciciam iniit. Dux magisterque militum fuit. Et quoniam magis eius uirtus in plebe laudabatur, incidit in regis inuidiam. Rex page primo uoluit eum interimere, deinde per beniuolentię simulationem filiam suam Michol eidem despondit. Mittit ipsum in Palestinos et cum uictoria redeunti insidias parat. Dauid ergo domi suę ab armatis obsessus per fenestram elapsus est. Fugiens uenit ad Samuelem, et qui illuc ad ipsum compręhendendum missi fuerant, prophetare coepere nihil ei iniurię inferentes. Eo iratus Saul et ipse accedens nihil ei nocuit, sed prophetans nudus incessit. Vnde natum est prouerbium: Num et Saul inter prophetas? Mox inde quoque Dauid fugiens a Ionatha admonitus latebram petiit. Ob id sane parum abfuit, quin Ionathas ipse a patre interficeretur. Dauid transtulit se Noben. Ab Achimelech sacerdote panes accepit et Golię gladium. Abiit ad Achim, Getheorum regem, apud quem insanię simulatione capitis uitauit periculum. Venit ad speluncam Odolam. Plurimi de tribu Iuda illuc ad eum conueniunt et ipse Gaddi prophetę monitu profectus est in terram Iuda. Saul interim sacerdotes Nobę, qui fugientem cibo armisque iuuerant, iussit interfici. Solus Abiatar, Achimelechi filius, effugiens uenit ad Dauidem et ab eodem 32v benigne susceptus apud ipsum mansit. pagePostea Dauid Ceilam, suę tribus ciuitatem, ab inimicis obsessam liberat. Fugiens Saulem uenit in Ziph. A Zipheis proditur, a Saule obsidetur. Sed cum audisset Saul Palestinos irruisse in regnum, dimisso Dauide recessit. Dauid uenit in Engadi. Latuit in spelunca, in qua Sauli uentris exonerandi causa diuertenti clam accedens oram clamidis abscidit. Eo abeunte egressus clamauit, quod necis eius potestatem habuerit. Saul autem fide eius comperta placatus abiit. Dauid [ERROR: no reftable :]Nabal Abigail uenit in Pharan. Animaduertere in Nabalem ingratum parabat, sed uxoris eius Abigail blanditiis lenitus destitit. Eam non multo post mortuo Nabale sibi copulat. Alteram etiam duxit, Achinoen. Saul Micolam, quam ei spoponderat, tradidit Phalto. Ille, dum in colle Achillę a Saule obsideretur, noctu tentorium eius ingressus, cum dormientem perimere posset, cypho tantum et hasta sublatis abiit. Hancobrem rursum ei Saul est placatus. Dauid uero illius inconstantię conscius, ut ipsum securius deuitaret, fugit in Palestinam ad regem Achim. Habitauit cum suis in Sicelech. In gentiles grassatur, et spolia se referre Israhelitarum simulat. Achis cum Saule conflicturus ipsum sibi sociat. Veruntamen, cum exercitui page suspectus esset, iussit eum redire. Dauid autem reuersus in Sicelech offendit ciuitatem ab Amalechitis uastatam uxoresque suas inde abductas. Currit post eos cum suis sexcentis. Quingentis tamen ad sarcinas relictis cum centenaria tantum militum manu inimicos assecutus pręda recuperata uictor rediit in Sicelech, ubi accepto Israhelitanę cladis nuncio, quę in Gelboe contigerat, uictorię suę lętitam uertit in luctum perditionis alienę. Flere coepit Saulem et Ionatham et reliquos, qui tunc cęsi erant. Illum, qui Saulem saucium ab ipso Saule rogatus percusserat, interfici iussit. Montibus Gelboę maledixit. Ascendit in Hebron, ungitur in regem. Iabitis, qui Saulem sepelierunt, benedixit. Dum autem Iesbosetus, Saulis filius, Abnero autore regnat Ierosolymis, quod fuit per bienium, interim Dauid regnabat in Hebron super Iudam. Illic nati sunt ei fillii. Tandem Iesbosetus cum Abnero dissidens Micolam Dauidi restituit. Abnero quoque suadente Israhel ipsum Dauidem regem recepit. Atque inde Abnerum ab Dauide amice susceptum Ioab per inuidiam interemit. Iesbosetum etiam filii Renon dormientem in lecto interficiunt. Caput eius afferunt ad Dauidem 33v in Hebron, qui eos quidem morte page mulctauit. Caput autem, quod attulerant, sepeliri iussit. Cunctę tribus in Hebron conuenientes Dauidem regem salutauerunt. Cum omni igitur Israhelitarum comitatu uenit Hierosolymam. Iebuseos inde expulit. Arcem Syon muniuit. Ab Hiramo, Tyri rege, accepit materiam ad regiam construendam. Duxit etiam alias uxores. Palestinos bis superat in Raphidim. Arcam ab eis redditam secum reduxit. Quam primo deduci iussit in domum Obededon, deinde in urbem. Et cum duceretur, ante illam lętanter tripudiauit. Quam rem cum ei uxor Micol exprobraret, sterilitate damnatur. Deliberabat ille Domino templum ędificare, sed per Nathan prophetam didicit id filio reseruari. Domuit Palestinos. A Moabitis exegit tributum. Fregit Adadezerum, Sobę regem, equosque eius subneruauit. Syros fecit tributarios et per Ioabum, magistrum militię, Idumeos uastauit. Ionathę, filio Miphiboseto, agros auitos concessit et eundem mensę suę consortem fecit. Sibam seruum cum filiis arua illius colere iussit. Anon, Ammonitarum regis, conducticios fudit Ioabo duce, cum ille legatos eius male accepisset. Sobabum, Adadezeri militię principem, exercitu eius profligato interfecit. Eius auspiciis Ioab uastat Ammonitarum fines, Rabbam obsidet. Interea page Dauid Bersaba, Vrię coniuge, abutitur, grauidam facit et uirum eius ab inimicis interficiendum destitui iubet. Per Nathan prophetam sceleris commissi arguitur; poenitenti ignoscitur. Puero de adulterio genito ęgrotante dolet, mortuo consolatur. Post hęc Bersabe iam ei legitime iuncta genuit [ERROR: no reftable :]Salomon Salomonem. Dauid obsessam a Ioabo Rabbam superuenies capit, regi diadema aufert, populum trucidat. Hierosolymam uictor redit. Patitur dissidia suorum inter se liberorum. Ammon uitiat Thamar, Absalonis sororem. Absalon uocatum in conuiuio intermit et fugit in Gessur. Reconciliatus patri affectat regnum, cogit exercitum. Dauid autem metuens fugit, Cliuum oliuarum flens ascendit. Chusim mittit, ut iungatur Absaloni et Achitophelis intercędat consiliis. A Siba seruo dominum suum Miphibosetum defectionis accusante munera accępit et bona accusati ei cęssit. Absalonem deuitans uenit in Baurim. Semei maledictis oneratur. Achitophel ab Absalone petit duodecimmilia uirorum, ut regem persequatur. Chusi dissuadet. Rex Chusi sententiam secutus, ipse totis uiribus regem inuadere parat. Ea de re Chusi per internuncios regem facit certiorem et ad fugam hortatur. Achitophel 34v doloris impatiens, cum sententiam Chusi page suę pręlatam uidisset, suspendio sibi mortem consciuit. Dauid cum suis oppidum Castra ingreditur. Absalon Iordane transmisso cum Amasa, militum pręfecto, castrametatur in Galad. Dauid a regibus Ammonitarum accipit subsidia. Tribunos constituit Abisan et Etheum. Hi direxerunt aciem in Absalonem. Rex in oppido subsedit. Commisso pręlio Absaloniani cęduntur. Ipse Absalon fugiens subter arborem per capillos ramis implicatur, Ioabi telis confoditur. Rex nece eius audita lachrymas fudit et omnibus, qui factionis eius erant, pepercit. Amasam, eius ducem, Ioabi sui collegam fecit. Victori Hierosolymam reuertenti occurrit prima tribus Iuda. Semeus supplex pro maledictis impetrat ueniam. Deinde fit ei obuiam Siba cum filiis. Miphiboset habitu adueniens lugubri de Sibę serui aduersum se perfidia conquestus est. Iussit rex, ut bona inter se diuidant. Inuitauit Berzelaum Galaditen, ut secum Ierosolymis habitaret. Ille senectam excusans ętatem filium Chanaan pro se illi reliquit. Cęterę tribus cum Iuda altercatę sunt, quod sine aliis regi occurrere maturassent. Seba, Bochri filius, mouit seditionem. Rex Ierosolymam ingreditur. pageConcubinas ab Absalone dudum pollutas a se separat. Ducibus, ut Sebam persequantur, negocium dat. Ioab Amasam collegam per dolum interficit et cum Abisa fratre Abelam obsidet, quo Seba confugerat. Seba autem ab Abelanis interempto recessit et reuersus est Hierusalem. Famem iam triennem patiente populo, eo quod Saul non seruauerit fidem Gabaonitis olim a Iosue datam, iisdem Gabaonitis rex Dauid tradidit ad supplicium uiros de dono Saulis septem, quos illi suspenderunt. Respha mater ibi sedit eorum custodiens corpora, ne ab auibus lacerarentur. Dauid transtulit ossa Saulis a Iabitis ad terram Beniamin, et fames populum pręmere desiit. Pugna inita cum Palestinis Iesbenodob regem Dauidem iam percussurus exceptus telo Abisę cadit. Rex ultra non est permissus exire ad pręlium. Qui tandem ab omnibus inimicis liber cecinit laudes. Domino ac pro acceptis ab eo beneficiis gratias egit. Morti proximus psalmos cantauit, mysteria Christi uenturi prędixit. Tribuum censum arroganter egit et in poenam peccati trium malorum optione proposita pestilentiam elegit. Vidit angelum percutientem.

35v Statuit altare in area page Areunę. Obtulit holocausta, et cessauit morbus. Cum per ętatem effoetis uiribus frigeret,[ERROR: no reftable :]Abisac Abisac, Sunamitis puella, cum ipso cubans eum calefaciebat; neque ab eo fuit uitiata. Adonias, Dauidis ex Agitha filius, appetiit regnum, cum ipse iurasset Salomonem post se regnaturum. Viuente igitur rege Salomon inungitur et in solio collocatur. Id uidentes qui cum Adonia erant, metu perculsi effugere. Adonias uero supplex exorat ueniam et Salomonem regem salutat. Dauid moriens dat pręcepta Salomoni: ut Deum colat, in Ioabum animaduertat, Semeum terrore compescat et, si peccauerit, puniat, ut denique Berzelai liberos in charis habeat. Obiit et in arce Syon est sepultus. Regnauit annis XL, in Hebron VII, Hierosolymę XXXIIII.

SALOMON

SALOMON, Dauidis de Bersabe filius, educandus traditur Nathano prophetę. Adultus, a patre in solio collocatur, ut regnet. Adonię, qui regnum sibi uendicare nitebatur, supplici pepercit. Mox autem idem molientem interfici iussit. Abiatarum sacerdotem, qui illum secutus fuerat, eiecit iubens, uthabitet in Anatoth, in agro suo, expers sacerdotii. Et impletum est diuinum oraculum super domum Heli in Sylo. page Ioabum per manum Banaię mulctauit, Banaiam ipsum militię ducem fecit, Abiatari sacerdotium Sadocho contulit. Semeo sub capitis periculo, extra moenia ne egrediatur, imperauit. Post triennium egressum capite puniuit. Filiam pharaonis accępit uxorem. Pręcepta patris obseruauit. Immolauit in Gabaon et in altare mille hostias obtulit. Apparente ei per somnium Domino ac dicente: Pete tibi quod uis, petiit cor docile, ut iuste iudicaret inter bonum malumque discernens. Et quoniam sapientiam elegit, non solum petita accępit sed etiam diuitias et gloriam et, si Deo fuerit obediens, longęuitatis promissionem. Veniens in sanctam ciuitatem obtulit holocausta, fecit conuiuium. Iudicio facto de pueris inter matres eorum dixerunt sapientiam Dei in illo esse ad faciendum iudicium. In domo eius principes XI, pręfecti annonę diuersis in regionibus XII. Cuncta eius ditionis erant a flumine Palestinę usque ad fines Aegypti. Victus domesticus per singulos dies chori similę XXX, farinę LX, boues pingues X, pascuales XX, arietes C, excepta ceruorum uenatione, caprearum, bubalorum et auium altilium. Habebat pręsepia equorum 36v currilium XL milia, equestrium XII milia. page Sapientissimus omnium erat. Aedidit parabolarum tria milia, carminum quinque milia. Disputauit de lignorum natura, a cedro usque ad hysopum. Disseruit de iumentis et uolucribus, de reptilibus, de piscibus. A cunctis orbis partibus ueniebant auditum sapientiam eius. Ad templi ędificationem mittebat ei Hiram, Tyri rex, ligna cedrina et abiegna. Ipse autem rependebat ei XX milia chororum tritici, olei purissimi choros XX per singulos annos. Erant operariorum XXX milia. Ex his quolibet mense X milia in Libanum mittebantur. Eorum qui onera baiulabant erant LXX milia, latomiorum in montibus LXXX milia et qui illis pręerant tria milia et trecenti. Regis Hiram cementarii lapides dolauerunt in fundamentum templi. Biblii parauerunt ligna et lapides reliquos. Anno CCCCLXXX egressionis filiorum Israhel de Aegypto, anno autem III regni Salomonis ędificari coepta domus Domini. Tunc ad eum Dominus: Si, inquit, in pręceptis meis ambulaueris, firmabo sermonem meum, quem locutus sum ad Dauidem, patrem tuum. Habitabo in medio uestri et non derelinquam populum meum Israhel. Anno III mense Zio fundatum est templum et anno XI mense Bul perfectum est in omni opere suo utensilibusque page uniuersis. Aedificauit ergo illud annis VII rex Salomon. Regiam uero sibi ędificauit annis XIII. Condidit et domum Saltus Libani. Struxit et domum uxori suę, pharaonis filię. Artificem regis Hiram accersiuit de Tyro, qui ex ęre duas fudit columnas cum epistiliis. Has posuit in porticu templi. Columnam dextram nuncupauit Iachin, id est Firmitatem, leuam Booz, id est Fortitudinem. Fecit mare ęneum fusile. Fecit bases X, quinque posuit ad dextram templi, quinque ad sinistram, mare autem ad dextram contra orientem ad meridiem. Fecit lebetes, scutras et anulas in domo Domini, omnia de auricalco. Fecit altare aureum, mensam panum propositionis auream, candelabra ex auro puro, X lucernas, forcipes, hydrias, fuscinulas, phialas, mortariola et thuribula ex auro purissimo. Cardines ostiorum domus sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant. Omne autem argentum et aurum, quod dedicauerat Dauid, reposuit Salomon in thesauris templi. Hoc autore translata fuit arca cum tabernaculo de Syon in Hierusalem. Sacerdotes et Leuitę arcam portabant. Salomon autem et reliqui pręcedendo oues bouesque immolabant. 37v Postquam posita pageest arca in sanctis sanctorum, gloria Domini sub figura nubis impleuit templum. Rex benedixit toti ecclesię Israhel et pro acceptis quidem beneficiis gratias egit, pro accipiendis uero genuflexus manibusque ad cęlum expansis depręcatus est. Deinde cunctos ad seruanda Dei mandata exhortatus mactauit uictimas boum XXII milia, ouium CXX milia. Dedicauit templum, festa celebrauit pro dedicatione templi dies VII, die VIII dimisit populum. Apparuit ei Dominus per quietem et ait: Exaudiui orationem tuam, sanctificaui domum hanc. Si ambulaueris coram me sicut pater tuus, ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum, sicut promisi Dauidi, seruo meo. Sin autem auersi fueritis, auferam Israhel de superfacie terrę, quam dedi eis et templum proiiciam. Exactis decem annis circa templi ędificationem dedit Salomon Tyri regi Hiram XX oppida Galileę, quę ille reuisens non probauit uocauitque ea Terram Chabul, id est Displicentiam. Et misit Salomoni XX talenta auri. Post hęc Salomon reędificauit Gazer, quam olim captam et incensam Cananeo interempto rex pharao tradiderat in dotem filię sue, uxori eius. Idem construxit Bethoron, Baalath, Palmiram et omnes uicos eius, qui absque pagemuro erant. Vicinas gentes fecit tributarias. Constituerat super opera prępositos DL. Ter per singulos annos offerebat holocausta. Fecit classem in Asiongaber. Allata sunt ei de Ophir talenta auri CCCCXX. Regina Saba uenit, ut uideret sapientiam eius operumque magnificentiam, et confessa est plus oculis depręhendisse se quam fama perceperat. Dona quoque obtulit regi CXX talenta auri et uim aromatum multam atque gemmarum. Chassis etiam regis Hiram de Ophir attulit ligna thina multa gemmasque pręciosas. De lignis thinis fecit fulcra domus Domini et suę cytharasque et lyras. [ERROR: no reftable :]Saba Reginę autem Sabę dedit quęcunque ipsa petierat. Quotannis pendebantur ei talenta auri DCLXVI pręter illa, quę mittebant uectigales et negotiatores et reges Arabię ac duces. Fecit scuta aurea CC, peltas CCC. Ea posuit in domo Saltus Libani. Fecit thronum de ebore uestiuitque auro. Cuncta uasa potoria erant aurea, supellex domus Libani uniuersa ex auro purissimo. Erant ei currus CCCC, equitum XII milia. Illo regnante tanta fuit copia argenti Ierosolymis quanta et lapidum, tanta cedrorum quanta et sycomorum. 38v Adducebantur ei equi de Aegypto et de Choa. pageMulieres adamauit alienigenas fueruntque illi uxores DCC, concubinę CCC. Hę quidem subuerterunt cor eius, ut gentium deos coleret, quibus et phana in monte posuit. Quamobrem iratus Dominus: Scindam, inquit, regnum tuum de manu filii tui et dabo illud Hieroboam, seruo tuo, non tamen totum propter Dauidem, seruum meum. Suscitauitque illi aduersarios Adad Idumeum et Razon, filium Eliada, regem Syrię, et Hieroboam, filium Nabath, Ephrateum, seruum eius, quem ipse constituerat super tributa domus Ioseph. Hunc Salomon decreuit perdere. Ideo ipse fugit ad Sesac, Aegypti regem, mansitque apud illum usque ad obitum Salomonis. Salomon autem regnauit annis XL. Sepultus est in ciuitate Dauid. Successit in regno Roboam, filius eius.

ROBOAM

ROBOAM, Salomonis filius, ut in demortui patris loco rex crearetur, uenit in Sichem. Populus ad eum locutus est, ut onus sibi a patre eius impositum eleuaret. Ille autem iuuenum potius quam sensum secutus consilium: Addam, inquit, super iugum uestrum. Pater meus cecidit uos flagellis, ego cedam scorpionibus. Quibus uerbis illi irritati secesserunt ab eo. Iuda tantum tribus remansit cum illo. Aduram, quem ad exigenda tributa miserat, lapidauerunt. Ipse autem Roboam fugit in Hierusalem. page Post hęc Israhel accersitum Hieroboam super se regem constituit. Tunc Roboam congregata tribu Iuda et Beniamin adsciuit sibi CLXXX milia bellatorum pugnaturus cum Israhel. Cęterum ipse Dominus id inhibuit per prophetam Semeiam loquens ei. Peccauit Iuda impietate gentium, et quinto anno regni Roboam Sesac, rex Aegypti, thesauros Ierosolymarum despoliauit. Regnauit Roboam Ierosolymis annis XVII. Vnius et quadraginta annorum erat, quando regnare coepit. Mater eius fuit Naama Ammonitis. Sepultus est in ciuitate Dauid. Successit in regno Abia, eius filius, de quo dicemus, cum de aliis regibus Iuda tractare coeperimus. Nunc reges Israhel ordine seruato exponentur.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.