Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IVDICVM
IVDA

IVDA tribus in locum successit Iosue ducis, quę iuncta sibi tribu Symeon subiugarunt Chananeum et Pherezeum. Interfecerunt in Bezech uirorum decemmilia. Adonibezech fugientem consecuti sunt. Capto absciderunt summas manuum pedumque partes, et ipse confessus est idem se fecisse LXX regibus. Inde perductus in Hierusalem uita decessit. Filii autem Iuda captis Hierosolymis ciues interfecerunt, donos incenderunt. Oppręsserunt Chananeum in Saphath. Angelus Domini in Galgalis increpuit Israhelem, quod ex gentibus quosdam delere noluerint dicens in ruinam ipsorum reseruatos. Fleuit populus et Locus flentium appellatus. Post obitum Iosue fornicati sunt in Baal et Astaroth; ideoque passi direptiones nec resistere aduersariis ualebant. Dominus autem suscitauit iudices, qui illos de angustiis liberarent. Sed ne his quidem paruerunt. Itaque seruatę sunt gentes, a quibus uexarentur traditusque est Israhel Cusanrasathaim, Mesopotamię regi, in seruitutem per annos octo.

OTHONIEL

OTHONIEL, filius Cenez, iudicum primus, Israhelem, cum eos erroris poenituisset, de seruitute gentium uindicauit in libertatem regemque oppressit. Et quieuit terra annis XL.

AIOTH

AIOTH, filius Gera, filii Gemini, ambidexter, cum defuncto Othoniele filii Israhel rursum pręuaricati essent seruissentque Egbon, Moabitarum regi, XVIII annis ac tandem poenitentes ad Dominum exclamassent, liberauit illos. Hic nempe ad regem Eglon cum muneribus missus finxit se habere aliquid secreti, quod soli loquatur, atque seorsum euocatum interemit. Inde uenit in Seyrath coactaque Israhelitarum manu uada Iordanis occupat et decemmilia Moabitarum interficit. Terra a pręliis quieuit annos LXXX.

SENGAR

SENGAR, filius Anath, in demortui Aioth locum suffectus de Palestinis neci sexcentos dedit uomere uno.

DELBORA

DELBORA, prophetis, uxor Lapidoth, populum 24v iudicabat in monte Ephraim, quando post mortem Aioth filii Israhel ad idola prolapsi opprimuntur a Iabin, rege Chanaan, seruieruntque ei annis XX. Regii exercitus dux erat Sysara. Illa autem uocato Barach, Abinoen filio, de Cedes Neptalim, a Domino monita pręcepit ei, ut cum decem milibus filiorum Neptalim et Zabulon ascendat montem Thabor. Abiit ergo Barach una cum Delbora descendensque de monte in fugam uertit inimicos. Sysara dux fugiens peruenit ad tentorium Iahel, uxoris Aber, Cynei. Illa receptum operuit, quasi apericulo latebram indulgens, sic autem opertum adacto tempori clauo interfecit. Superuenienti Barach ostendit mortuum. Ex illo filii Israhel, cum illos delicti poenituisset, opprimere coepere regem Iabin, donec eum delerent. Delbora et Barach canticum Domino pro uictoria cecinerunt de omnibus laudem Deo tribuentes. Quieuit terra per annos XL.

GEDEONI

GEDEONI, Ioas filio, de tribu Manasse, cum ob idolatrię peccatum filii Israhel a Madianitis per annos VII oppręssi fuissent et poenitentes clamassent ad Dominum, apparuit angelus sub quercu in Ephra dicens, quod per ipsum Dominus liberaturus esset Israhel et Madianitas oppręssurus. Petiit Gedeon signum et, dum sacrificium offert sub quercu, tetigit illud angelus uirga, et igne de petra micante page consumptum est. Angelus non comparuit. Gedeon ędificauit altare uocauitque illud Domini pax. Imperante Domino destruxit aram Baal et cognomentum accępit Hierobaal, id est Fortis contra Baal. Succidit lucum, ędificauit altare in uertice petrę, obtulit duos tauros holocaustum Domino. Ciues poscebant Gedeonem ad mortem a Ioa, patre eius, qui ait: Si deus est Baal, uindicet se de illo, qui suffodit aram ipsius. Madian et Amalech castrametati sunt in ualle Iezrahel. Gedeon uero conuocatis filiis Abiezer et Manasse et Asser et Zabulon et Neptalim petiit a Domino uictorię futurę signum. Id fuit ros in uellere terra circa sitiente et rursus uellus siccum terra circa ex rore madente. Gedeoni in expeditionem eunti a Domino pręceptum est, ne multitudini confideret faceretque reuerti timidos. Ex his reuersa sunt uigintiduo milia, cum eo decem milia remansere. Hos etiam iussus duxit ad aquas, et tantum trecenti, qui manu ad os biberant, remanserunt, qui uero flexo poplite os immerserant, ad tabernacula sua rediere. Cum his ergo trecentis in certamen prodiit. Castra autem Madian erant in ualle collis excelsi. Gedeon a Domino admonitus descendit in castra illorum cum Phara puero et audiuit quendam narrantem somnium 25v suum alteri, quod panis subcinericius ordeaceus euerterit castra Madian. Qui audiebat, interprętatus est dicens hunc esse Gedeonis gladium. Reuersus Gedeon trecentos suos diuisit in partes tris cum tubis et lampadibus lagenarum opercubo contectis. Cecinit tuba, simul omnes insonuerunt fractisque lagenis fulserunt lampades. Territi hostes terga dedere, fugientes mutua se cęde trucidabant atque Gedeon uictoria est potitus. Qua audita illi, qui erant in monte Ephraim, uada Iordanis pręoccuparunt, ubi interfectis Oreb et Zeb, ducibus Madian, capita eorum detulerunt trans Iordanem ad Hierobaal et aduersus eum iurgati sunt, quod ipsos ad id bellum non uocauerit. Ille uero, ut sedaret tumultum, cęssit eis partem prędę, eo quod et ipsi inimicorum duces interemissent. Transiuit Iordanem et a uiris Sochoth panem petiit. Ab his irrisus recessit. Venit in Phanuel, sed ibi quoque passus est repulsam. Zebee et Salmana, Madianitarum reges, fuso eorum exercitu cępit. Regressus ad Socoth septem et septuaginta principes regionis illius super spinas et tribulos contriuit. Turrim Phanuel euertit, oppidanos interfecit. Zebe et Salmana, qui fratres eius occiderant, occidit. Israhelitis eum regnare uolentibus non assensit. Quinimmo prędam omnem illis cęssit inaures tantum reseruans, de quibus fecit ephot et posuit in ciuitate sua Ephra. Quieuit terra XL annis. Filii fuere illi LXX. De concubina in Sichen genuit Abimelech. Eo defuncto auersi sunt filii Israhel post Baalim et erga domum eius ingrati impiique fuere.

ABIMELECH

ABIMELECH, Gedeonis filius, per auunculos suos persuasit Sichimitis, ut eis dominaretur. Accepit ab illis LXX pondo argenti de phano Baal Berith. Ex eo conduxit milites uenitque ad domum patris sui in Ephra. LXX fratres suos interfecit super lapidem unum. Euasit Ioathan, minimus fratrum, qui conscendens montem Garizim in parabola locutus est: Ierunt ligna, inquit, ut ungerent super se regem... Inde illis, qui Abimelech regem constituerant, maledixit fugitque in Bera. Abimelech autem regnauit annis III. Sichimitę ei infensi posuerant insidias in montibus. Zebul autem, prępositus ciuitatis, per nuncios hoc retulit ipsi Abimelech. Qui nocte consurgens tetendit insidias, consedit in Ruma. Zebul autem de oppido Galael sociosque eius ob suspicionem extrusit, eiectos 26v persecutus est. Eodem die expugnauit Sychem, captam solo ęquauit, sparsit salem, incolas interfecit. Nonnullos in phanum Berith confugientes circumfusis arborum ramis fumo et igni necauit. Obsedit oppidum Thebes. Oppidanis in turrim compulsis, dum portis ignem admouet, mulier quędam cerebrum eius molaris fragminis ictu sauciauit. Ipse uero, ne a muliere interemptus diceretur, ab armigero suo se interfici iussit. Atque hic quidem tales pro fratricidio poenas dedit. Super Sichimitas quoque uenit Ioathami maledictio, eo quod Abimelechum passi essent dominari.

THOLA

THOLA, filius Phua, patrui ipsius Abimelechi, de tribu Isachar, post eum dux iudexque fuit annis tribus et uiginti.

IAIR

IAIR, Galadites, post Tholan annis XXII. Fuere illi triginta filii.

TEPTE

TEPTE, Galadites, Galaad filius de meretrice genitus, cum eum ipsius Galaad liberi de paterna domo cieuissent, habitauit in terra Thob. Bellum interneciuum erat inter Ammonitas et Israhelitas. Maiores natu de Galaad Iepte ducem populi constituerunt. Defuncto enim Iair filii Israhel ad idola prolapsi peccauerant et a Domino traditi sunt sub Palestinorum potestate seruieruntque eis annis duodeuiginti. Clamauerunt ad Dominum, et non exaudiuit eos. Deinde confitentes peccata sua idola de finibus suis proiecerunt, et placatus est Dominus. Igitur Ammonitę tentoria sua fixere in Galad. Israhelitę autem castrametati sunt in Masphat proponentes, ut, qui primus dimicare coeperit aduersus hostem, ille dux sit populi Galad. Iepte itaque dux creatus positis in Masphat castris per nuncios monuit regem Ammonitarum, ne uastaret fines Israhel. Ipse uero restitui sibi petiit terram suam, quam illi per uim occupauerant. Respondit Iepte restitutioni nequaquan teneri, quod iusto bello partum sit quodque Deus ipse concesserit possidendum nec quisque longo tempore repetierit. Inde uotum uouit Domino, si uictor redierit, quodcunque animal de domo sua egressum primo sibi occurrerit, id se immolaturum. Parta uictoria redeunti occurrit filia eius unigenita. Ea dimissa per duos menses in montibus errauit suam plangens uirginitatem. Rediens patris uotum impleuit. Exin mos fuit, ut filię Israhel annuatim conuenientes lugeant Ieptę filiam diebus quatuor. Post hęc Iepte filios Ephraim cum uiris Galad aduersum se uenientes fudit ac, nequis effugeret, uada Iordanis pręoccupauit. Capti Ephraimitę 27viugulabantur. Siquis enim iussus dicere seboleth, quod interprętatur spica, respondisset cheboleth, hic de Ephraim esse depręhendebatur. Ceciderunt ex eis quadragintaduo milia. Iepte iudicauit Israhel annis VI.

ABESSAN

ABESSAN de Bethleem, cui fuere XXX filii et totidem filię, iudicauit annis VII post eum.

AHIALON

AHIALON, Zabulonites, post Abessan iudicauit annis decem.

ABDON

ABDON, filius Hellel, Pharatonites, cui fuerunt XL filii et ex his XXX nepotes, iudicauit annis VIII. In Pharatone Ephraim fuit sepultus in monte Amalech.

SANSON

SANSON, Manuę filius, de tribu Dan, hos insecutus iudex et dux populi Israhel fuit, de quo ita traditur: Cum ob idolatriam seruissent Palestinis XL annis, angelus apparuit uxori Manuę, quę sterilis erat, et ex ea nasciturum prędixit nazareum, qui populum uindicabit in libertatem. Hoc ipsa retulit marito. Angelus autem iterum ambobus apparens insinuauit illis nato puero, quid facto opus esset. Manue quęrenti nomen angelus respondit: [ERROR: no reftable :]Angeli nomen mirabile Quid quęris nomen meum, quod est mirabile? Manue obtulit hedum et libamina Domino super petram. Angelus autem per flammam altaris ascendit in cęlum. Id illi cernentes proni adorauerunt. Mulier peperit filium nomine Sanson. Coepit spiritus Domini esse cum eo in Castris Dan, inter Saraa et Esthahol. Adultus descendit in Thamnata, adamauit mulierem Palestinam. In uineis oppidi leonem manibus decerpsit.

Reuertens uidit in ore leonis mortui examen apum et fauum mellis. Cum autem inisset cum illa, in cuius amorem exarserat, matrimonium, in nuptiali conuiuio proponit problema sodalibus, qui erant XXX: De comedente, inquit, exiuit cibus et de forti egressa est dulcedo. Non ualentibus illis hoc soluere a coniuge eius didicere. Ipse coniugis proditione offensus descendit Ascalonem, XXX uiros interfecit, eorum spolia dedit his pro sponsione, qui problema soluerant. Inde relicta coniuge recessit. Illa uero alium sibi accępit maritum. Rediit Sanson tempore messis. Prohibitus intrare ad illam, in caudis trecentarum, quas cęperat, uulpium, faces alligauit hisque in segetem Palestinorum dimissis incendio cuncta uastauit. Palestini mulierem et patrem eius, quia damni causa fuerant, comburunt. Sanson plurimos ex illis trucidauit habitauitque in spelunca petrę Ethan. Palestini ascendunt in terram 28v Iuda, castra ponunt in Lechi aduersus tribum Iuda poscentes dari sibi Sansonem. Tribus ergo Iuda uinctum, ipso sic uolente, tradunt eis. At ille fractis uinculis maxilla asini de terra sublata mille uiros interficit. Nomen loci inditum Ramatulechi, hoc est Eleuatio maxillę. Sitiens clamauit ad Dominum. Et ecce, de molari maxillę egressę sunt aquę, quibus sedauit sitim. Locus uocatus Fons inuocantis de maxilla. Deinde ingressus Gazam adit meretricem. Palestini in portis custodiam ponunt. Ille autem ualuis euulsis euasit. Dalidam in ualle Soreth adamauit sibique coniunxit. Ea promissis corrupta solicitauit uirum sciscitans, in quo esset eius fortitudo et quali uinculo constrictus teneri posset. Ter mulierem elusit, quarto uerum indicauit. Ligatus primo funes abrupit neruiceos, iterum canipeos, qui nunquam in opere fuerant, tertio clauum alte in terra defixum, cui per septem capillos alligatus fuerat, euulsit. Postremo, quia nazareus erat, id est consecratus Domino ab utero matris suę raso capite captus est mulieris proditione. Captum igitur oculisque orbatum Gazam adducunt et immolantes deo Dagon gratias agunt. Ipsum page autem in carcerem coniiciunt. Deinde eductum ignominię causa inter duas columnas, quibus conuiuantium domus fulciebatur, constituunt. At ille dextra leuaque appręhensis columnis ipsam concussit donum seque met et tria fere milia Palestinorum oppressit ruina, ita ut multo plures moriens interfecerit quam olim uiuens. Sui sepelierunt eum inter Saraa et Esthaol, in sepultura patris eius Manuę. Iudicauit Israhel annis XX.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.