Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Iosue de illis Iordanis duodecim lapidibus ędificauit altare in monte Hebal obtulitque holocaustum. Scripsit super lapidem Moysi legem. Quę autem scripta erant in Volumine, exposuit. Sex reges in illum conspirauerunt. Gabaonitę se de longinquo aduenisse fingentes pacem ab illo sibi inpetrarunt. Conuictos mendacii noluit perire, ne pactum uiolaret, sed in seruitutem redegit ad populi usum. Quinque reges uenerunt oppugnatum Gabaon, quia Gabaonitę Israhelitis iuncti erant, sed a Iosue fusi fugatique sunt. [ERROR: no reftable :]Lapidibus pluit. Sol et luna steterunt Persequente eos Iosue de cęlo lapidibus pluit pluresque hostium ea pluuia quam gladio periere. Iubente Iosue sol et luna steterunt. Quinque reges in spelunca concludi iussit saxis ad ostium aduolutis, reliquos internicione tolli imperat. De spelunca eductos calcari super colla fecit dicens sic se cęteros conculcaturum. Eosdem interfectos in stipitibus suspendit, depositos in spelunca sepeliuit. Eodem die Macedan cepit et Lebnan et Lachim et regem Gazer, qui in subsidium Lachis uenerat, fudit in 22vHeram. Cepit etiam Eglon, Ebron, Dabir, omnem terram montanam, meridianam atque campestrem et cum regibus Assaroth uno impetu reuersusque est in Galgala. Reges Iabin, Iobab, Semeron, Acsaph, reges quoque aquilonis, Chananeus ab oriente et occidente et Amoreus et Etheus et Pherezeus et Iebuseus et Eueus congregati sunt ad aquas Meron aduersus Israhel. Iosue autem ope diuina fretus inuasit eos, fudit fugauitque et persecutus est usque ad Sydonem magnam. Equos eorum Domino sic iubente subneruauit, currus conbussit. Reuersus expugnat Asor atque incendit. Reliqua oppida capta uastauit interfectis regibus incolisque terrę. Ea tamen, quę in collibus posita erant, seruauit. Prędam uiritim diuisit. Terram filiis Israhel tradidit possidendam et quieuit a pręliis. Numerus regum debellatorum XXXI. Leuitę urbes aliquot accęperunt, in quibus habitarent, et suburbia ad pabulum iumentorum. Caleph, Iephone filius, Cenezeus, quoniam inter exploratores a Moyse missos uera retulerat, superuixit illis, qui in solitudine penere, annos XLV, hoc est usque ad annum ętatis suę quintum et octogesimum. Accepit possessionem a Moyse promissam montem Hebron, ante dictum Cariatharbe. Adam maximus ibi inter Enachim situs est. Ciuitates filiorum Iuda CXV. Iebuseum, habitatorem Hierusalem, non potuerunt filii Iuda delere habitaruntque cum illis usque in pręsentem diem. Singulis tribubus datę possessiones. Tabernaculum testimonii in Sylo fixerunt. Peracta terrę diuisione dederunt filii Israhel possessionem Iosue duci. Rubenitę et Gaditę et dimidia tribus Manasse dimissi, ut redirent in terram possessionis suę trans Iordanem, ad tumulos fluminis in terra Chanaan posuerunt altare. Filii ergo Israhel, rati eos idolatriam commisisse, parabant se ad pugnam. Cęterum comperta condendi altaris causa desierunt. Posuerant enim illud in signum, quod ius haberent ad ipsos accedendi. Vocauerunt altare Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus. Iosue iam ętate confectus beneficia a Domino collata coram populo recenset et alia insuper sperari iubet, si ea, quę in lege Moysi scripta sunt, obseruare conentur. Sin autem ad gentium ritum declinauerint eisque se iunxerint per connubia et amicicias, tunc sciant se a Domino de terra delendos pręualentibus aduersariis.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.