Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
IOSVE, filius Nun, repletur spiritu sapientię, dux Israhel constituitur post
Moysem. Hortatur eum Dominus, ut cum populo transeat Iordanem, ostenditque ei
terminos terrę per eum obtinendę. Mittit ille duos exploratores in urbem
Hierico, quos domi exceptos Raab meretrix quęrentibus non prodidit. Et hi
quidem periculo liberati post triduum reuersi sunt ad Iosue trans Iordanem.
Ipse mouit castra de Sethim mansitque apud Iordanem tribus diebus. Transiturus
iussit Leuitas pręcedere cum arca, reliquum neminem appropinquare arcę ad
spacium duum milium cubitorum. Pręeunte arca Domini transierunt Iordanem per
siccum diuidentibus se aquis. Iosue iubente Domino XII uiros per tribus
delectos XII tollere lapides iussit de Iordane in memoriam miraculi seruandos et
alios XII de terra in Iordane colloocare. Magnificauit eum Dominus, et
obedierunt ei sicut Moysi. Illis de alueo ascendentibus reuersę sunt aquę ad
cursum suum. Die decimo castrametati sunt in Galgalis. Ibi posuerunt lapides,
quos de Iordane tulerant. Gentes miraculo audito timuerunt. Iosue iussu Domini
circumcidit secundo filios Israhel, quia, qui supererant, non erant circumcisi.
Manserunt eodem in loco, donec sanarentur. Loco inditum nomen Galgala. Ibidem
fecerunt Phase, in campestribus Hierico. Comederunt de frugibus terre, et manna
defecit. Apparuit angelus cum gladio euaginato adorantique Iosue dixit:
Solue calciamenta de pedibus! 21v Locus
enim, in quo stas, sanctus est.
[ERROR: no reftable :]Hierico corruit Inde monitu Domini obsessam Hierico
circumiuit cum bellatoribus semel per diem. Die autem VII, dum sacerdotes arcam
circumferentes buccinis clangunt et reliquus populus acclamat, muri ciuitatis
funditus corruere. Capta urbe, nequis aliquid tangeret, edictum est, quod
anathema esset ciuitas. Aurum, argentum, uasa auri ferrique Domino dedicata ac
reposita in thesauris eius. Reliqua omnia igni consumpta ciuesque interfecti.
[ERROR: no reftable :]Raab Sola Raab meretrix ob meritum pietatis cum suis
conseruata. Iosue maledixit illi, quicumque ciuitatem [ERROR: no reftable :]var
quincunque ciutatem
Hierico reędificare uoluerit. [ERROR: no reftable :]Achan Achan, filius Charni, de tribu Iuda, tulit de
anathemate palium coccineum, CC siclos argenti, regulam auream quinquaginta
siclorum. Mox Iosue misit tria uirorum milia ad oppidum Hay oppugnandum.
Fugati fuere sex et triginta amissis. Iosue per responsum didicit rei male
gestę causam fuisse peccatum Achan. Hunc lapidauerunt et cuncta quę illius
erant, filii, pecudes, tabernaculum, supellex igni exusta. Tunc lapidum aceruo
super Achan congesto placatus est Dominus. Vallis, in qua iacuit, uocata
Hachor. Vrbem Hay captam incenderunt, uiros interfecerunt, prędam inter se
diuiserunt, regem suspenderunt, super depositum lapides congesserunt.
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
|