Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

IOSEPH, de Rachel filius Iacob, fratres suos criminis pessimi apud patrem accusauit. Fratribus odio erat, quod magis a patre diligeretur. Somnium uidit, manipulos fratrum adorantes manipulum suum; iterum solem et lunam et stellas XI adorantes se. Missus a patre de ualle Ebron uenit in Sichem. Fratres adiit pascentes in Dothaim. Dum deliberant eum interficere, ne id agerent, Ruben intercessit. In cisternam ueterem illum deturbarunt, ut saltem fame periret. Mox Iuda hortante extractum Madianitis negociatoribus inde transeuntibus uendidere XX argenteis. Tunicam autem eius in sanguine hedi intinctam obtulerunt patri a fera deuoratum mentientes. Madianitę secum abductum uendunt Phutifaro eunucho, militię pharaonis magistro. Ioseph igitur, cum domini sui domum gubernaret, ab uxore eius adamatus manuque pręhensus relicto effugit palio. Ab eadem tentati adulterii insimulatus mittitur in carcerem. 33r Prępositus carceris uinctis illum pręesse iussit.[ERROR: no reftable :]VIIII. Contigit autem, ut duo, qui illic erant, pincerna et pistor regis, dormiendo somniassent. Pincerna uitem uidit cum trina uuas ferente propagine seque expressum inde in calice uinum regi obtulisse. Id Ioseph interprętatus post triduum liberandum dixit obsecrans, ut tunc meminisset sui apud regem. Pistori uero uisum fuit, quod tria canistra farinę in capite gestaret, quam aues aduolantes certatim consumpsere. Hoc Ioseph significare ait pistorem capite mulctandum et in patibulo suspensum ab auibus lacerandum. Pincerna liberatur, sed prę lętitia oblitus est interpretis sui. Veruntamen cum pharao uidisset per quietem boues de fluuio ascendentes, septem crassas et septem macras atque ab his illas deuorari, alias etiam conspicatus esset in culmo uno septem spicas plenas et septem tenues moxque illarum pulchritudinem in harum transisse exilitatem, suggessit ei de Ioseph, qui erat in carcere. Qui eductus dixit septem annos fore ubertatis et septem famis. Ob hoc monuit, ut frugum ubertatis pars quinta in horreis reponeretur. Rex pręfecit illum domui suę plebisque regendę. Dedit annulum in manu eius uestibusque donatum 9v saluatorem mundi appellauit. Despondit ei uxorem Assenez, Phutifar filiam, sacerdotis Heliopoleos. Tunc Ioseph erat annorum XXX. Nati sunt ei liberi Manasses et Ephraim. Transactis ubertatis annis fameque succedente distribuebat Aegyptiis frumenta pro pecunia. Per illud tempus Iacob decem filios suos frumentatum misit in Aegyptum. Beniamin apud se manere iussit. Cum uenissent, cognouit eos Ioseph ipse ab illis incognitus. Dissimulans, qui esset, objicit eis, quod loca exploratum aduenerint et captos mittit in carcerem non inde exituros, donec fratrem, quem reliquum esse dixerant, uenire facerent. Deinde, ut hoc pręstarent, abire dimissi Symeone obside relicto. Oneratis ergo iumentis frumento recessere. Pecuniam, quam pro eo soluerant, in saccis comperiunt. Rem patri indicant et Beniamin secum ad regem deducendum postulant. Flebat Iacob et nolebat eum a se dimittere. Cęterum fame inualescente compulsus est iterum eos mittere una cum Beniamin et muneribus resinę, mellis, storacis, stactes, terebinti 34r et amigdalarum ac pro comparando frumento[ERROR: no reftable :]X. duplam pecuniam, ratus errore factum, ut illa superior in saccis relicta esset. Ioseph omnes domi exceptos perquam laute aluit. De pecunia reperta fecit gratiam. De epulis, quę ante singulos ponebantur, quincuplum positum est ante Beniamin. Erat enim frater Ioseph uterinus. Bibentes inebriati sunt. Ille interim impleri saccos frumento iubet et in his ęs pro eo solutum includi, insuper in sacco Beniamin cyphum suum argenteum. Cum abiissent, misit post illos dispensatorem, qui cypho in sacco Beniamin inuento furti coargutum reduxit ad Ioseph pro seruo. Tunc et reliqui reuersi sunt. Quorum Iudas ad genua Ioseph prouolutus rogauit, ut uicaria seruitute fratrem sibi redemptum iri concederet, ne forte pater ipse, cui saluum Beniamin reducturum se promiserat, nimio dolore deficeret. Ioseph tandem fratribus se manifestum fecit. Iniuriam ab his olim acceptam remisit. Iussit, ut simul cum patre sese in Aegyptum transferant quam primum, quod adhuc quinque anni famis restarent. Dimisit eos cum plaustris, asinis et stolis. Exinde Iacob 10vmoerorem in lętitiam conuertit. Vadaminquit, et uidebo filium meum Ioseph, antequam moriar. Aduentanti patri occurrit Ioseph in Iessen amplexatusque est eum. Eidem concessit rex pharao terram Iessen et possessionem Ramesses. Ioseph Aegyptiis iam pecunia uacuis pro pecore commutabat frumentum. Deficiente pecore accepit possessiones, ita ut cuncta subiiceret regi pręter terram sacerdotum. Distribuit fundos ad sementem faciendam quinta parte prouentus debita regi. Ea possessionum conditio deinceps seruata. Joseph patrem defunctum fleuit, aromatibus conditum sepeliuit. Ipse autem uixit annos CX. Sepultus in Aegypto et postea, sicut mandauerat, ad Terram promissionis a Moyse translatus.


Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.