Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
IOSEPH, de Rachel filius Iacob, fratres suos criminis pessimi apud patrem
accusauit. Fratribus odio erat, quod magis a patre diligeretur. Somnium
uidit, manipulos fratrum adorantes manipulum suum; iterum solem et lunam et
stellas XI adorantes se. Missus a patre de ualle Ebron uenit in Sichem.
Fratres adiit pascentes in Dothaim. Dum deliberant eum interficere, ne id
agerent, Ruben intercessit. In cisternam ueterem illum deturbarunt, ut
saltem fame periret. Mox Iuda hortante extractum Madianitis negociatoribus
inde transeuntibus uendidere XX argenteis. Tunicam autem eius in sanguine
hedi intinctam obtulerunt patri a fera deuoratum mentientes.
Madianitę secum abductum uendunt Phutifaro eunucho, militię pharaonis
magistro. Ioseph igitur, cum domini sui domum gubernaret, ab uxore eius
adamatus manuque pręhensus relicto effugit palio. Ab eadem
tentati adulterii insimulatus mittitur in carcerem. 33r Prępositus carceris uinctis illum pręesse iussit.[ERROR: no reftable :]VIIII. Contigit autem, ut duo, qui illic
erant, pincerna et pistor regis, dormiendo somniassent. Pincerna uitem
uidit cum trina uuas ferente propagine seque expressum inde in calice uinum
regi obtulisse. Id Ioseph interprętatus post triduum liberandum dixit
obsecrans, ut tunc meminisset sui apud regem. Pistori uero uisum fuit, quod
tria canistra farinę in capite gestaret, quam aues aduolantes certatim
consumpsere. Hoc Ioseph significare ait pistorem capite mulctandum et in
patibulo suspensum ab auibus lacerandum. Pincerna liberatur, sed prę
lętitia oblitus est interpretis sui. Veruntamen cum pharao uidisset per
quietem boues de fluuio ascendentes, septem crassas et septem macras atque
ab his illas deuorari, alias etiam conspicatus esset in culmo uno septem
spicas plenas et septem tenues moxque illarum pulchritudinem in harum
transisse exilitatem, suggessit ei de Ioseph, qui erat in carcere. Qui
eductus dixit septem annos fore ubertatis et septem famis. Ob hoc monuit,
ut frugum ubertatis pars quinta in horreis reponeretur. Rex pręfecit illum
domui suę plebisque regendę. Dedit annulum in manu eius uestibusque donatum
9v saluatorem mundi appellauit. Despondit
ei uxorem Assenez, Phutifar filiam, sacerdotis Heliopoleos. Tunc Ioseph
erat annorum XXX. Nati sunt ei liberi Manasses et Ephraim. Transactis
ubertatis annis fameque succedente distribuebat Aegyptiis frumenta pro
pecunia. Per illud tempus Iacob decem filios suos frumentatum misit in
Aegyptum. Beniamin apud se manere iussit. Cum uenissent, cognouit eos
Ioseph ipse ab illis incognitus. Dissimulans, qui esset, objicit eis, quod
loca exploratum aduenerint et captos mittit in carcerem non inde exituros,
donec fratrem, quem reliquum esse dixerant, uenire facerent. Deinde, ut hoc
pręstarent, abire dimissi Symeone obside relicto. Oneratis ergo iumentis
frumento recessere. Pecuniam, quam pro eo soluerant, in saccis comperiunt.
Rem patri indicant et Beniamin secum ad regem deducendum postulant. Flebat
Iacob et nolebat eum a se dimittere. Cęterum fame inualescente compulsus
est iterum eos mittere una cum Beniamin et muneribus resinę, mellis,
storacis, stactes, terebinti 34r et amigdalarum
ac pro comparando frumento[ERROR: no reftable :]X. duplam
pecuniam, ratus errore factum, ut illa superior in saccis relicta esset.
Ioseph omnes domi exceptos perquam laute aluit. De pecunia reperta fecit
gratiam. De epulis, quę ante singulos ponebantur, quincuplum positum est
ante Beniamin. Erat enim frater Ioseph uterinus. Bibentes inebriati sunt.
Ille interim impleri saccos frumento iubet et in his ęs pro eo solutum
includi, insuper in sacco Beniamin cyphum suum argenteum. Cum abiissent,
misit post illos dispensatorem, qui cypho in sacco Beniamin inuento furti
coargutum reduxit ad Ioseph pro seruo. Tunc et reliqui reuersi sunt.
Quorum Iudas ad genua Ioseph prouolutus rogauit, ut uicaria seruitute
fratrem sibi redemptum iri concederet, ne forte pater ipse, cui saluum
Beniamin reducturum se promiserat, nimio dolore deficeret. Ioseph tandem
fratribus se manifestum fecit. Iniuriam ab his olim acceptam remisit.
Iussit, ut simul cum patre sese in Aegyptum transferant quam primum, quod
adhuc quinque anni famis restarent. Dimisit eos cum plaustris, asinis et
stolis. Exinde Iacob 10vmoerorem in lętitiam
conuertit. Vadaminquit, et uidebo filium meum Ioseph, antequam
moriar. Aduentanti patri occurrit Ioseph in Iessen amplexatusque
est eum. Eidem concessit rex pharao terram Iessen et possessionem Ramesses.
Ioseph Aegyptiis iam pecunia uacuis pro pecore commutabat frumentum.
Deficiente pecore accepit possessiones, ita ut cuncta subiiceret regi
pręter terram sacerdotum. Distribuit fundos ad sementem faciendam quinta
parte prouentus debita regi. Ea possessionum conditio deinceps seruata.
Joseph patrem defunctum fleuit, aromatibus conditum sepeliuit. Ipse autem
uixit annos CX. Sepultus in Aegypto et postea, sicut mandauerat, ad Terram
promissionis a Moyse translatus.
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
|