Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

ISAAC, Abrahe filius, duxit uxorem Rebecham, Bathuelis filiam, filii Melchę, uxoris Nachor, fratris Abrahę. Abiit enim seruus senior Abrahę in Messopotamiam ad urbem Nachor quęsitum uxorem Isaac. Rebecha autem hauriens aquam ad puteum extra ciuitatem dedit ei camellisque eius potum, et ipse non ingratus donauit eam inauribus aureis et armillis. Frater Rebechę Laban suscepit eum hospitio cum camellis. Is uero non ante quicquam ibi gustaturum se dixit quam Rebecham pro Isaac impetrasset. Accepta uxore Isaac consolatus est de obitu matris Sarrę. Prędicitur Rebeche duos populos esse in eius utero et quod maior minori seruiturus esset. Gemellos peperit, Esau et Iacob. Esau tamen prior egressus est. Iacob matri, Esau patri charior erat. Esau cognominatus est Edom. Iacob ius primogeniturę emit ab eo pro pane lentisque edulio. Deinde fame compulsus abiit ad Abimelech, Palestinorum regem, in Gerrara. Et cum in Aegyptum proficisci uellet, angeli promissis inhibetur. De Rebecha dixit: Soror mea est. Arguitur simulationis. Fecit sementem, et centuplum 29v collegit. Fit diues. Palestini inuidentes puteos obstruxerunt. Ille alios fodit ad torrentem Gerrarę. Pastoribus iurgia inter se conserentibus puteum alterum uocauit Calumniam, alterum Inimicicias. Tertium fodiens, quia nemo obstitit, appellauit Latitudo. Ascendit in Bersabee. A Domino benedicitur. Serui eius puteum foderunt, cui nomen indiderunt Abundantia. Urbem uero uocauerunt Bersaben. Senuit Isaac, et Rebechę dolis decęptus benedixit filio suo Iacob. Conquestus Esau pręreptam sibi benedictionem in animo habuit post obitum patris fratrem interficere. Hanc ob rem Rebecha misit eum ad Laban, fratrem suum, in Aram. Mox ad uirum Isaac conuersa uereri se ait, ne Iacob uxorem accipiat de filiabus Heth. Pater ergo reuocatum misit in Messopotamiam. Ipse uita defunctus est in ciuitate Mambre, hęc est Ebron. Isaac cum uixisset annos CLXXX, Esau et Iacob, filii, eum sepulturę mandarunt.


Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.